Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdeopificdei
Lactantius (III)Usdeopific 4 · vulgataMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
4.1
Idem queruntur hominem morbis et inmaturae morti esse subiectum. indignantur uidelicet non deos esse se natos. kminime', inquiunt Ised ex hoc ostendimus hominem nulla prouidentia esse factum, quod aliter fieri debuit'.
4.2
quid si ostendo id ipsum magna ratione prouisum esse, ut morbis uexari posset et uita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? cum enim deus animal quod fecerat sua sponte ad mortem transire cognouisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissoluendum animal inueniret.
4.3
nam si eius roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequella morborum est. inmatura uero mors quomodo abesset ab eo cui esset constituta matura? nempe nullum hominem mori uolunt nisi cum centesimum aetatis conpleuerit annum.
4.4
quomodo illis in tanta repugnantia rerum poterit ratio constare? ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris quod sit inmortale tribuendum est: quo concesso necesse est condicionem mortis excludi.
4.5
id autem ipsum cuiusmodi potest esse quod hominem contra morbos et ictus extrarios solidum atque inexpugnabilem faciat? cum enim constet ex ossibus et neruis et uisceribus et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem?
4.6
ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? fragilia sunt omnia quae uideri ac tangi possunt. superest ut aliquid ex caelo petant, quoniam in terra nihil est quod non sit infirmum.
4.7
cum ergo sic homo formandus esset a deo ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat ut terreno et fragili corpore fingeretur. necesse est igitur ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est.
4.8
stultissimi ergo, qui de morte inmatura queruntur, quoniam naturae condicio locum illi facit. ita consequens erit ut morbis quoque subiectus sit: neque enim patitur natura ut abesse possit infirmitas ab eo corpore quod aliquando soluendum est.
4.9
sed putemus fieri posse quemadmodum uolunt, ut homines ea condicione nascantur, ne quis morbo mortiue subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio ad ultimam processerit senectutem:
4.10
non igitur uident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique cetero tempore mori nullo modo posse? sed si prohiberi ab altero uictu potest, mori poterit. res igitur exigit ut homini qui ante certam diem mori non potest. ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit.& lt; sed si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed deus fiet. ergo, ut superius dixi, qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non inmortales sempiternique sint nati.
4.11
' nemo nisi senex mori debet'. atquin mortalitas non potest cum inmortalitate coniungi. si enim mortalis est in senectute. inmortalis esse in adulescentia non potest nec est ab eo condicio mortis aliena qui quandoque moriturus est, nec ulla inmortalitas est cui sit terminus constitutus.
4.12
ita fit ut et inmortalitas exclusa in perpetuum et ad tempus recepta mortalitas hominem constituat in ea condicione, ut sit in qualibet aetate mortalis. quadrat igitur necessitas undique nec debuisse fieri aliter nec fas fuisse.
4.13
sed isti rationem sequentium non uident, quia semel errauerunt in ipsa summa, exclusa enim de rebus humanis diuina prouidentia necessario sequebatur ut omnia sua sponte sint nata. hinc inuenerunt illas minutorum seminum plagas et concursiones fortuitas, quia rerum originem non uidebant.
4.14
in quas se angustias cum coniecissent, iam cogebat eos necessitas existimare animas cum corporibus nasci et item cum corporibus extingui: adsumpserant enim nihil fieri mente diuina. quod ipsum non aliter probare poterant quam si ostenderent esse aliqua in quibus uideretur prouidentiae ratio claudicare.
4.15
reprehenderunt igitur ea in quibus uel maxime diuinitatem suam prouidentia mirabiliter expressit, ut illa quae rettuli de morbis et inmatura morte, cum debuerint cogitare his adsumptis quid necessario sequeretur.
4.16
secuntur autem illa quae dixi: si morbum non reciperet, neque tectis neque uestibus indigeret. quid enim uentos aut imbres aut frigora metueret, quorum uis in eo est ut morbos adferant? idcirco enim accepit sapientiam, ut aduersus nocentia fragilitatem suam muniat.
4.17
sequitur& lt; quod& gt; necesse est, ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat, quia is ad quem mors non uenit, firmus sit necesse est. infirmitas autem habet in se mortis condicionem, firmitas. uero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere nec mors, quae sequitur senectutem.
4.18
praeterea si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus et humanitate omni careret. nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu et conscientia fragilitatis oriuntur.
4.19
denique inbecilliora et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam uiribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur, fortiora uero solitudines adpetunt, quoniam robore uiribusque confidunt.
4.20
homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset, quae reuerentia inter se, quis ordo, quae ratio, quae humanitas? aut quid esset tetrius homine, quid efferatius, quid inmanius?
4.21
sed quoniam inbecillus est nec per se potest sine homine uiuere, societatem adpetit, ut uita communis et ornatior fiat et tutior.
4.22
uides igitur omnem hominis rationem in eo uel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis adficitur, quod inmatura morte multatur. quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi necesse est.
4.23
sed nimis diu de rebus apertissimis disputo, cum sit liquidum nihil sine prouidentia nec factum esse umquam nec fieri potuisse. de cuius operibus uniuersis si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est.
4.24
sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo diuinae prouidentiae potestatem quanta fuerit ostendam, his dumtaxat in rebus, quae sunt conprehensibiles et apertae: nam illa quae sunt animi, nec subici oculis nec conprehendi queunt. nunc de ipso uase hominis loquimur quod uidemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note