On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
9.1
Cum sententiae philosophorum prioris temporis de prouidentia consensissent nec ulla esset dubitatio quin mundus. a deo et ratione esset instructus et ratione regeretur, primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis qui sibi diceret non liquere utrum esset aliqua diuinitas necne.
9.2
quae disputatio eius adeo inpia et contra ueritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus et libros eius in contione[ quibus haec continebantur] exusserint. de cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiauit.
9.3
post haec Socrates ipse et auditor eius Plato et qui de schola Platonis tamquam riuuli diuersas in partes profluxerunt, Stoici et Peripatetici, in eadem fuere sententia qua priores.
9.4
postea uero Epicurus deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans et eximium et beatum, prouidentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla nec arte nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. quo quid repugnantius dici possit non uideo.
9.5
etenim si est deus, utique prouidens est ut deus nec aliter ei potest diuinitas tribui, nisi et praeterita teneat et praesentia sciat et futura prospiciat.
9.6
cum igitur prouidentiam sustulit, etiam 15 deum negauit esse. cum autem deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit: alterum enim sine altero nec esse prorsus nec intellegi potest.
9.7
uerum us postea temporibus quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras qui nullum esse omnino deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est atheus, item Cyrenaeus Theodorus, et ambo quia nihil noui poterant reperire omnibus iam dictis et inuentis, maluerunt contra ueritatem id negare in quo priores uniuersi sine ambiguitate consenserant. hi sunt qui tot saeculis, tot ingeniis adsertam atque defensam prouidentiam calumniati sunt.
9.8
quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione an uero auctoritate praestantium uirorum refellemus an potius utroque? sed properandum est. ne longius a materia deuagetur oratio.