Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 13 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
13.1
Si consideret aliquis uniuersam mundi administrationem, intelleget profecto quam uera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. omnia enim quibus constat quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis adcommodata sunt.
13.2
homo igni utitur ad usum calefaciendi et luminis et molliendorum ciborum ferrique fabricandi, utitur fontibus ad potus et ad lauacra, fluminibus ad agros inrigandos terminandasque regiones, utitur terra ad percipiendam fructuum uarietatem, planis ad segetem, collibus ad conserenda uineta, montibus ad usum arborum atque lignorum, utitur mari non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, uerum etiam ad ubertatem omnis generis piscium.
13.3
quod si his elementis utitur to quibus est proximus, non est dubium quin et caelo, quoniam et caelestium rerum officia ad fertilitatem terrae ex qua uiuimus temperata sunt.
13.4
sol inrequietis cursibus et spatiis inaequabilibus orbes annuos conficit et aut oriens diem promit ad laborem aut occidens noctem superducit ad requiem, et tum abscessu longius ad meridiem tum accessu propius ad septentrionem hiemis et aestatis uicissitudines facit, ut et hibernis umoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat et aestiuis caloribus uel herbidae fruges maturitate durentur uel quae sunt in umidis, incocta et feruefacta mitescant.
13.5
luna quoque nocturni temporis gubernatrix amissi ac recepti luminis uicibus menstrua spatia moderatur et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis inlustrat, ut aestiua itinera et expeditiones et opera sine labore ac molestia confici possint, siquidem nocte leues melius stipulae, nocte arida prata tondentur.
13.6
astra etiam cetera uel ortu uel occasu suo certis stationibus opportunitates temporum subministrant. sed et nauigiis, quominus errabundo cursu per inmensum uagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator obseruans ad portum destinati litoris peruehatur.
13.7
uentorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus inrigentur, ut uites fetibus, arbusta pomis exuberent. et haec per orbem uicibus exhibentur, ne desit aliquando quo uita hominum sustineatur. at enim ceteras animantes eadem terra nutrit et eiusdem fetu etiam muta pascuntur. num etiam mutorum causa deus laborauit?
13.8
minime, quia sunt rationis expertia. sed intellegimus et ipsa eodem modo in usum hominis a deo ficta partim ad cibos partim ad uestitum partim ad operis auxilia, ut clarum sit diuinam prouidentiam rerum et copiarum abundantia hominum uitam instruere atque ornare uoluisse, ob eamque causam et aerem uolucribus et mare piscibus et terram quadrupedibus inpleuit.
13.9
sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere cur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra.
13.10
quod Stoici ueritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu temporum inuentu< i> ri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit.
13.11
quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe aduersus mala, cum id illi querantur, esse omnino malum!
13.12
uiperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae morsui. quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari!
13.13
breuius igitur ac uerius respondere potuerunt in hunc modum: deus cum formaret hominem ueluti simulacrum suum, quod erat diuini opificii summum, inspirauit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac dicioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. proposuit tamen ei et bona et mala, quia sapientiam dedit, cuius omnis ratio in discernendis bonis ac malis sita est.
13.14
non potest enim quisquam eligere meliora et scire quod bonum sit, nisi sciat simul reicere ac uitare quae mala sunt. inuicem sibi alterutra conexa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse.
13.15
propositis igitur bonis malisque tum demum opus suum peragit sapientia et quidem bonum adpetit ad utilitatem, malum reicit ad salutem.
13.16
ergo sicut bona innumerabilia data sunt quibus frui posset, sic etiam mala quae caueret. nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique quod laedere hominem possit, tolletur omnia materia sapientiae nec erit homini necessaria.
13.17
positis enim tantummodo in conspectu bonis quid opus est cogitatione intellectu scientia ratione, cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et adcommodatum sit? ut si quis uelit apparatissimam cenam infantibus qui nondum sapiant adponere, utique id adpetent singuli quo unum quemque aut impetus aut fames aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit uitale ac salubre.
13.18
quid igitur nocebit eos sicuti sunt permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? si autem admisceas uel amara uel inutilia uel etiam uenenata, decipientur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia per quam habeant malorum reiectionem bonorumque dilectum.
13.19
uides ergo magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus.
13.20
quod si haec ratio uera est, quam Stoici nullo modo uidere potuerunt, dissoluitur etiam illud argumentum Epicuri.\' deus\' inquit\' aut uult tollere mala et non potest, aut potest et non uult, aut neque uult neque potest, aut et uult et potest.
13.21
si uult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit; si potest et non uult, inuidus, quod aeque alienum est a deo; si neque uult neque potest, et inuidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et uult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt
13.22
mala aut cur illa non tollit Y scio plerosque philosophorum qui prouidentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et inuitos paene adigi ut deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus, sed nos ratione perspecta formidolosum hoc argumentum facile dissoluimus.
13.23
deus enim potest quidquid uelit et inbecillitas uel inuidia in eo nulla est, potest igitur mala tollere, sed non uult: nec ideo tamen inuidus est. idcirco enim non tollit, quia sapientiam, sicut edocui, simul tribuit et plus est boni ac iucunditatis in sapientia quam in malis molestiae. sapientia enim facit ut etiam deum cognoscamus et per eam cognitionem inmortalitatem adsequamur, quod est summum bonum. itaque nisi prius malum agnouerimus, nec bonum poterimus agnoscere.
13.24
sed hoc non uidit Epicurus nec alius quisquam, si tollantur mala, tolli pariter sapientiam nec ulla in homine uirtutis remanere uestigia: cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit.
13.25
ita propter exiguum conpendium sublatorum malorum maximo et uero et proprio nobis bono careremus. constat igitur omnia propter hominem proposita tam mala quam etiam bona.

Intertext edge

Open linked passage

Note