On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
21.1
Superest una et extrema quaestio. nam dixerit fortasse quispiam adeo non irasci deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci uetet.
21.2
possem dicere quod ira hominis refrenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur et praesentem habet motum, quia temporalis est.
21.3
itaque ne fierent ea quae faciunt per iram et humiles et mediocres et magni reges, temperari debuit furor eius et conprimi, ne mentis inpos aliquod inexpiabile facinus admitteret. deus autem et non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque uirtutis, et numquam nisi merito irascitur. sed tamen non ita se res habet.
21.4
nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, quia in principio iram[ iecur] homini indidisset, siquidem creditur causa huius commotionis in umore fellis contineri.
21.5
non igitur in totum prohibet irasci, quia is adfectus necessario datus est, sed prohibet in ira permanere. ira enim mortalium debet esse mortalis: nam si maneat.
21.6
confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. deinde rursum cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique euellit iram radicitus, sed temperauit, ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus.
21.7
qui ergo nos irasci iubet, ipse utique irascitur, qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis: ea enim praecipit quae sunt iusta et rebus utilia communibus.
21.8
sed quia dixeram non esse iram dei temporalem sicut hominis, qui praesentanea commotione feruescit nec facile regere se potest propter fragilitatem, intellegere debemus, quia sit aeternus deus, iram quoque eius in aeternum manere, sed rursum, quia uirtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam nec ab ea regi, sed ipsum illam quemadmodum uelit moderari: quod utique non repugnat superiori.
21.9
nam si prorsus mmortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus, cum ipse homines reconciliari iubeat ante solis occasum, sed ira diuina in aeternum manet aduersus eos qui peccant in aeternum.
21.10
itaque deus non ture, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur et qui peccare desinit, iram dei mortalem facit. idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.