Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdeopificdei
Lactantius (III)Usdeopific 9 · 6823-lideopdMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6823 Lideopd
9.1
CAPUT IX. De sensibus eorumque vi.
9.1
Libet hoc loco illorum reprehendere vanitatem, qui dum volunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur: quasi vero ejus erroris obscura sit causa. Ideo enim fit, quia duo sunt oculi. Sed quomodo id fiat, accipe. Visus oculorum intentione animi constat. Itaque quoniam mens( ut supra dictum est) oculis tanquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis, ac sobriis. Nam si aliquid nimis propius admoveas, duplex videbitur; certum est enim intervallum, ac spatium, quo acies oculorum coït. Item si retrorsum avoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli videre incipiunt separatim.
9.2
Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex videbatur. Quid ergo mirum, si mens veneno, ac potentia vini dissoluta, dirigere se non potest ad videndum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, nervis stupescentibus debiles? aut si vis furoris in cerebrum saeviens concordiam disjungit oculorum? Quod adeo verum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere, ut aliquid duplex videant. Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus; qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum novit errorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note