Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix prima
Leo IPrim 2 · 7628-apppriMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7628 Apppri
2.1.1
ADMONITIO IN EPISTOLAM PRIMAM.
2.1.1
Sequentem Leonis epistolam ad Gallicanos provinciae Viennensis Quesnellus non exiguis argumentis in suspicionem adduxit, quae tamen ex aliorum potius quam ex suo sensu ita explicare et emollire studuit, ut eam, licet suspectae fidei, a Leoninis plane expungendam haudquaquam crediderit, eademque praeterea velut indubio Leonis fetu usus sit in diss. 5, part. I, c. 8. Integram ejus observationem notis ejusdem insertam in primis apponamus: Vix digna erat haec epistola, quae ex bibliotheca Floriacensi prodit, ut inter Leoninas locum obtineret, cum suppositionis characteres plurimos prae se ferat. Primum enim abhorret omnino a Leoninae dictionis nitore, vixque intelligi potest aliquot in locis. 2º Ipsa epistolae inscriptio Per Gallias et Viennensem provinciam insulsa est. Quasi vero extra Gallias constituta esset Vienna! 3º Etsi vices suas nonnullis dederit S. Leo, episcopis videlicet Thessalonicensibus, numquam tamen eosdem vicarios suos appellavit, nec ea voce usus est uspiam. Sic etiam ea utitur suppositor hoc loco, quasi plurimos per regiones vicarios haberet, cum unicus Thessalonicensis ejus vices tunc temporis gereret. Vicariatus enim Arelatensis constitutio posterioris est aevi. 4º Archiepiscopi nomen aliam aetatem, et quidem recentiorem, arguit; etsi enim Graecis etiam tunc in usu erat, at Latinis nequaquam. 5º Consularis nota nullo modo convenit anno quo Leonem inter et Hilarium orta est contentio, atque in hunc ab illo lata sententia. Immo nec ulli anno congruit: cum enim Valentinianus Augustus quartum gessit consulatum anno scilicet 435, nec Avienum collegam habuit, sed Theodosium Augustum, nec Leo pontificatum adeptus erat; cum vero Avienus consul fuit an. 450, Valentinianus septimum agebat consulatum, et Hilarius jam e vivis exierat. Denique valde inutilis erat brevior haec epistola, cum prolixiorem, quae sequitur, scripserit ad ejusdem provinciae episcopos eodem anno et eodem consilio. Qui tamen hujus epistolae αὐθεντίαν tueri voluerit, respondere poterit scribarum errore factum ut archiepiscopi nomen pro episcopi voce suppositum fuerit; dum scilicet aevi sui usum ob oculos haberent: eorumdem oscitantiae tribuendum, quod IV pro VI in Valentiniani consulatu scriptum sit, et Avieno pro Nomo; unum enim pro altero sumi in mss. codd. facile fuit. Denique quod stylus minus accuratus est, inde evenit quod statim atque discessit ab urbe Hilarius, Leo, judicio quod inchoatum fuerat perfecto, confestim in Gallias currente calamo scripsit perbreves has litteras, ut adventum narrationemque Hilarii praeveniret, scripturus postmodum prolixiorem per otium epistolam. Quamobrem nec inutilis, inquient, videtur omnino epistola, immo necessaria, cum inter utramque sex fere mensium intervallum fuerit; et altera mense Januario, altera Junio scripta videatur. Hiemis videlicet tempore e Galliis profectum Hilarium narrat ejus Vitae scriptor: unde et Januario mense scribere potuit sanctus Leo ad Gallicanos episcopos, quos cum didicisset nihilo secius in Hilarium propensos, nec quidquam de sua in illum gratia et obsequiis remisisse, tunc Leo prolixiorem epistolam scripsit, quam et Valentiniani edicto praemuniri curavit, ut parendi necessitas Gallicanis episcopis imponeretur.
2.1.2
« In eadem Floriacensi bibliotheca, inter vetera monumenta quae res Viennenses attinent, exstat epistola Adriani papae I ad Bertericum Viennensem archiepiscopum, in qua testatur pontifex sanctum Leonem post Chalcedonensem synodum singulis metropolitis civitates quas subjectas sibi haberent distinxisse: quod de solis Arelatensi et Viennensi verum est, et quidem ante synodum Chalcedonensem.»
2.2
Cum ea quae ex suo sensu suoque nomine opposuit Quesnellus satis sunt gravia, tum vero quae ex alieno reposuit, quam sint imbecilla quisque cognoscet. In errore quidem consularis notae etsi facile tribui possit librarii oscitantiae numerales litteras IV pro VI in Valentiniani consulatu signare, non tamen eidem lapsui verti potest Avieno pro Nomo scribere, nec unum ejusmodi nomen pro altero sumi in mss. codicibus facile fuisse quispiam probaverit. Neque verum esse potest hanc epistolam datam fuisse die 6 Januarii an. 445, sex circiter mensibus ante alteram, quam scriptam ostendimus mense non Junio, sed Julio. Hilarium enim Roma discessisse Viennensibus notum initio ejusdem epistolae traditur. Ex Hilarii autem Vita c. 16 liquet eum hiemis tempore peditem per Alpes profectum in Urbem, et postquam ibidem aliquamdiu constitisset, hieme pariter exinde aufugisse: quod si non ad Februarii initia, saltem ad finem Januarii referendum videtur; ac propterea probabilissimum est nondum pontificem publicis saltem litteris quidquam statuisse in Hilarium, cum is Arelatem reversus illum placaturus Romam misit primo Ravennium presbyterum, deinde Nectarium atque Constantium episcopos; cumque Auxiliaris Praefectus ad Hilarium rescribens, mitius eidem consilium suasit. Quod si ad haec concilianda cum Tillemontio quispiam suspicetur, in Leonis epistola pro VIII id. Jan. legendum VIII id. Jun., ut in Valentiniani novella inter Leonis epistolas relata epist. 11, editum fuerat: cum novellam datam ostenderimus VIII id. Julii, non Junii, haec conciliandi ratio haudquaquam subsistit.
2.3
Tandem addendum est suppositionis argumentum nostro quidem judicio maximum. Haec epistola in bibliotheca Floriacensi prodiit ex Viennensis Ecclesiae archivo, ex quo aliae pariter decretales ejusdem Ecclesiae praerogativas et privilegia ingerentes, ibidem editae sunt. Cum vero caeterae omnes antiquiorum pontificum epistolae eo ex libro vulgatae, apocryphae et commentitiae sint, ut videre est apud P. Coustantium, qui eas idcirco in appendicem spuriarum cum opportunis monitis rejecit, quis hanc pariter aliquot praesertim falsitatis indiciis inspersam eadem impostura fabricatam nequaquam agnoscat? Recte siquidem P. Sirmondus in notis posthumis tom. IV Concil. pag. 697, eamdem, praesertim ex manifesto errore chronicae notationis, subdititiam pronuntians, monuit haud laborandum in hoc vitio excusando et tribuendo scriptoribus, cum in caeteris pontificum ad episcopos Viennenses epistolis, quae in eo volumine continentur, alia sint plurima tam aperte falsa, ut merito detrahant etiam probabilibus fidem.
2.4
Neque moveat mira quaedam cum rebus gestis hujus temporis convenientia, et simplicissimus antiquitatis candor qui in ea deprehenditur. Impostor enim, ut fraudem antiquitatis et simplicitatis colore velaret, ex antiquis monumentis plura decerpsit, uti animadvertere licet potissimum ex epistola Silvestri pro Ecclesia Viennensi, quae ex genuinis Zosimi litteris pro Ecclesia Arelatensi fere ad verbum exscripta fuit. Haec autem Leonis decretalis ex sincera ac fusiore ejusdem epistola ad Viennenses quasdam sententias recepit. In iis porro quae ibidem peculiaria adduntur: Sitque redintegratum Viennensi archiepiscopo privilegium et jus antiquum, quod apostolica benignitas ad Arelatensem ex parte transtulit civitatem; verba ex parte eam ex apostolica auctoritate ante hoc tempus obtinuisse praesumunt Viennensis provinciae divisionem in partes duas, quam posteriori decreto ipse Leo constituit, ita ut haec sententia ex epist. Leonis 66 ad comprovinciales metropolis Arelatensis deducta videatur: unde etiam consularis notatio Valentiniani et Avieni ex eadem transcripta est: quod suppositionem evidentius confirmat atque demonstrat.

Intertext edge

Open linked passage

Note