Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdemorteperseq
Lactantius (III)Usdemortep 10 · vulgataMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
10.1
Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum. immolabat pecudes et in iecoribus earum uentura quaerebat.
10.2
tum quidam ministrorum scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis inmortale signum: quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. trepidabant aruspices nec solitas in extis notas uidebant et quasi non litassent, saepius immolabant.
10.3
uerum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione seu uisu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus diuinis profani homines interessent.
10.4
tunc ira furens sacrificare non eos tantum qui sacris ministrabant, sed uniuersos qui erant in palatio iussit et in eos, si detrectassent, uerberibus animaduerti, datisque ad praepositos litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit, ut qui non paruissent, militia soluerentur.
10.5
hactenus furor eius et ira processit nec amplius quicquam contra legem ant religionem dei fecit.
10.6
deinde interiecto aliquanto tempore in Bithyniam uenit hiematum eodemque tum Maximianus quoque Caesar inflammatus scelere aduenit, ut ad persequendos Christianos instigaret senem uanum, qui iam principium fecerat. cuius furoris hanc causam fuisse cognoui.

Intertext edge

Open linked passage

Note