Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
1.1
Audiuit dominus orationes tuas, Donate carissime, quas in conspectu eius per omnes horas cotidie fundebus, ceterorumque fratrum nostrorum, qui gloriosa confessione sempiternam sibi coronam pro fidei meritis quaesierunt.
1.2
ecce, deletis omnibus aduersariis, restituta per orbem tranquillitate, profligata nuper ecclesia rursum exurgit et maiore gloria templum dei, quod ab impiis fuerat euersum, misericordia domini fabricatur.
1.3
excitauit enim deus principes qui tyrannorum nefaria et cruenta imperia resciderunt et humano generi prouiderunt, ut iam quasi discusso tristissimi temporis nubilo mentes omnium pax iucunda et serena laetificet.
1.4
nunc post atrae tempestatis uiolentos turbines placidus aer et optata lux refulsit, nunc placatus seruorum suorum precibus deus iacentes et afflictos caelesti auxilio subleuauit, nunc maerentium lacrimas extincta impiorum conspiratione detersit.
1.5
qui insultauerant deo, iacent, qui templum sanctum euerterant, ruina maiore ceciderunt, qui iustos excarnificauerant, caelestibus plagis et cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt.
1.6
sero id quidem, sed grauiter ac digne. distulerat enim poenas eorum deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus posteri discerent et deum esse unum et eundem iudicem digna uidelicet supplicia impiis ac persecutoribus inrogare.
1.7
de quo exitu eorum testificari placuit, ut omnes qui procul remoti fuerunt uel qui postea futuri sunt, scirent, quatenus uirtutem ac maiestatem suam in extinguendis delendisque nominis sui hostibus deus summus ostenderit. ab re tamen non est, si a principio, ex quo est ecclesia constituta, qui fuerint persecutores eius et quibus poenis in eos caelestis iudicis seueritas uindicauerit, exponam.