Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
22.1
Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat.
22.2
nulla poena penes eum leuis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux, ferae in illo erant cotidiana et facilia.
22.3
domestici et adminlstratores lancea emendabantur. in causa poena capitis et animaduersio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita uetera impetrauerant bonam mortem.
22.4
iam illa prae his leuia fuerunt eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati, litterae autem inter malas artes habitae et qui eas nouerant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati.
22.5
licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. iudices militares humanitatis litterarum rudes sin6 adsessoribus in prouincias immissi.