Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
52.1
Quae omnia secundum fidem scienti enim loquor ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi, ne aut memoria tantarum rerum interiret aut si quis historiam scribere noluisset, non corrumperet ueritatem uel peccata illorum aduersus deum uel iudicium dei aduersus illos reticendo.
52.2
cuius aeternae pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim uastatum a lupis rapacibus partim uero dispersum reficere ac recolligere dignatus est et bestias malas extirpare, quae diuini gregis pascua protriuerant, cubilia dissipauerant.
52.3
ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Iouiorum et Herculiorum cognomina, quae primum a Dioclete ac Maximiano insolenter adsumpta ac postmodum ad successores eorum translata uiguerunt? nempe deleuit ea dominus et erasit de terra.
52.4
celebremus igitur triumphum dei cum exultatione, uictoriam domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebremus, celebremus, ut pacem post annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum.
52.5
tu praecipue, Donate carissime, qui a deo mereris audiri, dominum deprecare, ut miaericordiam suam seruet etiam famulis suis propitius ac mitis, ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo suo arceat, ut florescentis ecclesiae perpetuam quietem custodiat.