Usdeopificdei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
19.1
Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre an potius ex matre an uero ex utroque generetur. sed ego id meo iure ab ancipiti uindico.
19.2
nihil enim ex his tribus uerum est, quia neque ex utroque neque ex alterutro seruntur animae. corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque. de animis anima non potest, quia ex re tenui et inconprehensibili nihil potest decedere.
19.3
itaque serendarum animarum ratio uni ac soli deo subiacet: denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est, ut ait Lucretius. nam de mortalibus non potest quicquam nisi mortale generari. nec putari pater debet qui transfudisse< se> aut inspirasse animam de sua nullo modo sentit, nec si sentiat, quando tamen aut quomodo id fiat habet animo conprehensum.
19.4
ex quo apparet non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. nam terreni parentis nihil est nisi ut umorem corporis in quo est materia nascendi, cum sensu uoluptatis emittat uel recipiat: citra hoc opus homo resistit nec amplius quicquam potest, et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt.
19.5
cetera iam dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse et corporis informatio et inspiratio animae et partus incolumis et quaecumque deinceps ad hominem conseruandum ualent: illius munus est quod spiramus, quod uiuimus, quod uigemus.
19.6
nam praeter quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore et quod uictum nobis ei uariis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. ideoque et de sapientibus stulti et de stultis sapientes saepe nascuntur: quod quidam fato ac sideribus adsignant.
19.7
sed non est nunc locus de fato disserendi, hoc dicere satis est,[ quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilo minus a deo fieri omnia, qui astra ipsa et fecit et ordinauit. inepti ergo qui hanc potentiam deo detrahunt et operibus eius attribuunt.
19.8
hoc igitur dei munere caelesti atque praeclaro an utamur in nostra esse uoluit potestate: hoc enim concesso ipsum hominem uirtutis sacramento religauit, quo uitam posset adipisci.
19.9
magna est enim uis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit nec fidem suam deuotionemque prodiderit, hic beatus est, hic denique, ut breuiter finiam, similis deo sit necesse est. errat enim quisquis hominem carne metitur: nam hoc corpusculum quo induti sumus, hominis receptaculum est. nam ipse homo neque tangi neque aspici neque conprehendi potest, quia latet intra hoc quod uidetur.
19.10
qui si delicatus ac tener in hac uita fuerit quam ratio eius exposcit, si uirtute contempta desideriis se carnis addixerit. cadet et premetur in terram, si autem ut debet statum suum quem rectum sortitus est, prompte constanterque defenderit, si terrae quam calcare debet ac uincere non seruierit, uitam merebitur sempiternam.