Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
31.1
Ab hoc deus religionis ac populi sui uindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo et iam suae uim maiestatis ostenderet.
31.2
iam de agendis et ipse uicennalibus cogitabat. et ut, qui iam dudum prouincias afflixerat auri argentique indictionibus factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine uicennalium securem alteram iis inftixit.
31.3
qua uexatione generis humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest? officiorum omnium milites uel potius carnifices singulis adhaerebant. cui prius satisfieret, incertum, uenia non habentibus nulla. sustinendi multiplices cruciatus, nisi exhiberetur statim quod non erat.
31.4
multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni uel exigua requies. frequens super isdem hominibus uel ipsis iudicibus uel militibus iudicum pugna. nulla area sine exactore, nulla uindemia sine custode, nihil ad uictum laborantibus relictum. quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos tamen sustentabile aliquo modo uel spe futurorum. quid uestis omnis generis? quid aurum?
31.5
quid argentum? nonne haec necesse est ex uenditis fructibus comparari? unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omues fructus auferas, uniuersa nascentia uiolenter eripias?
31.6
quis ergo non bonis suis euersus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad uotum, quod non erat celebraturus?