On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
18.1
\' Quid opus est\' inquiunt\' ira, cum sine hoc adfectu peccata corrigi possint?\' atquin nullus est qui peccantem possit uidere tranquille. possit fortasse qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tamquam dubium. nec umquam potest scelus esse tam clarum ut defensioni locus non sit, et ideo potest iudex non moueri aduersum eum qui potest innocens inueniri, cumque detectum facinus in lucem uenerit, iam non sua, sed legum sententia utitur.
18.2
sed potest concedi ut sine ira faciat quod facit, habet enim quod sequatur: nos certe, cum domi peccatur a nostris, siue id cernimus siue sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est.
18.3
nam qui non mouetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulauerit ira et incitauerit, qui autem cum moueatur, tamen intempestiua lenitate uel saepius quam necesse est uel etiam semper ignoscit, is plane et illorum uitam perdit quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipse aeternam molestiarum materiam subministrat. uitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio.
18.4
laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia conperisset uilici sui culpa,\' miserum te\' inquit\' quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem\'.
18.5
unicum hoc exemplum temperantiae putant, sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit et fecerit. nam si, ut ait Plato, nemo prudens punit, quia peccatum est, sedne peccetur, apparet quam malum uir sapiens proposuerit exemplum.
18.6
si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant.
18.7
ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio.
18.8
non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret aut castiganti furorem. nunc uero quae tandem aequitas aut quae sapientia est ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur?
18.9
quod si naturam rerum causasque didicisset, numquam tam inportunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur.
18.10
nam sicut corpus humanum deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit adfectus, quibus uitae ratio constaret: ut libidinem prodendae subolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.
18.11
uerum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptatem, sic irae adfectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. hinc cotidie ad inmania facinora prosilitur, hinc tragoediae saepe nascuntur.
18.12
esset igitur laudandus Archytas, si cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. haec sui cohibitio gloriosa est, qua conpescitur aliquod imminens magnum malum, seruorum autem filiorumque peccata non coercere peccatum est: euadent enim ad maius malum per inpunitatem. hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.
18.13
quod autem de homine dicimus, idem etiam de deo, qui hominem similem sui fecit. omitto de figura dei dicere, quia Stoici negent habere ullam formam deum, et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere uelim: de animo tantum loquor.
18.14
si deo subiacet cogitare sapere intellegere prouidere praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet, ergo ad dei similitudinem factus est. sed ideo procedit in uitium, quia de terrena fragilitate permixtus non potest id quod a deo sumpsit, incorruptum purumque seruare, nisi ab eodem deo iustitiae praeceptis inbuatur.