Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 42 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
42.1
Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini iussu reuellebantur et imagines ubicumque pictus esset, detrahebantur. et quia senes ambo simul plerumque picti erant, et imagines simul deponebantur amborum.
42.2
itaque< Diocltianus) cum uideret uiuus quod nulli umquam imperatorum acciderat, duplici aegritudine adfectus moriendum sibi esse decreuit. iactabat se huc atque illuc aestuante anima per dolorem nec somnum nec cibum capiens. suspiria et gemitus, crebrae lacrimae, iugis uolutatio corporis, nunc in lecto, nunc humi.
42.3
ita uiginti annorum felicissimus imperator ad humilem uitam deiectus a deo et proculcatus iniuriis atque in odium uitae deductus postremo fame atque angore confectus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note