Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Usdeopificdei
Lactantius (III)Usdeopific 2 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Dedit enim homini artifex ille noster ac parens deus sensum atque rationem, ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intellegentia, ipse sensus ac ratio est.
2.2
ceteris animantibus quoniam rationalem istam uim non attribuit, quemadmodum tamen uita earum tutior esset, ante prouidit. omnes enim suis ex se pellibus terit, quo facilius possent uim pruinarum ac frigorum sustinere.
2.3
Singulis autem generibus ad propulsandos impetus externos sua propria munimenta constituit, ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus aut quae sunt inbecilliora, subtrahant ae periculis pernicitate fugiendi aut quae simul et uiribus et celeritate indigent, astu se protegant aut latibulis saepiant.
2.4
itaque alia eorum uel plumis leuibus in sublime suspensa sunt uel suffulta ungulis uel instructa cornibus, quibusdam in ore arma sunt dentes aut in pedibus adunci ungues: nulli munimentum ad tutelam sui- deest.
2.5
si qua uero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt religata regione, ubi maiora esse non possunt, aut acceperunt uberem generandi fecunditatem, ut et bestiis quae sanguine aluntur, uictus suppeteret ex illis et inlatam tamen cladem ad conseruationem generis multitudo ipsa superaret.
2.6
hominem autem ratione concessa et uirtute sentiendi atque eloquendi data eorum quae ceteris animalibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat quae illi naturae condicio denegasset: statuit enim nudum et inermem, quia et ingenio poterat armari et ratione uestiri.
2.7
ea uero ipsa quae mutis data et homini denegata sunt, quam mirabiliter in homine ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. nam si homini ferinos dentes aut cornua aut ungues aut ungulas aut caudam aut uarii coloris pilos addidisset, quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut et muta, si nuda et inermia fingerentur?
2.8
quibus si detrahas uel naturalem sui corporis uestem uel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse nec tuta, ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata uideantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore.
2.9
hominem uero quoniam aeternum animal atque inmortale fingebat, non forinsecus ut cetera, sed interius armauit nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit, quoniam superuacuum fuit, cum illi quod erat maximum tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis, cum praesertim pulchritudinem humani corporis inpedirent.
2.10
unde ego philosophorum qui Epicurum secuntur amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant nulla prouidentia instructum esse ac regi mundum, sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus adsignant, quorum fortuitis concursionibus uniuersa nascantur et nata sint.
2.11
praetereo quae ad ipsum mundum pertinentia uitio dant, in quo ridicule insaniunt: id sumo, quod ad rem de qua nunc agimus pertinet.

Intertext edge

Open linked passage

Note