Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 4 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
4.1
Quod sequitur, de schola Epicuri est: sicut iram in deo non esse, ita ne gratiam quidem. nam cum putaret Epicurus alienum esse a deo male facere ac nocere, quod ex adfectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse ut si habeat iram deus, habeat et gratiam.
4.2
itaque ne llli uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem.\' ex hoc\' inquit\' beatus est et incorruptus, quia nihil curat neque ipse habet negotium neque alteri exhibet\'.
4.3
deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis, nec facit aliquid inpossibile homini, quod est proprium dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem quae deo digna sit.
4.4
et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt?
4.5
quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia?
4.6
sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. qui ergo totam uim, totam substantiam deo tollit, quid aliud dicit nisi deum omnino non esse?
4.7
denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea quae de dis locutus sit depellendae inuidiae causa dixisse: itaque uerbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium.
4.8
quod si ita est, quid eo fallacius? quod a sapienti et graui uiro esse debet alienum. hic uero si aliud sensit et aliud locutus est, quid aliud appellandus est quam deceptor bilinguis malus et propterea stultus?
4.9
sed non erat tam uersutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret, sed ignorantia ueritatis errauit. inductus enim a principio ueri similitudine unius sententiae, necessario in ea quae sequebantur incurrit.
4.10
prima autem sententia fuit iram in deum non conuenire. quod cum illi uerum et inexpugnabile uideretur, non poterat consequentia resecare, quia uno adfectu amputato etiam ceteros adfectus adimere deo necessitas ipsa cogebat.
4.11
ita qui non irascitur, utique nec gratia mouetur, quod est irae contrarium; iam si nec ira in eo nec gratia est, utique nec metus nec laetitia nec maeror nec misericordia.
4.12
una est enim ratio cunctis adfectibus, una commotio, quae in deum cadere non potest. quod si nullus adfectus in deo est, quia quidquid adficitur inbecillum est, ergo nec cura ullius rei nec prouidentia est in eo.
4.13
hucusque peruenit sapientis hominis disputatio, cetera quae secuntur obticuit, scilicet quia nec cura sit in eo nec prouidentia, ergo nec cogitationem aliquam nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur ut non sit omnino. ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium uidebat.
4.14
sed quid prodest reticuisse ac periculum dissimulasse? necessitas illum uel inuitum cadere coegit: dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinauit, ut ad illud quod deuitabat necessario deueniret. uides igitur quo perueniat, ira sublata et deo adempta.
4.15
denique aut nullus id credit aut admodum pauci et quidem scelerati ac mali, qui sperant peccatis suis inpunitatem. quod si et hoc falsum esse inuenitur, nec iram in deo esse nec gratiam, ueniamus ad illud quod tertio loco positum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note