Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdemorteperseq
Lactantius (III)Usdemortep 29 · vulgataMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
29.1
Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus est ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo rei publicae statu et cum eo disputaret. re autem uera, ut illum per occasionem reconciliationis occideret ac regnum eius teneret exclusus a suo quocumque uenisset.
29.2
aderat ibi Diocles a genero nuper accitus, ut quod ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Seueri locum. itaque fit utroque praesente. sic uno tempore sex fuerunt.
29.3
qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam moliebatur: redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumueniret, et ut posset fallere, deponit regiam uestem. Francorum gens in armis erat.
29.4
persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret, paucis militibus posse barbaros debellari, ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob militum paucitatem.
29.5
credit adulescens ut perito ac seni, paret ut socero: proficiscitur relicta militum parte maiore. ille paucis diebus expectatis cum iam Constantinum aestimaret intrasse fines barbarorum, repente purpuram sumit, thesauros inuadit, donat ut solet large: fingit de Constantino quae in ipsum protinus reciderunt.
29.6
imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. admirabili celeritate cum exercitu reuolat. opprimitur homo ex improuiso, nondum satis instructus.
29.7
milites ad imperatorem suum redeunt. occupauerat Massiliam et portas obserauerat. accedit propius imperator et in muro adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat quid sibi uoluisset, quid ei defuisset, cur faceret quod ipsum praecipue non deceret. ille uero ingerebat maledicta de muris. tum subito a tergo eius portae reserantur, milites recipiuntur.
29.8
attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius, socer perfidus. audit scelera quae fecit, detrahitur ei uestis et increpito uita donatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note