Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
45.1
Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. eodem Licinius aduenit, ut acciperet uxorem.
45.2
Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum mouit e Syria hieme[ quam] cum maxime saeuiente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit debilitato agmine.
45.3
nam maximis imbribus et niuibus et luto et frigore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per uiam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus nuntiabat.
45.4
nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. hos primum muneribus et promissis inlicere temptauit, postea ui et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam uis aut promissa ualuerunt.
45.5
iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. hinc promouit Heracleam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.
45.6
et iam Licinius festinato itinere cum paucis Hadrianopolim uenerat, cum ille accepta in deditionem Perintho aliquantum moratus processit ad mansionem milia decem et octo: nec enim poterat ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem milibus totidem.
45.7
qui collectis ex proximo quantis potuit militibus pergebat obuiam Maximino, magis ut eum moraretur quam proposito dimicandi aut spe uictoriae. quippe cum ille septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse uix triginta milium numerum collegisset.
45.8
sparsi enim milites per diuersas regiones fuerant et adunari omnes angustiae temporis non sinebant.