Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix prima
Leo IPrim 16 · 7628-apppriMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7628 Apppri
16.1
ADMONITIO In sequentem actionem hactenus ineditam concilii Chalcedonensis.
16.1
Graeci codices concilii Chalcedonensis bibliothecae Venetae S. Marci 164 et 555, locupletiores sunt iis quibus Romani editores usi fuerunt. Lacunae quae in Graeco punctis signantur initio actionis 4 in iisdem codicibus supplentur, ita ut in lacuna tertia notata tom. IV Concil. editionis Venetae pag. 1357, duas integras paginas impleant episcoporum nomina, quae in ipsa antiqua versione Latina e regione posita desiderantur. Supplentur quoque episcoporum nomina initio actionis 6, quae in Graeco vulgato desunt, et in sola antiqua interpretatione Latina leguntur, ac propterea omittuntur illa, καὶ τῶν λοιπῶν ὁσιωτάτων καὶ εὐσευεστάτων ἐπισκόπων, et caeteris sanctissimis ac religiosissimis episcopis, quae integro episcoporum catalogo recitato locum non habent. Actione 14 de Sabiniano Perrhenorum episcopo, quae in codd. Venetis est 15, Graecus textus editus quaedam sola nomina praefert, quae omnino desunt in antiqua versione: plura autem iidem codices addunt, et solum per saltum antiqui librarii intermedia quaedam nomina omissa fuere. Idipsum accidit actione in vulgatis 16, in iisdem autem manuscriptis 17; quae enim nomina in antiqua interpretatione exhibita, desunt in Graeco vulgato, ex laudatis codicibus hauriri poterunt, sicut et alia, quae conferentibus patefient.
16.2
Quod autem in his praecipuum invenitur, est Actio 16 hactenus ignota, in qua lecta fuit Leonis epistola 93. Id vel maxime eam sententiam confirmat, in codicibus Graecis concilii Chalcedonensis non omnes actiones collectas fuisse, nec ex eo quod aliqua actio deest in uno vel pluribus codicibus Graecis, illam repudiari posse. Ita actio de Domno in codicibus nostris Graecis nec non in Romanis non legitur, et deerat etiam in eo exemplo ex quo antiqua versio prodiit; at in ms. Patriciae Juliae a Rustico inventa fuit. Actio de Photio Tyri episcopo, quae aberat ab exemplis antiqui interpretis et Rustici, in Graecis Romanis, et nostris codicibus invenitur in fine caeterarum actionum, quemadmodum erat in codice quem Balsamon laudat. Ita etiam Graeci codices, qui noti sunt, concilii Ephesini, carent aliquot actionibus, quae cum ex antiqua versione supersint, in aliquo antiquo codice Graeco inventae fuere. Cur id acciderit optime explicat Baluzius in praefatione ad versionem antiquam synodi Chalcedonensis num. 40 et 41. Hanc quidem ineditam actionem, quam soli codices Veneti suppeditarunt, in suppositionem vocari non posse, praeter manuscriptorum auctoritatem, ex eo manifestum fit, quia ex omnium conciliorum more litterae summi pontificis ad concilium semper lectae fuerunt. Haec igitur actio, quae ad S. Leonem nostrum maxime pertinet, appendicem claudet.
16.3
Quoniam vero de manuscriptorum Graecorum S. Marci utilitate hoc loco incidit mentio, aliam observationem gratam futuram arbitramur, quam ex alio Graeco codice ejusdem bibliothecae Venetae signato num. 165 eruimus. In hoc, qui partem actorum Chalcedonensium continet, descripti leguntur canones 27 ejusdem concilii, affixo cuique canoni numero 1, 2, 3, etc., usque ad 27, eo quod hi sint canones una eademque actione constituti. Tum vero post ultimum canonem ducta linea, quae canonum finem indicat, post intervallum quoddam subjiciuntur sine ulla numerali nota tres alii addititii canones, qui in solis Graecis collectionibus canonum una cum caeteris proferuntur, simulque omnes efficiunt canones 30, uti ex collectionibus et collectoribus canonum Graecis editi sunt tom. IV Conciliorum pag. 1691. Canon primus qui in vulgatis est 28, Constantinopolitanae sedis privilegia decernit, iisdemque verbis exprimitur ac in vulgatis, et sumptus est ex actione ultima. At duo alii canones uberiores sunt quam in editis. Nam canon in vulgatis 29 excerptus ex actione pro Photio Tyri metropolita, incipit a verbis ejusdem actionis pag. 1440, D. Οἱ μεγαλοπρεπέστατοι καὶ ἐνδοξότατοι ἄρχοντε εἶπον. Περὶ τῶν ἐπισκοπῶ, etc., usque ad τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ, quibus petitio judicum ad canonem intelligendum necessaria exprimitur. Tum subjiciuntur interlocutiones legatorum apostolicae sedis et Anatolii, ex quibus vulgatus canon compactus est. Tandem approbatio synodi ex eadem actione pag. 1449, C; canon vero in vulgatis 30, ex actione 4 male digestus, in nostro codice incipit ab interlocutione judicum et senatus pag. 1407, D, et subjecta interlocutione Paschasini legati apostolicae sedis, eorumdem judicum et senatus sententia concluditur usque ad pag. 1410, A. Eadem quoad hos canones leguntur in collectione Graeca canonum, quae continetur in vetusto codice XIX monachorum S. Basilii Romae pag. 54. Ex his quid et unde tres isti addititii canones sint, perspicue cognoscitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note