On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
17.1
\' Deus\' inquit Epicurus\' nihil curat\'. nullam igitur habet potestatem— curare enim necesse est eum qui habeatuel si habet et non utitur, quae tanta neglegentiae causa est ut ei non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit uilis?
17.2
ideo\' inquit\' incorruptus est ac beatus, quia semper quietus\'. cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a deo neglegantur quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest qui uiuit ac sentit? nam quies aut somni res est aut mortis.
17.3
sed nec somnus habet quietem. nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen inrequietus agitatur; imagines sibi quas cernat adfingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum, auocatque se falsis, dum membra saturentur ac uigorem capiant de quiete.
17.4
quies igitur sempiterna solius mortis est. si autem mors deum non attingit, deus igitur numquam quietus est. dei uero actio quae potest esse nisi mundi administratio? si uero mundi curam gerit, curat igitur hominum uitam deus et singulorum actus animaduertit eosque sapientes ac bonos esse desiderat.
17.5
haec est uoluntas dei, haec diuina lex: quam qui sequitur. qui obseruat, deo carus est. necesse est igitur ut ira moueatur deus aduersus eum qui hanc aeternam diuinamque legem aut uiolauerit aut spreuerit.
17.6
\' si nocet\' inquit\' alicui deus, iam bonus non est\'. non exiguo falluntur errore qui censuram siue humanam siue diuinam acerbitatis et malitiae nomine infamant putantes nocentem dici oportere qui nocentes adficit poena. quod si est, nocentes igitur leges habemus quae peccantibus supplicia sanxerunt, nocentes iudices qui scelere conuictos poena capitis adficiunt.
17.7
quod si et lex iusta est, quae[ etj nocenti retnbuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta uindicat— bonorum enim salutem custodit qui malos punit—, ergo et deus cum malis obest, nocens non est, is est autem nocens qui aut innocenti nocet aut nocenti parcit, ut pluribus noceat.
17.8
libet quaerere ab iis qui deum faciunt inmobilem, si quis habeat rem domum familiam seruique eius contemnentes patientiam domini omnia eius inuaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur, utrumne sapiens esse possit qui contumelias non uindicet suisque rebus eos frui patiatur in quos habeat potestatem? quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est et non stupor quidam insensibilis.
17.9
sed facile est ferre contemptum. quid si fiant illa quae a Cicerone dicuntur? etenim quaero si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis. uxore occisa, incensa domo, supplicium de seruo non quam acerrimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanus et crudelissimus esse uideatur.
17.10
quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis, non est ergo uirtutis in deo ad ea quae iniuste fiunt non commoueri.
17.11
nam mundus tamquam dei domus est et homines tamquam serui: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est ut honoribus suis cedat, praua et iniqua fieri uideat et non indignetur? quod proprium et naturale est ei cui peccata non placeant.
17.12
irasci ergo rationis est: auferuntur enim delicta et refrenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. sed Stoici non uiderunt esse discrimen recti et praui, esse iram iustam, esse et iniustam, et quia medellam rei non inueniebant, uoluerunt eam penitus excidere. Peripatetici uero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus.
17.13
nescisse autem philosophos quae ratio esset irae, apparet ex finitionibus eorum quas Seneca enumerauit in libris quos De ira conposuit. ira est inquit cupiditas ulciscendae iniuriae aut ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius a quo te inique putes laesum. quidam ita finierunt: ira est incitatio animi ad nocendum ei qui aut nocuit aut nocere uoluit. Aristotelis definitio non multum a nostra abest. ait enim iram esse cupiditatem doloris repo-. nendi.
17.14
haec est ira de qua superius diximus iniusta, quae etiam mutis inest, in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. haec in deo esse non potest, quia inlaesibilis est, in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. inurit enim laesio dolorem et dolor facit ultionis cupiditatem.
17.15
ubi est ergo ira illa iusta qua mouentur aduersum delinquentes? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria.
17.16
non dico de ns qui aduersum leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci potest, fingamus tamen eum sedato animo esse debere, cum subicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi aut potestatis suae; sic enim uolunt, qui iram conantur euellere. sed de iis potissimum dico qui sunt nostrae potestatis, ut serui, ut liberi, ut coniuges, ut discipuli: quos cum delinquere uidemus, incitamur ad coercendum.
17.17
necesse est enim bono ac iusto displicere quae praua sunt, et cui malum displicet, mouetur, cum id fieri uidet. ergo surgimus ad uindictam non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur.
17.18
mores corrigantur, licentia conprimatur. haec est ira iusta: quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in deo, a quo ad hominem peruenit exemplum.
17.19
nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam deus peccata uniuersorum debet coercere. quod ut faciat, irascatur necesse est, quia naturale est bono ad alterius peccatum moueri et incitari.
17.20
ergo ita definire debuerunt: ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. nam definitio Ciceronis ira est libido ulciscendi non multum a superioribus distat.
17.21
ira autem quam possumus uel furorem uel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota uitiosa est, ira uero quae ad correctionem uitiorum pertinet, nec homini adimi debet nec deo potest. quia et utilis est rebus humanis et necessaria.