On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
7.1
Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint atque in errores inciderint inextricabiles— id enim solet his euenire quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit—, illud tamen nullus philosophus adseruit umquam, nihil inter hominem ac pecudes interesse.
7.2
nec omnino quisquam, qui modo uel leuiter sapiens uideri uellet, rationale animal cum mutis et inrationabilibus coaequauit: quod faciunt M quidam inperiti atque ipsis pecudibus similes, qui cum uentri ac uoluptati se uelint tradere, aiunt eadem ratione se natos qua uniuersa quae spirant; quod dici ab homine fas non est.
7.3
quis enim tam indoctus ut nesciat, quis tam inprudens ut non sentiat inesse aliquid in homine diuini?
7.4
nondum uenio ad uirtutes animi et ingenii, quibus homini cum deo manifesta cognatio est: nonne ipsius corporis status et oris figura declarat non esse nos cum mutis pecudibus aequales? illarum natura in humum pabulumque prostrata est nec habet quicquam commune cum caelo, quod non intuetur.
7.5
homo autem recto statu, ore sublimi ad contemplationem mundi excitatus confert cum deo uultum et rationem ratio cognoscit.
7.6
propterea nullum est animal, ut ait Cicero, praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei. solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intellegat, et haec est hominis atque mutorum uel praecipua uel sola distantia.
7.7
nam cetera quae uidentur esse homini propria, etsi non sunt talia in mutis, tamen similia uideri possunt. proprius est homini sermo, est tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. nam et dinoscunt inuicem se uocibus et cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem et cum se ex interuallo uident, gratulandi officium uoce declarant.
7.8
nobis quidem uoces eorum uidentur inconditae sicut et illis fortasse nostrae, sed ipsis quia se intellegunt, uerba sunt. denique in omni adfectu certas uoces notis exprimunt quibus habitum mentis ostendant.
7.9
risus quoque est homini proprius et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt.
7.10
quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio.
7.11
alia prouident in futurum, ut ingentem formicae farris aceruum cum populant hiemis memores tectoque reponunt, ut apes, quae patriam solae et certos nouere penates uenturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt.
7.12
longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest.
7.13
religionis est propria iustitia, quae nullum aliud animal attingit. homo enim solus inpertit, cetera sibi conciliata sunt. iustitiae autem dei cultus adscribitur: quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus uitam pecudum sub humana specie uiuet.
7.14
cum uero a ceteris animalibus hoc paene solo differamus, quod soli omnium diuinam uim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus dei, certe illud fieri non potest ut in hoc uel muta plus sapiant uel humana natura desipiat, cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant et omnis rerum natura subiecta sit.
7.15
quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat ceteras animantes, quod solus notitiam dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui.