Appendix prima
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7628 Apppri
8.1
EPISTOLA IV, SEU SENTENTIA PAPAE LEONIS De apocryphis Scripturis.
8.1
Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsi codices et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphae Scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent semina falsitatum, non solum interdicendae sunt, sed etiam penitus auferendae atque ignibus concremandae. Quamvis enim sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis; et per fabularum illecebras hoc latenter operantur ut mirabilium narratione seductos, laqueis cujuscumque erroris involvant. Unde si quis episcoporum vel apocrypha haberi non prohibuerit, vel canonicorum codicum nomine eos libros in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani sunt adulterina emendatione vitiati, haereticum se noverit judicandum: quoniam qui alios ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat.
8.1
EPISTOLA IV, SEU SENTENTIA PAPAE LEONIS De apocryphis Scripturis. CAP. II.
8.1
Legitur autem omnis Scriptura divina sancti Canonis ab initio anni usque ad finem in ecclesia S. Petri hoc ordine. Tempore veris, hoc est VII diebus ante initium Quadragesimae usque ad octavam diem ante Pascha, leguntur quinque libri Moysi, cum Jesu Nave, et Judicum. Et VII dies ante Pascha liber Isaiae prophetae, unde ad passionem Christi cum venit, et Lamentationes Hieremiae. Diebus autem Paschae epistolae apostolorum et Actus apostolorum atque Apocalypsis usque Pentecostem. In tempore autem aestatis Regum et Paralipomenon usque ad medium autumni, hoc est XV kal. Novembris: deinde liber[ Lege libri] Salomonis, et Mulierum, atque Machabaeorum, et liber Tobi usque ad kal. Decembris. Ante autem Natalem Domini nostri Jesu Christi, Isaiae, Hieremiae, et Daniel usque ad Epiphaniam. Postea quidem Ezechiel, et Prophetae minores, atque Job usque idus Februarias. Psalmi omni tempore. Evangelium et Apostolum[ Lege Apostolus] similiter. Tractatus vero sancti Hieronymi, Ambrosii, et caeterorum Patrum, prout ordo poscit, leguntur.