Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdeopificdei
Lactantius (III)Usdeopific 11 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
11.1
Sequitur necessario ut de internis quoque uisceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat ut terrenum hoc corpus suco aliquo de cibis ac potibus aleretur sicut et terra ipsa imbribus ac pruinis.
11.2
prouidentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit. quibus concoctis et liquefactis uitales sucos membris omnibus dispertiret.
11.3
sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum soli corpori praestat alimentum, animae uero aliam sedem dedit. fecit enim genus quoddam uisceris molle atque rarum, quod pulmonem uocamus, eumque non in utris modum finxit, ne effunderetur semel spiritus aut inflaret semel.
11.4
ideoque plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile atque aeris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim uicissitudo et spirandi respirandique tractus uitam sustentat in corpore.
11.5
quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris quod alit animam, alterum ciborum quod alit corpus, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem ac spiritalem. quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.
11.6
quarum natura et ratio diuersa est. ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est et qui semper clausus cohaereat sibi sicut os ipsum, quoniam potus et cibus dimota et pate facta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt.
11.7
spiritus contra qui est incorporalis ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit uiam patentem, quae uocatur gurgulio. is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus quasi ex anulis in cicutae modum inuicem conpactis et cohaerenti.
11.8
bus patetque semper hic transitus. nullam enim requiem meandi habere spiritus potest: qui quia semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uua nomen est, uelut occursu quodam refrenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu ueniens attracta pestilenti aura corrumpat aut totam nocendi uiolentiam internis receptaculis perferat. ideoque etiam nares breuiter sunt apertae: quae idcirco sic nominantur. quia per eas uel odor uel spiritus nare non desinit.
11.9
tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, uerum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se tolles faucium spectantes uuam tollere incipiunt in tumorem.
11.10
cuius rei causa et ratio non obscura est. loquendi enim facultatem non haberemus, si ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret.
11.11
aperuit igitur uiam uoci diuina sollertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi et uocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in uerba concidere. qui meatus si aliquo modo intersaeptus sit, mutum faciat necesse est: errat enim profecto quisquis aliam causam putat cur homines muti sint.
11.12
non enim, ut uulgo creditur, uinctam gerunt linguam, sed hi uocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod uoci transitus ad os aut nullus omnino est aut non sic patens, ut plenam uocem possit emittere.
11.13
quod plerumque natura fit, aliquando etiam casu accidit ut morbo aliquo hic aditus obsaeptus uocem non transmittat ad linguam faciatque de loquentibus mutos. quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est, ut quia uocem emittere non potest. ne admittere quidem possit. loquendi ergo causa patefactus est hic meatus.
11.14
illud quoque praestat, ut in lauacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt. aer feruens ore ducatur, item si forte spiramenta narium frigore pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate spiritus stranguletur.
11.15
cibi uero in aluum recepti et cum potus umore permixti cum iam calore percocti fuerint, eorum sucus inenarrabili modo per membra diffusus inrigat uniuersum corpus et uegetat.
11.16
intestinorum quoque multiplices spirae ac longitudo in se conuoluta et uno tamen substricta uinculo quam mirificum dei opus est! nam ubi maceratos ex se cibos aluus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid in ipsis inest suci quo corpus alitur.
11.17
membris omnibus diuidatur. et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod et fieri poterat propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore suco, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur.
11.18
illa quoque ratio subtilissima est. quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata nec ullam habeat fistulam qua ex illis urinam trahat, conpletur tamen et umore distenditur.
11.19
id quomodo fiat non est difficile peruidere. intestinorum partes quae ab aluo cibum potumque suscipiunt, patentiores sunt quam ceterae spirae et multo tenuiores.
11.20
hae uesicam circumplectuntur et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta peruenerint, fimum quidem crassius fit et transmeat, umor autem omnis per illam teneritudinem percolatur eumque uesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet et colligit, ut foras qua natura exitum patefecit emittat.

Intertext edge

Open linked passage

Note