Usdemorteperseq
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
9.1
Alter uero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciu rat, non his duobus tantum quos tempora nostra sensenmt, sed omnibus qui fuerunt malis peior.
9.2
inerat huic bestiae naturalis barbaries, efferitas a Romano sanguine aliena non mirum, cum mater eius Transdanuuiana infestantibus Carpis in Daciam nouam transiecto amne confugerat.
9.3
erat etiam corpus moribus congruens, status celsus, caro ingens et in horrendam magnitudinem diffusa et inflata.
9.4
denique et uerbis et actibus et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit. socer quoque eum metuebat acerrime: cuius timoris haec fuit causa.
9.5
Narseus rex Persarum concitatus do nesticis exemplis aui sui Saporis ad occupandum Orientem cum magnis copiis inhiabat.
9.6
tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus animique deiectus, simul et exemplum Valeriani timens, non ausus est obuiam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse in Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.
9.7
ille insidiis usus barbaros, quibus mos est cum omnibus suis ad bellum pergere, multitudine impeditos et sarcinis occupatos non difficiliter oppressit fugatoque Narseo rege reuersus cum praeda et manubiis ingentibus sibi attulit superbiam, Diocletiano timorem.
9.8
in tantos namque fastus post hlanc uictoriam elenatus est, ut iam detrectaret Caesaris nomen. quod cum in litteris ad se datis audisset, truci uultu ac uoce terribili exclamabat' quousque Caesar?
9.9
' exinde insolentissime agere coepit, ut ex Marte se procreatum et uideri et dici uellet tamquam alterum Romulum maluitque Romulam matrem stupro infamare, ut ipse diis oriundus uideretur.
9.10
sed differo de factis eius dicere, ne confundam tempora. postea enim quam nomen imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere coepit et contemnere omnia.
9.11
Diocles sic enim ante lmpenum uocabatur cum rem publicam talibus consiliis et talibus sociis euerteret, cum pro sceleribus suis nihil non mereretur, tamdiu tamen summa felicitate regnauit, quamdiu manus suas iustorum sanguine non inquinaret.
9.12
quam uero causam persequendi habuerit exponam.