Usdeopificdei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
20.1
Haec ad te, Demetriane, interim paucis et obscurius fortasse quam decuit pro rerum ac temporis necessitate peroraui, quibus contentus esse debebis plura et meliora lecturus, si nobis indulgentia caelitus uenerit. tunc ego te ad uerae philosophiae doctrinam et planius et uerius cohortabor.
20.2
statui enim quam multa potero litteris tradere quae ad beatae uitae statum spectent, et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad turbandam ueritatem perniciosi et graues.
20.3
incredibilis enim uis eloquentiae et argumentandi disserendique subtilitas quemuis facile deceperit: quos partim nostris armis partim uero ex ipsorum inter se concertatione sumptis reuincemus, ut appareat eos induxisse potius errorem quam sustulisse. fortasse mireris quod tantum facinus audeam.
20.5
patiemurne igitur extingui aut opprimi ueritatem? ego uero libentius uel sub hoc onere defecerim. nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloqueutibus, quia tamen pro uero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus ueritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria ui et claritate ualituram?
20.6
illi quidem sese patronos ueritatis profiteri solent: sed quis potest aut eam rem defendere quam non didicerit, aut inlustrare apud alios quod ipse non nouerit?
20.7
magnum uideor polliceri, sed caelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur.
20.8
quod si uita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam uiuere optauerim quam ut aliquid efficiam quod uita dignum sit et quod utilitatem legentibus etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae riuus est, ad uiuendum tamen adferat: quod est maxime necessarium.
20.9
quo perfecto satis me uixisse arbitrabor et officium hominis inplesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter caeleste direxerit.