Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 10 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
10.1
Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum. aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum aut repente natura extitisse, naturam uero, ut Straton ait, habere in se uim gignendi et minuendi, sed eam nec sensum habere ullum nec figuram, ut intellegamus omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice nec auctore.
10.2
utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit.
10.3
primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur quae nec aeger quisquam delirare nec dormiens posset somniare.
10.4
quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri.
10.5
tam minuta sunt\' inquit\' ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint\'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata.
10.6
quanto melius fuerat tacere quam in usus tam miserabiles, tam inanes habere linguam! equidem uereor ne non minus delirare uideatur qui haec putet refellenda, respondeamus tamen uelut aliquid dicenti.
10.7
si leuia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se adprehendere, ut aliquod corpus efficiant, ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.
10.8
sin aspera et angulata sunt et hamata, ut possint cohaerescere, diuidua ergo et secabilia sunt; hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. ita quod amputari ac diuelli potest, et uideri poterit et teneri.
10.9
\' haec\' inquit\' per inane inrequietis motibus uolitant et huc atque illuc feruntur, sicut pulueris minutias uidemus in sole, cum per fenestram radios ac lumen inmiserit. ex his arbores et herbae et fruges omnes oriuntur, ex his animalia et aqua et ignis et uniuersa gignuntur et rursum in eadem resoluuntur\'. ferri hoc potest, quamdiu de rebus paruis agitur.\' ex his etiam mundus concretus est\'.
10.10
inpleuit numerum perfectae insaniae, nihil uidetur ulterius adici posse, sed inuenit tamen ille quod adderet.\' quoniam omne\' inquit\' infinitum est nec potest quicquam uacare, necesse est ergo innumerabiles esse mundos\'.
10.11
quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur? ac primum requiro quae sit istorum seminum uel ratio uel origo. si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus? quae natura tantam copiam ad efficiendos et innumerabiles mundos subministrauit?
10.12
sed concedamus ut inpune de mundis delirauerit, de hoc loquamur in quo sumus et quem uidemus. ait omnia ex indiuiduis corpusculis fieri.
10.13
si hoc ita esset, nulla res umquam sui generis semine indigeret, sine ouis alites nascerentur aut oua sine partu,+ item cetera uiuentia sine coitu, arbores et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent; quae nos cottidie tractamus et serῑ mus. cur ex frumento seges nascitur et rursum ex segete frumentum? denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere uniuersa concrescerent, siquidem per inane atomi uolitant.
10.14
cur sine terra, sine radicibus, sine umore, sine semine non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt?
10.15
unde apparet nihil ex atomis fieri, quandoquidem una quaeque res habet propriam certamque\'\\ 10 naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam.
10.16
denique Lucretius quasi oblitus atomorum quos adserebat, quo redargueret eos qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. sic enim dixit: nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus omne genus nasci posset, nil semine egeret. item postea nil igitur fieri de nilo posse putandum est, semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae aeris in teneras possint proferrier auras.
10.17
quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret nec uideret sibi esse contraria? nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est, nisi forte ignis et aquae naturam ex atomis esse credemus.
10.18
quid quod durissimi rigoris materiae si ictu uehementiore conlidant, ignis excutitur? num in ferro aut silice atomi latent? quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant? aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt?
10.19
mitto silicem ac ferrum. orbem uitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine quod ab aqua refulget ignis accenditur etiam in durissimo frigore. num etiam in aqua ignem esse credendum est? atquin de sole ignis ne aestate quidem accendi potest.
10.20
si cerae inhalaueris uel si uapor leue aliquid attigerit, aut crustam marmoris aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa umefacit quidquid texerit, aut collecta in arduos montes( et) in sublime uento rapta stipatur in nubem atque imbres maximos deicit.
10.21
ubi ergo dicimus liquores atomos esse? num in uapore? num in halitu? num in uento? atquin nihil potest consistere in eo quod nec tangitur nec uidetur.
10.22
quid ergo de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum uidemus, adeo ut sollertissima et diligentissima omnium partium membrorum- 20 que discriptio casum ac fortunam repellat?
10.23
sed putemus artus et ossa et neruos et sanguinem de atomis posse concrescere: quid sensus cogitatio mens memoria ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt?\' minutissimis\' inquit. sunt ergo alia maiora. quomodo igitur insecabilia?
10.24
deinde, si ex inuisibilibus sunt quae non uidentur, consequens est ut ex uisibilibus sint quae uidentur. cur igitur nemo uidet?
10.25
sed siue inuisibilia quae sunt in homine consideres siue tactilia quae ueniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non uidet? quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? uidemus enim nihil esse in omni mundo quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. quae quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius quam diuinae prouidentiae tribuenda est?
10.26
an simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit, ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus? et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud nisi umbram et extrema corporis liniamenta possit imitari? num potuit humana sollertia dare operi suo aut motum aliquem aut sensum?
10.27
mitto usum uidendi audiendi odorandi ceterorumque membrorum uel apparentium uel latentium mirabiles utilitates: quis artifex potuit aut cor hominis aut uocem aut ipsam sapientiam fabricare? quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? uides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum deo dare.
10.28
concedamus tamen his ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam caelestia? deos aiunt incorruptos aeternos beatos esse solisque dant inmunitatem, ne concursu atomorum concreti esse uideantur.
10.29
si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent seminibus aliquando resolutis atque in naturam suam recurrentibus. ergo si est aliquid quod atomi non effecerint, cur non et cetera eodem modo intellegamus?
10.30
sed quaero, antequam mundum primordia ista generassent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint? uidelicet nisi atomi coissent caelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent.
10.31
quo igitur consilio, qua pactione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, caelum desuper tenderetur tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil umquam excogitari possit ornatius?
10.32
tanta ergo qui uideat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina, sed ex micis subtilibus et exiguis concreta esse tanta miracula?
10.33
nonne prodigio simile est aut natum esse hominem qui haec diceret aut extitisse qui crederent, ut Democritum, qui auditor eius fuit, uel Epicurum, in quem uanitas omnis de Leucippi fonte profluxit?
10.34
at enim, sicut alii dicunt, natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. hoc uero multo est absurdius. si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit necesse est: is enim facit aliquid qui aut uoluntatem faciendi habet aut scientiam.
10.35
si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitratur animalium fabricam tam subtilem tamque mirabilem a non sentiente formari animarique potuisse aut istam caeli speciem tam prouidenter ad utilitates uiuentium temperatam nescio quo casu sine conditore, sine artifice subito extitisse.
10.36
si quid est inquit Chrysippus quod efficiat ea quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius et fortius et sapientius homine. homo autem non potest facere caelestia: ergo illud quod haec efficiat uel effecerit, superat hominem arte consilio prudentia potestate.
10.37
quis igitur potest esse nisi deus? natura uero, quam ueluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet umquam, nihil molietur. ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus nec efficacia.
10.38
si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, uirtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum, cur natura potius quam deus nominetur?
10.39
aut si concursus atomorum uel carens mente natura ea quae uidemus effecit, quaero cur facere caelum potuerit, urbem aut domum non potuerit, cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit.
10.40
atquin non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere, siquidem nullam positionem relinquunt/ quam non experiantur? nam de natura quae mentem non habeat non est mirandum quod haec facere oblita sit.
10.41
quid ergo est? utique deus cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem nec aptius ad utilitatem nec ornatius ad pulchritudinem nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant fecit ipse, in quibus etiam hominem ipsum: cui particulam de sua sapientia dedit et instruxit eum ratione quanta< m) fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret quae ad usus suos essent necessaria.
10.42
si uero in huius mundi ut ita dixerim re publica nulla prouidentia est quae regat, nullus deus qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet, unde igitur mens humana tam sollers, tam intellegens orta esse credetur?
10.43
si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit, animus ergo, qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsecuntur tamquam regi et imperatori, qui nec aspici nec conprehendi potest, non potuit in hominem nisi a sapiente natura peruenire.
10.44
sed sicut omne corpus mens et animus gubernat, ita et mundum deus. nec enim ueri simile est ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant.
10.45
denique Marcus Cicero in Tusculanis et in Consolatione animorum inquit nulla in terris origo inueniri potest. nihil est enim in animis mixtum atque concretum aut quod ei terra natum atque fictum esse uideatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum.
10.46
his enim in naturis nihil est quod uim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura prouideat et conplecti possit praesentia: quae sola diuina sunt; nec enim inuenietur umquam unde ad hominem uenire possint nisi a deo.
10.47
eiceptis igitur duobus tribusue calumniatoribus uanis cum constet diuina prouidentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam qui Diagorae Theodorique sententiam uel Leucippi inane commentum uel Democriti Epicurique leuitatem praeferre audeat auctoritati uel illorum septem priorum qui appellati sunt sapientes uel Pythagorae uel Socratis uel Platonis ceterorumque summorum philosophorum qui esse prouidentiam iudicauerunt, falsa igitur est et illa sententia qua putant terroris ac metus gratia religionem a sapientibus institutam, quo se homines inperiti a peccatis abstinerent.
10.48
quod si uerum sit, derisi ergo ab antiquis sapientibus sumus. quod si fallendi nostri atque adeo totius generis humani causa commenti sunt religionem, sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium.
10.49
sed fuerint sapientes: quae tanta felicitas mentiendi, ut non modo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent et Pythagoram Zenonem Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent?
10.50
est igitur diuina prouidentia, ut senserunt hi omnes quos nominaui: cuius ui ac potestate omnia quae uidemus et facta sunt et reguntur.
10.51
nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in conseruandis ordinibus temporibusque constantia aut olim potuit sine prouido artifice oriri aut constare tot saeculis sine incola potenti aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat.
10.52
quidquid est enim quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. ratio autem sentientis sapientisque naturae est, sapiens uero sentiensque natura nihil aliud potest esse quam deus. mundus autem quoniam rationem habet qua et regitur et constat, ergo a deo factus est.
10.53
quod si est conditor rectorque mundi deus, recte igitur ac uere religio constituta est: auctori enim rerum parentique communi honos ueneratioque debetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note