Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
43.1
Unus iam supererat de aduersariis dei Maximinus: cuius nunc exitum ruinamque subnectam.
43.2
cum haberet aemulationem aduersus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet nuper cum eo amicitiam confirmasset, tamen ut audiuit Constantini sororem Licinio esse desponsam, existimauit affinitatem illam duorum imperatorum contra se copulari.
43.3
et ipse legatos ad urbem misit occulte societatem Maxentii atque amicitiam postulatum. scribit etiam familiariter. recipiuntur legati benigne: fit amicitia, utriusque imagines simul locantur.
43.4
Maxentius tamquam diuinum auxilium libenter amplectitur: iam enim bellum Constantino indixerat quasi necem patris sui uindicaturus. unde suspicio inciderat senem illum eiitiabilem finxisse discordiam cum filio, ut ad alios succidendos uiam sibi faceret, quibus omnibus sublatis sibi ac filio totius orbis imperium uindicaret. sed id falsum fuit.
43.5
nam id propositi habebat, ut et filio et ceteris extinctis se ac Diocletia num restitueret in regnum.