Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
20.1
Maximianus postquam senibus expulsis quod uoluit effecit, se iam solum totius orbis dominum esse ferebat. nam Constantium quamuis priorem nominari esset necesse, contemnebat, quod et natura mitis esset et ualitudine corporis impeditus.
20.2
hunc sperabat breui obiturum, et si non obisset, uel inuitum exuere facile uidebatur. quid enim faceret, si a tribus cogeretur imperium deponere?
20.3
habebat ipse Licinium ueteris contubernii amicum et a prima militia familiarem, cuius consiliis ad omnia regenda utebatur, sed eum Caesarem facere noluit, ne filium nominaret, ut postea in Constantii
20.4
locum nuncuparet Augustum atque fratrem, tunc uero ipse principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem terrae uicennalia celebraret ac substituto Caesare filio suo, qui tunc erat nouennis, et ipse deponeret; ita cum imperii summam tenerent Licinius ac Seuerus et secundum Caesarum nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus securam et tranquillam degeret senectutem.
20.5
huc consilia eius tendebant. sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta illius cogitata dissoluit.