Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdemorteperseq
Lactantius (III)Usdemortep 14 · vulgataMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
14.1
Sed Caesar non contentus est edicti legibus: aliter Diocletianum aggredi parat.
14.2
nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani arguebantur uelut hostes publici et cum ingenti inuidia simul cum palatio Christianorum nomen ardebat: illos consilio cum eunuchis habito de extinguendis principibus cogitasse, duos imperatores domi suae paene uiuos esse combustos.
14.8
Diocletianus uero, qui semper se uolebat uideri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus excarnificari omnes suos protinus praecepit.
14.4
sedebat ipse atque innocentes igni torquebat, item iudices uniuersi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.
14.5
erant certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.
14.6
sed quindecim diebus interieotis aliud rursum incendium molitus est. sed celerius animaduersum, nec tamen auctor apparuit.
14.7
tunc Caesar medio hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne uiuus arderet.

Intertext edge

Open linked passage

Note