Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdeopificdei
Lactantius (III)Usdeopific 10 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
10.1
Sed nos ad dei opera reuertamur. ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit, unde oculos esse dictos Varroni placet.
10.2
nam ipsae palpebrae, quibus mobilitas id est palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordinem stantibus uallatae saeptum oculis decentissimum praebent: quarum motus adsiduus inconprehensibili celeritate concurrens et uidendi tenorem non inpedit et reficit obtutum.
10.3
acies enim id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi umore adsiduo tersa praeniteat. obsolescit. quid?
10.4
ipsa superciliorum fastigia pilis breuibus adornata nonne quasi aggeribus et munimentum oculis. ne quid superne incidat, et speciem simul praestant? ex quorum confinio nasus exoriens et ueluti aequali porrectus iugo utramque aciem simul et discernit et munit.
10.5
inferius quoque genarum non indecens tumor in similitudinem collium leuiter exsurgens ab omni parte oculos efficit tutiores prouisumque est ab artifice summo, ut si qui forte uehementior ictus extiterit. eminentibus repellatur.
10.6
1 nasi uero pars superior usque ad medium solida formata est. inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis.
10.7
in hoc autem quamuis simplici membro tria sunt officia constituta, unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium ut per eius cauernas purgamenta cerebri defluant. quas ipsas deus quam mirabili, quam diuina. ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret!
10.8
quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret: at id uelut pariete per medium ducto intersaepsit atque diuisit fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum.
10.9
ex quo intellegimus quantum dualis numerus una et simplici conpage solidatus ad rerum ualeat perfectionem. nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes uel dexterae uel sinistrae.
10.10
itaque ut pedes duo et item manus non tantum ad utilitatem aliquam usumque uel gradiendi uel faciendi ualent, sed et habitum decoremque admirabilem conferunt, sic in\' capite. quod totius diuini operis quasi culmen est, et auditus in duas aures et uisus in duas acies et odoratio in duas nares a summo artifice diuisa est, quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est. quamuis sit unum, tamen in duas partes membrana interueniente discretum est.
10.11
sed et cor, quod sapientiae domicilium uidetur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes uiui sanguinis continentur saepto intercedente diuisi, ut sicut in ipso mundo summa rerum uel de simplici duplex uel de duplici simplex et gubernat et continet totum, ita in corpore de duobus uniuersa conpacta indissociabilem praetenderent unitatem.
10.12
oris quoque species et rictus ei transuerso patefactus quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi uictus et eloquendi.
10.13
lingua intus inclusa, quae uocem motibus suis in uerba discernit, et est interpres animi nec tamen sola per se potest loquendi munus inplere, nisi acumen suum palato inliserit, nisi adiuta uel offensione dentium uel conpressione labrorum. dentes tamen plus conferunt ad loquendum:
10.14
nam et infantes non ante incipiunt fari quam dentes habuerint et senes amissis dentibus ita balbuttiunt, ut ad infantiam denuo reuoluti esse uideantur.
10.15
sed haec ad hominem solum pertinent aut aues, in quibus acuminata et uibrata certis motibus lingua innumerabiles cantuum flexiones et uarios sonorum modos exprimit.
10.16
habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, non tamen solo in mutis utitur, quod contritos et permolitos dentibus cibos colligit et conglobatos ui sua deprimit et transmittit ad uentrem. itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen inpositum. bestias etiam< in> potu adiuuat:
10.17
protenta enim cauataque hauriunt aquam eamque conprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora refluat. ad palatum celeri mobilitate conplodunt. haec itaque palati concauo tamquam testudine tegitur eamque dentium saeptis deus quasi muro circumuallauit.
10.18
dentes autem ipsos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingiuis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labrorum tegminibus honestauit: quorum durities sicut in molari lapide maior est et asperior quam in ceteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent.
10.19
labra ipsa quae quasi antea cohaerebant. quam decenter interscidit! quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam leui quasi ualle signauit. inferius honestatis gratia foras molliter explicauit.
10.20
nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur, lingua est enim qua sapores sentiuntur, nec tamen tota: nam partes eius quae sunt ab utroque latere teneriores. saporem subtilissimis sensibus trahunt. et cum neque ex cibo quicquam neque ex potione minuatur. tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor eadem ratione qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit.
10.21
cetera quam decora sint uix exprimi potest: deductum clementer a genis mentum et ita inferius conclusum, ut acumen eius extremum signare uideatur leuiter inpressa diuisio, rigidum ac teres collum, scapulae uelut mollibus iugis a ceruice demissae, ualida et substricta neruis ad fortitudinem brachia, insignibus toris extantium lacertorum uigens robur, utilis ac decens flexura cubitorum.
10.22
quid dicam de manibus rationis ac sapientiae ministris? quas sollertissimus artifex plano ac modice concauo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminauit: in quibus difficile est expedire utrumne species an utilitas maior sit.
10.23
nam et numerus perfectus ac plenus et ordo ac gradus decentissimus et articulorum parium curuatura flexibilis et forma unguium rotunda concauis tegminibus digitorum fastigia conprehendens atque firmans. ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum.
10.24
illud uero ad usum miris modis habile, quod unus a ceteris separatus cum ipsa manu oritur et in diuersum maturius funditur, qui se uelut obuium ceteris praebens omnem tenendi faciendique rationem uel solus uel praecipue possidet tamquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod ui et potestate inter ceteros polleat. duos quidem articulos extantes habet.
10.25
non ut alii ternos, sed unus ad manum carne conectitur pulchritudinis gratia: si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem.
10.26
iam pectoris latitudo sublimis et exposita oculis mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. cuius haec causa est, quod uidetur hominem solum deus ueluti supinum formasse— nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest—, mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse atque ad terram conpressisse. idcirco illis angustum pectus et ab aspectu remotum et ad terram uersus abiectum, hominis autem patens et erectum, quia plenum rationis a caelo datae humile aut indecens esse non debuit.
10.27
papillae quoque leuiter eminentes et fuscioribus ac paruis orbibus coronatae non nihil addunt uenustatis, feminis ad alendos fetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus et quasi mutilum uideretur. huic subdita est planities uentris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note