Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdeopificdei
Lactantius (III)Usdeopific 18 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
18.1
Sequitur alia et ipsa inextricabilis quaestio, idemne sit anima et animus an uero aliud sit illud quo uiuimus. aliud autem quo sentimus et sapimus. non desunt argumenta in utramque partem. qui unum esse dicunt. hanc.
18.2
rationem secuntur, quod neque uiui sine sensu possit nec sentiri sine uita, ideoque non posse esse diuersum id quod separari non potest, sed quidquid est illud, et uiuendi officium et sentiendi habere rationem. idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae.
18.3
qui autem dicunt esse diuersa, sic argumentantur: ex eo posse intellegi aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis, item quod anima morte sopiatur, animus somno et quidem sic, ut non tantum quid faciat aut ubi sit ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur.
18.4
quod ipsum quomodo fiat non potest peruideri, cur fiat potest. nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens uisionum imaginibus occupata teneatur. latet autem mens oppressa somno tamquam ignis obducto cinere sopitus: quem si paululum commoueris, rursus ardescit et quasi euigilat.
18.5
auocatur ergo simulacris, donec membra sopore inrigata uegetetur: corpus enim uigilante sensu, licet iaceat inmobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus et uibrat ut flamma et artus omnes ad se adstrictos tenet.
18.6
sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resoluitur in quietem.
18.7
traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit. dum intenta est in ea de quibus cogitat, repente somnus obrepit et in species proximas sensim cogitatio ipsa declinat: sic ea quae sibi ante oculos posuerat, uidere quoque incipit.
18.8
deinde procedit ulterius et sibi auocamenta inuenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. nam sicut mens per diem ueris uisionibus auocatur, ne obdormiat, ita< per noctem; falsis, ne excitetur: nam si nullas imagines cernat, aut uigilare illam necesse erit aut perpetua morte sopiri.
18.9
dormiendi eigo causa tributa est a deo ratio somniandi et quidem in commune uniuersis animantibus, sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium.
18.10
nam et historiae saepe testantur extitisse somnia quorum praesens et admirabilis fuerit euentus, et responsa uatum nostrorum ex parte somniis constiterunt.
18.11
quare neque semper uera sunt neque semper falsa, Vergilio teste, qui duas portas esse uoluit somniorum. sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur, quae uera, inmittuntur a deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note