Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix prima
Leo IPrim 3 · 7628-apppriMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7628 Apppri
3.1
EPISTOLA I. Ad episcopos Gallicanos provinciae Viennensis.
3.1
Dilectissimis fratribus per Gallias et Viennensem provinciam episcopis constitutis, LEO episcopus.
3.2
Quali pertinacia Hilarius Arelatensis episcopus judicium nostrum effugerit, sancta vestra fraternitas non ignorat. Unde et justum esse videmus, ut quia principis apostolorum magnam in judiciis moderationem, quam in potestate per vicarios suos semper exhibet, Arelatensis episcopus non exspectavit, a privilegio suae civitatis submotus humili loco discat, quod in magno gratis munere praedecessorum nostrorum concesso tenere noluit. Sitque redintegratum Viennensi archiepiscopo privilegium, et jus antiquum, quod apostolica benignitas ad Arelatensem ex parte transtulit civitatem, ut tali severitate Hilarius coercitus, discat non temere transgredi terminos antiquos canonica prolatione fundatos. Data octavo[ Al. tertio] idus Januarii Valentiniano Augusto IV et Avieno consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note