Usdeopificdei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Quam minime sim quietus etiam in summis necessitatibus, ex hoc libello poteris aestimare, quem ad te rudibus paene uerbis prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut et cotidianum studium meum nosses et non deessem tibi praeceptor etiam nunc, sed honestioris rei meliorisque doctrinae.
1.2
nam si te in litteris nihil aliud quam linguam instruentibus auditorem satis strenuum praebuisti, quanto magis in his ueris et ad uitam pertinentibus docilior esse debebis? apud quem nunc profiteor nulla me necessitate uel rei uel temporis inpediri, quominus aliquid extundam quo philosophi sectae nostrae quam tuemur instructiores doctioresque in posterum fiant, quamuis nunc male audiant castigenturque uulgo, quod aliter quam sapientibus conuenit uiuant et uitia sub obtentu nominis celent: quibus illos aut mederi oportuit aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen uita ipsa cum praeceptis congruente praestarent.
1.3
ego tamen ut nos ipsos simul et ceteros instruam, laborem nullum recuso. neque enim possum obliuisci mei tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse, sicut ne tu quidem tui, ut spero et opto.
1.4
nam licet te publicae rei necessitas a ueris et iustis operibus auertat, tamen fieri non potest quin subinde in caelum aspiciat mens sibi conscia recti.
1.5
et quidem laetor omnia tibi quae pro bonis habentur prospere fluere, sed ita, si nihil de statu mentis inmutent. uereor enim ne paulatim consuetudo et iucunditas earum rerum sicut fieri solet in animum tuum inrepat,
1.6
ideoque te moneo et repetens iterum( que) iterumque monebo, ne oblectamenta ista terrae pro magnis aut ueris bonis habere te credas, quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, uerum etiam insidiosa, quia dulcia.
1.7
nam ille conluctator et aduersanus noster scis quam sit astutus et idem saepe uiolentus, sicuti nunc uidemus. is haec omnia quae inlicere possunt, pro laqueis habet et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis prouisione uitari.
1.8
summa ergo prudentia est pedetemptim procedere, quoniam utrubique saltus insidet et offensacula pedibus latenter opponit.
1.9
itaque res tuas prosperas in quibus nunc agis suadeo ut pro tua uirtute aut contemnas, si potes, aut non magno opere mireris. memento et ueri parentis tui et in qua ciuitate nomen dederis et cuius ordinis fueris: intellegis profecto quid loquar.
1.10
nec enim te superbiae arguo, cuius in te ne suspicio quidem ulla est, sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus: cuius omnis ratio ideo conparata est, ut animo tamquam domino seruiat et regatur nutu eius.
1.11
uas est enim. quodammodo fictile quo animus id est homo ipse uerus continetur, et quidem non a Prometheo fictum, ut poetae locuntur, sed a summo illo rerum conditore atque artifice deo, cuius diuinam prouidentiam perfectissimamque uirtutem nec sensu conprehendere nec uerbo enarrare possibile est. temptabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem quantum pusillitas intellegentiae meae peruidet, explicare.
1.12
quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod Marcus Tullius uir ingenii singularis in quarto De re publica libro, cum id facere temptasset, materiam late patentem angustis finibus terminauit leuiter summa quaeque decerpens.
1.13
ac ne ulla esset excusatio cur eum locum non fuerit exsecutus, ipse testatus est nec uoluntatem sibi defuisse nec curam. in libro enim De legibus primo cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: hunc locum satis, ut mihi uidetur, in iis libris quos legistis expressit Scipio. postea tamen in libro De natura deorum secundo hoc idem latius exsequi conatus est.
1.14
sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, adgrediar hoc munus et sumam mihi audaciter explicandum quod homo- disertissimus paene omisit intactum.
1.15
forsitan reprehendas quod in rebus obscuris coner aliquid disputare, cum uideas tanta temeritate homines extitisse, qui uulgo philosophi nominantur, ut ea quae abstrusa prorsus atque abdita deus esse uoluit, scrutarentur ac naturam rerum caelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae neque oculis contrectari neque tangi manu neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea quae adferunt probata et cognita uideri uelint.
1.16
quid est tandem cur nobis inuidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari uelimus? quae plane obscura non est, quia ex ipsis membrorum officiis et usibus partium singularum quanta ui prouidentiae quidque factum sit, intellegere nobis licet.