Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdemorteperseq
Lactantius (III)Usdemortep 3 · vulgataMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.1
Post hunc interfectis aliquot annis alter non minor tyrannus Domitianus ortus est. qui cum exerceret inuisam dominationem, subiectorum tamen ceruicibus incubauit quam diutissime tutusque regnauit, donec impias manus aduersus dominum tenderet.
3.2
postquam uero ad persequendum iustum populum instinctu daemonum incitatus est, tunc traditus in manus inimicorum luit poenas. nec satis ad ultionem fuit quod est interfectus domi: etiam memoria nominis eius erasa est.
3.3
nam cum multa mirabilia opera fabricasset, cum Capitolium aliaque nobilia monumenta fecisset, senatus ita nomen eius persecutus est, ut neque imaginum neque titulorum eius relinqueret ulla uestigia, grauissime decretis etiam mortuo notam inureret ad ignominiam sempiternam.
3.4
rescissis igitur actis tyranni non modo in statum pristinum ecclesia restituta est, sed etiam multo clarius ac floridius enituit, secutisque temporibus, quibus multi ac boni principes Romani imperii clauum regimenque tenuerunt, nullos inimicorum impetus passa manus suas in orientem occidentemque porrexit, ut iam nullus esset terrarum angulus tam remotus quo non religio dei penetrasset, nulla denique dei natio tam feris moribus uiuens, ut non suscepto dei cultu ad iustitiae opera mitesceret. sed enim postea longa pax rupta est.

Intertext edge

Open linked passage

Note