Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 37 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
37.1
Haec ille moliens Constantini litteris deterretur. dissimulauit ergo. et tamen si quis< in manus eius> inciderat, mari occulte mergebantur. consuetudinem quoque suam non intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.
37.2
et hoc primus inuenerat, ut animalia omnia quibus uescebatur, non a coquis, sed a sacerdotibus ad aras immolarentur nihilque prorsus mensae adponeretur nisi aut delibatum aut sacrificatum aut perfusum mero, ut quisquis ad cenam uocatus esset, inquinatus inde atque impurus exiret.
37.3
in ceteris quoque magistri sui similis. nam si quid reliqui uel Diocles uel Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens omnia.
37.4
itaque horrea priuatorum claudebantur, apothecae obsignabantur, debita in futuros annos exigebantur. hinc fames agris ferentibus, hinc caritas inaudita.
37.5
armentorum ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia cotidiana: quibus suos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam. et effundebat passim sine dilectu, sine modo, cum satellites uniuersos, quorum numerus ingens erat, pretiosis uestibus et aureis nummis expungeret, gregariis et tironibus argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret.
37.6
nam quod uiueutium bona uel auferebat uel dono suis dabat, ut quisque petierat aliena, nescio an agendas illi fuisse gratias putem, quod more clementium latronum incruenta spolia detrahebat.

Intertext edge

Open linked passage

Note