Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 38 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
38.1
Illud uero capitale et supra omnes qui fuerunt, corrumpendi cupiditas! quid dicam nescio nisi caecam et effrenatam, et tamen his uerbis exprimi res pro indignatione sua non potest: uicit officium linguae sceleris magnitudo. eunuchi, lenones scrutabantur omnia.
38.2
ubicumque liberalior facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. detrahebantur nobilibus feminis uestes itemque uirginibus et per singulos artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esset indigna. si qua detrectauerat, in aqua necabatur, tamquam maiestatis crimen esset sub illo adultero pudicitia.
38.3
aliqui constupratis uxoribus, quas ob castitatem ac fidem carissimas habebant, cum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necauerunt. sub hoc monstro pudicitiae integritas nulla, nisi ubi barbaram libidinem deformitas insignis arcebat.
38.4
postremo hunc iam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu eius duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset ingenuas uirgines inminutas seruis suis donabat uxores.
38.5
sed> et comites eius sub tali principe imitabantur stupra et hospit um suorum cubilia inpune uiolabant: quis enim uindicaret? mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. primariae, quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur, nec recusare licebat subscribente imperatore, quin aut pereundum esset aut habendus gener aliquis barbarus.
38.6
nam fere nullus stipator in latere ei nisi ex gente eorum qui a Gothis tempore uicennalium terris suis pulsi Maximiano se tradiderant malo generis humani, ut illi barbarorum seruitutem fugientes in Romanos dominarentur.
38.7
his satellitibus et protectQribus cinctus Orientem ludibrio habuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note