Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix prima
Leo IPrim 6 · 7628-apppriMore by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7628 Apppri
6.1
EPISTOLA III. Leonis Bituricensis, Victorii Cenomanensis, et Eustochii Turonensis ad episcopos et presbyteros intra Tertiam provinciam constitutos.
6.1
Domini fratribus merito beatissimis, in Christo venerabilibus Sarmationi, Chariatoni, Desiderio episcopis et presbyteris omnium Ecclesiarum, quae sunt intra provinciam Tertiam constitutae, Leo, Victorius, Eustochius episcopi.
6.2
Tanta saeculi potestates circa sacerdotalem ordinem reverentia praevaluere, etiam hi quos sub imperiali nomine terris divina potentia praeesse praecepit, ut jus distringendorum negotiorum episcopis sanctis juxta divalia constituta permiserint. Quod cum et juris antiqui formulis, et in latis frequentius sit legibus confirmatum, praesenti tamen tempore a plerisque invenimus fuisse calcatum. Nam praetermisso sacerdotali judicio, passim ad examen saeculare transiere. Idcirco nobis visum est ut hanc et sacrae legis et nostri ordinis contumeliam et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et observandam formulam constitueret in futurum. Censuimus itaque ut quicumque, praetermisso sacerdote Ecclesiae suae, ad disceptationem venerit saecularium, sacris liminibus expulsus, a coelesti arceatur altario; neque ullus post hanc definitionem, quae communi sedit arbitrio, quidquam sibi ultra praescriptum vindicare nitatur. Ita fiet ut hi qui ante erravere, congrua emendatione se corrigant, et quisquis sub observatione clericali coelesti probatur servire officio. ex clero abjiciendum se noverit, si praetermisso sacerdotum judicio, saecularem adierit potestatem. Quod ideo singulos universosque voluimus agnoscere, ut quod pleno justitiae et juris ordine constitutum est, effectum totius firmitatis in omnibus clericorum negotiis sortiatur. Sane si clericum laicus pulset, prius se audiri ab episcopo poscat; tum si petitioni suae laicum viderit obviare, ex permissu episcopi sui in saeculi moderatoris disceptatione confligat.
6.3
Leo episcopus subscripsi.
6.4
Victorius episcopus subscripsi.
6.5
Eustochius episcopus subscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note