Appendix secunda
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7629 Appsec
1.1
ADMONITIO.
1.1
Post vulgatum tomum primum nostrae editionis, in quo praeter Sermones Epistolae etiam S. Leonis ad codices praesertim Romanos exactae et emendatae continentur, e Romanis typis Josephi Collini prodiit in lucem illa pars Operum ejusdem S. doctoris quae ipsius Epistolas ad eosdem fere codices recognitas exhibet. Circa hos vero codices, qui et nostrae et Romanae editioni usui fuere, unum monere necessarium ducimus, ne quis forte de fide nostra in iisdem mss. exemplaribus allegandis addubitet. In praefatione Romanae editionis haec admonitio legitur pag. 53: In hac nostra( editione) erudito lectori notae manuscriptorum indices, quae in omnibus aliis desiderantur, occurrunt: quod ea quidem ducti ratione fecimus, ut a lectorum animo omnem suspicionem removeremus, nos potius conjecturis indulsisse, quam religiose eorumdem mss. codicum lectionibus et auctoritatibus institisse. Quare in posterum cuique de nostra fide dubitanti omnino facile esse poterit ad nostros indicatos fontes provocare, atque subinde cognoscere an variae lectiones, vel a nobis ad calcem cujuscumque epistolae, aut monumenti annotatae, vel in textum inductae, vere atque sincere iis fontibus respondeant, ex quibus easdem haustas fuisse indicavimus. Conferentes vero Vaticanos codices in hac editione ad cujusque epistolae marginem indicatos cum iis quos nos in nostra editione allegavimus, deprehendimus nonnumquam in ea Romana editione notari hanc vel illam Leonis epistolam inveniri in aliquibus Romanis codicibus, qui eis certissime carent. Exactissimum enim catalogum epistolarum, quae in quovis codice describuntur, separatis paginis, ne confusio irreperet, contexuimus; nec plures vel pauciores in singulis codicibus seu mss. collectionibus reperiri Leonis epistolas, quam quae a nobis vel in praefatione vel in notis recensitae fuerunt, certissimi sumus, ut et conferentibus ipsos codices palam fiet. Romana autem editio codices non raro assignat epistolis quae in ipsis desunt, idque certo errori tribuendum ex eadem editione evincere possumus.
1.2
In notitia manuscriptorum Vaticanae bibliothecae, quae praefationi ejusdem editionis subjicitur, pag. 66 scribitur Vaticanum codicem 1341 continere epistolas Leoninas unam et quadraginta; ubi legendum unam de quadraginta: ille enim codex pertinet ad collectionem Hispanicam, quae complectitur tantum Leoninas epistolas 39 a nobis exacte recensitas in praefatione ad Epistolas,§ 10, 522 et 523. At in editione Epistolarum, praeter quam quod hujus codicis allegatio omittitur in epistolis decem quae in eo leguntur, numerus ipsius codicis Vat. 1341 affigitur epistolis 45, ex quibus sexdecim in eodem codice desunt, nimirum epistolae 24, 34, 35, 36, 39, 46, 48, 58, 68, 98, 99, nec non una Valentiniani ad Theodosium, Marciani ad Leonem, Pulcheriae, Ceretii ac Salonii, et synodi Chalcedonensis ad eumdem pontificem, quae in nostra editione sunt epistolae 54, 37, 38, 39, 42, 50, 51, 72, 67, 123, 124, 55, 73, 77, 68 et 98. In eadem manuscriptorum notitia pag. 65, Vaticano ms. 1342 collectionis tertiae ascribuntur sexdecim S. Leonis epistolae, quot quidem in eodem invenimus. At in corpore editionis numerus ipsius codicis 1342 annotatur epistolis 21, ita ut omissa allegatione ejusdem ad epistolas sex, quae in eo continentur, perperam addatur idem numerus epistolis undecim, quas in ipso nequaquam invenies, nimirum epistolis ejus editionis 3, 7, 8, 14, 15, 73, 81, 91, 95, 139, et synodicae Ravennii ac aliorum Gallorum ad Leonem; nobis vero epist. 3, 2, 7, 18, 15, 93, 106, 115, 120, 166 et 99. Similes lapsus occurrunt in allegandis aliquot aliis codicibus. Epistolae, ex. gr., 24, nobis 54, apponuntur in margine codd. Vat. 1340, 1341, 1343, 1353 et 3791, cum tamen eadem epistola inveniatur in uno ms. 1340, in caeteris desideretur. Epistolae 39, nobis 42, quae exstat in sola collectione Arelatensi, ex qua reperire licuit unum codicem Vallicellanum G, 99, ascribuntur in margine codd. Vat. 541, 542, 1340 et 1341, qui ad alias collectiones ea epistola expertes spectant. Idem referre de aliis epistolis supersedemus, cum hactenus indicata sufficiant. Hi errores partim operarum oscitantiae, partim vero confusioni annotationum in adversariis, quae separatam cujusque codicis descriptionem non praeferrent, tribuendi videntur.
1.3
Num vero aliquis pariter error lateat in quibusdam lectionibus huic vel illi codici in eadem editione ascriptis, non vacavit expendere. Certe pag. 1, not. a, dum traditur omnes Vat. codd. antiquiores et insignioris notae, excepto Vat. regio 1997, habere haec verba, In causa Lupicini episcopi, manifestus est error: quippe antiquiores quidem et insignioris notae codices in margine laudati Vat. 1341 et 1342, non solum carent iisdem verbis, verum etiam in corpore ipsius epistolae primae, nobis 12, omittunt illud caput, quod ad Lupicini causam pertinet. Pag. 62, not. e, in epistolam 15 ad Turribium affirmatur codicem Vat. Reg. 1997 habere sentinam, cum sententiam ibidem legerimus. Pag. 194, not. b et f, in epist. 47, nobis 59, lectiones afferuntur ex codd. Vat. 3787 et 4961, qui cum sint collectionis Avellanae, eadem epistola carent: eae autem lectiones a nobis fuerunt repertae in mss. collectionis 21, ad quam spectant mss. codd. Vat. 542 et 543, quos una cum duobus memoratis collectionis Avellanae in ejusdem editionis margine indicatos invenies. Alia observare, quae ad editionem nostram vindicandam necessaria non sunt, praetermittimus.
1.4
Porro in eadem editione Romana, in qua lucubranda cl. auctor plurimum operae et laboris impendens, Graecos etiam codices recolendos curavit, tria fragmenta Graeca antea inedita invenimus, quae in hac Appendicula recudenda credidimus. Primum e ms. Vat. Graec. 720, saeculi, uti traditur, decimi eductum fuit. Hic codex multa Graecorum Patrum opuscula seu fragmenta continet. Inter haec legitur pars epistolae S. Leonis ad imperatorem Theodosium. Nihil ex stylo conjicere licuit, cum sit Graeca versio. Substantia vero ipsius fragmenti nihil repugnat: nam rectam fidem eamdemque doctrinam exhibet, quam Leo docuit. Auctor Romanae editionis censet hoc fragmentum pertinere ad epistolam quae a Leone indicatur epist. 24, nobis 54, ad eumdem imperatorem, illis verbis: A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus, quae evangelicae fidei pietas defendatur, satis plene ac lucide litteris meis, quas clementiam vestram per famulum vestrum Epiphanium tribunum, qui pro hac causa missus est, arbitror accepisse, reseratum est. Id autem ille censuit deceptus erronea hujus epistolae chronica notatione, qua in vulgatis signabatur data VIII kal. Junias, id est ante epistolam nobis 44 ad ipsum imperatorem; unde recitatis verbis alia epistola e sacerdotum synodo scripta atque deperdita significari videbatur. Emendata vero ea chronica nota ex nostro optimo codice Ratisponensi sic, VIII kal. Januarias, id est die 25 Decembris anni 449, statim liquet memoratis verbis indicari ipsam epistolam 44, quae quidem jamdiu ante laudatam epistolam 54, nimirum III idus, vel idibus Octobris anni ejusdem data fuerat e synodo. Quid ergo? Si huic fragmento, quod ex Graeca miscellanea collectione sumptum est, fidendum omnino sit, multo est credibilius huc Leonem respicere in epist. 69, dum ad eumdem imperatorem scribit c. 2: Quae nostrae forma sit fidei, manifestatis instructionibus quas misimus possitis dignanter agnoscere. In hanc quidem rem a Leone missa fuerunt in Orientem Theodosio tradenda testimonia Patrum, quibus probaret sese in dogmatica epistola 28, non aliam doctrinam docuisse quam quae a sanctis et Latinis et Graecis Patribus tradita fuerat. Vide epist. 71. Sed ex hoc fragmento, si genuinum sit, missa simul videtur alia epistolica declaratio ad ipsum imperatorem directa, quae testimoniis Patrum et legatorum instructioni addita dicenda esset. Cum vero sola epistola 28 celebris sit, huicque uni testimonia Patrum subjecta fuerint in mss. Graecis vetustissimae collectionis Chalcedonensis ante hujus concilii gesta, nec praeter hanc ulla uspiam fiat mentio alius Leoninae declarationis ac veluti formulae fidei ad imperatorem Theodosium, quae post editam dogmaticam epistolam 28 superflua videri potest, hinc de hujusmodi fragmento aliqua suspicio nec omnino levis ingeritur. Quidquid autem id est, ipsum fragmentum in hac appendicula exhibebimus, uti editum fuit.
1.5
Secundum est fragmentum libelli S. Flaviani Constantinopolitani episcopi ad S. Leonem, quod suppeditavit codex Vat. Graec. 451. In hoc fragmento nonnulla paulo difficiliora occurrunt. Duae in eo partes distinguendae, prior qua libellus quidam fidei proponitur, posterior qua gesta circa Joannem et Gregorium describuntur. In priori parte, seu in libello fidei, laudatur dogmatica Leonis epistola 28, qua duae naturae et una persona declarantur in Christo: In unam enim personam, inquit, sicut et TUA SANCTITAS DOCET duae naturae concurrunt. Haec autem Leonis epistola 28 Flaviano tradita fuit non Constantinopoli, sed Ephesi, quo Flavianus ad concilium accesserat. Legati enim pontificis qui easdem litteras perferendas acceperant, ob indicti concilii tempus non Constantinopolim, sed Ephesum contendere compulsi fuerunt. Porro gesta quae in posteriori parte narrantur Constantinopoli evenerunt. Joannis enim et Gregorii condemnatio a Flaviano peracta, ac plebis tumultus in eosdem, non Epheso, nec tempori latrocinii Ephesini, quo Eutychianorum factio praevalebat, sed Constantinopoli convenit ante tempus ejusdem latrocinii, cum Flavianus, damnato Eutyche, catholicam fidem libere propugnabat, populusque favebat. Neque enim rejici potest post idem latrocinium: nam tunc Flavianus non rediit Constantinopolim, sed in exsilium pulsus in ipso itinere supremum diem obiit. Vide nostram admonitionem in epist. 53. Cum vero prior pars hujus fragmenti, in qua epistolae Leonis fit mentio, eum fidei libellum contineat, qui ante haec Constantinopolitana gesta circa Joannem et Gregorium lectus traditur( Haec cum libellus contineret, EO LECTO, etc.), ipse quoque libellus Constantinopoli scriptus fuerat, antequam Flavianus Ephesum pergeret. Quomodo igitur in eo laudari potuit Leonis epistola 28, quae solum Ephesi a Flaviano accepta fuit? Adde quod dum hic libellus Constantinopoli legeretur, Eutyches depositus fuerat. Qui autem Flavianus hominem abs se jam depositum et archimandritae dignitate privatum, archimandritam in ipso libello appellasset? Cum integrum documentum ex quo hoc fragmentum excerptum fuit desideretur, nihil certi affirmari potest. Ne vero suppositionis nota eidem inuratur, suspicari licet hoc fragmentum pertinere ad libellum appellationis Flaviani, qui Ephesi scriptus et legatis Leonis traditus fuit. In hoc autem insertus dicendus est libellus fidei qui Constantinopoli lectus fuerat, et gesta de Joanne et Gregorio pariter inserta. Verba quibus laudatur Leonis epist. 28, eidem libello, dum Ephesi exscriberetur, adjecta. Tum vero Flavianus Eutychem vocavit archimandritam, quia is in pseudosynodo restitutus pro archimandrita sese gerebat.
1.6
Tertium fragmentum sumptum ex ms. Vat. Graec. 1455, mera paraphrasis est capitis octavi epistolae 14 Leonis ad Anastasium.
1.1
LEONIS Romae episcopi exemplum interpretationis partis epistolae, quam ad imperatorem THEODOSIUM scripsit de divina incarnatione, et contra eos qui credunt abominandis dogmatibus haeresiarcharum Photini et Apollinaris atque horum similium.
1.2
Credimus Filium Dei ab aeterno, et sine exteriori principio, qui cum Patre et Spiritu sancto est, in extremis saeculis perfectum nostrae naturae suscepisse hominem ex Maria semper virgine, et quod Verbum caro factum fuerit, hominem suscipiendo, neque Divinitatem mutasse, neque, ut quidam impie existimarunt, sanctum Spiritum pro semine fuisse; sed per virtutem et sapientiam Conditoris gentium confitemur Christum unam esse personam Filii, duas vero perfectas integrasque substantias Divinitatis atque humanitatis, quae ex anima et corpore constat. Anathema dicimus contra Photinum, qui Christum purum nudumque hominem asserit; similiter et contra Apollinarium, illiusque similes, qui dicunt Filium Dei minus quiddam humana natura suscepisse sive in carne, sive in anima, sive in mente, sive in hominis assumptione, et dissimilem nobis fuisse in eo quod assumptum est: quem hominem sine sola macula peccati( quod peccatum physicum non est), ejusdem formae cum nostra per omnia factum esse credimus. Illorum quoque blasphemiam exsecramur, qui nova inventione dicere conantur, a tempore susceptae carnis omnia divinae naturae in humanam, atque omnia humanae in divinam commutata fuisse, quod nulla umquam haeresis dicere ausa est. Per hujusmodi enim confessionam, utramque Divinitatis atque humanitatis naturam in aliud quidpiam commutatam esse autumant, neque Deum perfectum, neque perfectum hominem secundum veritatem Filium confitentur.
1.3
Nos vero ita dicimus assumptam a Filio Dei naturam nostram, Divinitate impatibili permanente: passus est enim Dei Filius non opinione, sed re vera, quaecumque Scriptura testatur, hoc est famem, sitem, defatigationem, laborem, mortem, et reliqua hujusmodi. Secundum autem illud passus est, secundum quod pati potuit, id est non secundum assumentem, sed secundum assumptam naturam. Ipse enim Dei Filius secundum Divinitatem impatibilis est, sicut Pater invisibilis, sicut Pater sub tactum non cadens, sicut Pater immutabilis. Propria enim persona Filii Deus Verbum assumens hominem patibilem, atque in ipso habitans, nihil passa est, sicut Pater et Spiritus sanctus: omnino enim Trinitatem impatibilem confiteri debemus. Cum mortuus igitur Filius Dei fuisset secundum Scripturas, quatenus mori potuit, surrexit ex mortuis tertia die, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei, manente substantia carnis ipsius, in qua genitus est, et passus fuit, et resurrexit. Non enim dissoluta aut commutata fuit humanitatis substantia, sed permanens in Divinitate in perpetuum glorificata est.
1.4
Λέοντος Ἐπισκόπου Ῥώμης ἀντίγραφον ἑρμηνείας μέρους ἐπιστολῆς, ἦς ἔγραψε τῷ βασιλεῖ Θεοδοσίῷ περὶ τῆς θείας ἐνανθρωπήσεως, καὶ κατὰ τῶν πιστευόντων τοῖς μυσαροῖς δόγμασι τῶν αἱρεσιαρχῶν Φωτινοῦ, καὶ Ἀπολιναρίου, καὶ τῶν τούτων ὁμοίων.
1.5
Πιστεύομεν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὸν ἀϊδίως καὶ ἀνάρχως μετὰ τοῦ πατρὸς, καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος ὄντα ἐπ' ἐσχάτων τῶν αἰώνων τέλειον ἄνθρωπον τῆς ἡμετέρας φύσεως ἀνειληφέναι ἐκ Μαρίας ἀειπαρθένου. Καί τὸν λόγον σάρκα γεγενῆσθαι τῷ ἀναλαβεῖν ἄνθρωπον, οὔτε μεταλλάξαι τὴν θεώτητα, καὶ οὐχ' ὥς τινες μυσαρῶς ὑπέλαβον τὸ ἅγιον πνεῦμα ἀντὶ σπορᾶς γεγενῆσθαι, ἀλλὰ τῇ δυνάμει καὶ τῇ σοφίᾳ δημιουργοῦ γενόμενον ὁμολογοῦμεν τὸν χριστὸν ἓν εἶναι πρόσωπον υἱοῦ. Δύο δὲ τελείας καὶ ὁλοκλήρους οὐσίας θεότητος καὶ ἀνθρωπότητος τῆς ἐκ ψυχῆς καὶ σώματος συνεστώσης. Ἀναθεματίζομεν Φωτινὸν τὸν λέγοντα τὸν χριστὸν ψιλὸν καὶ γυμνὸν ἄνθροπων. Ὡσαύτως δὲ καὶ Ἀπολινάριον καὶ τοὺς τούτου ὁμοίως τοὺς λέγοντας τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ ἔλαττόν τι τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως ἀνειληφέναι, ἢ ἐν σαρκὶ, ἢ ἐν ψυχῇ, ἢ ἐν νῷ ἐν τῇ προσλήψει τοῦ ἀνθρώπου, καὶ ἀνόμοιον γεγενῆσθαι ἡμῖν, δ' οὗ προσελήφθη. Ὅν τινα ἄνθρωπον ἄνευ μόνου τοῦ σπίλου τῆς ἁμαρτίας.( ἤτις ἁμαρτία φυσικὴ οὐκ ἔστιν), Σύμμορφον ἡμῖν κατὰ πάντα γεγενῆσθαι πιστεύομεν. Κᾳκείνων δὲ ὁμοίως τὴν βλασφημίαν ἀναθεματίζομεν τῶν ξένῃ ἐννοίῃ ἐπιχειρούντων λέγειν, ἀπὸ τοῦ καιροῦ τῆς ἀναληφθείσης σαρκὸς πάντα τὰ τῆς θεότητος εἰς τὸν ἄνθρωπον, καὶ τὰ τῆς ἀνθρωπότητος εἰς τὸν Θεὸν μεταβεβλῆσθαι, ὅσπερ οὐδεμία πώποτε αἵρεσις εἰπεῖν ἐτόλμησε. Διὰ γὰρ τῆς τοιαύτης ὁμολογίας ἐκατέραν φύσιν θεότητός τε καὶ ἀνθρωπότητος εἰς ἄλλο τι μεταβεβλῆσθαι νομίζουσι. Καὶ οὔτε Θεὸν τέλειον, οὔτε ἄνθρωπον τέλειον κατὰ τὸ ἀληθὲς τὸν υἱὸν ὁμολογοῦσιν Ἠμεῖς δὲ οὕτω φαμὲν ἀνειλῆφθαι παρὰ τοῦ υἱοῦ τοῦ Θεοῦ τῆν ἡμετέραν φύσιν, τῆς θεότητος ἀπαθοῦς διαμεινάσης. Ἔπαθε γὰρ ὁ υἱὸς τοῦ Θεοῦ οὐ δοκήσει, ἀλλὰ ἀληθείᾳ πάντα ἅπερ ἡ γραφὴ μαρτυρεῖ τουτέστι πείναν δίψαν κόπον, πόνον, θάνατον καὶ τὰ λοιπὰ τοιαῦτα. Κατ' ἐκεῖνο δὲ ἔπαθεν καθότι καὶ παθεῖν ἠδύνατο, τουτέστιν οὐ κατὰ τὴν ἀναλαβοῦσαν, ἀλλὰ κατὰ τὴν προσληφθεῖσαν φύσιν. Αὐτὸς γὰρ ὁ υἱὸς τοῦ Θεοῦ κατὰ τὴν θεότητα ἀπαθής ἐστιν, ὡς ὁ πατὴρ ἀόρατος ὡς ὁ πατὴρ ἀψηλάφητος, ὥς ὁ πατὴρ ἀναλλοίωτος Τὸ γὰρ κύριον πρόσωπον τοῦ υἱοῦ ὁ Θεὸς λόγος προσλαβόμενος παθητὸν ἄνθρωπον καὶ κατοικήσας ἐν αὐτῷ οὐδὲν ἔπαθεν, ὡς ὁ πατὴρ καὶ τὸ ἅγιον πνεῦμα· πᾶσα γὰρ ἀνάγκη τὴν τριάδα ἀπαθῆ ὁμολογεῖν. Ἀποθανὼν τοίνυν ὁ υἱὸς τοῦ Θεοῦ κατὰ τὰς γραφὰς καθὸ ἀποθανεῖν ἠδύνατο, ἀνέστη ἐκ νεκρῶν τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀνῆλθεν εἰς τοὺς οὐρανοὺς, καθέζεται ἐκ δεξιῶν τοῦ Θεοῦ, μενούσης τῆς οὐσίας αὐτῆς τῆς σαρκὸς, ἐν ᾗ ἐγεννήθη καὶ ἔπαθε καὶ ἀνέστη οὔτε γὰρ διελύθη ἢ μετεβλήθη ἡ οὐσία τῆς ἀνθρωπότητος, ἀλλὰ δεδόξασται εἰς τὸ διηνεκὲς ἐν τῇ θεότητι μένουσα.
2
FRAGMENTUM II.Ex cod. Vat. Graec. 451. FLAVIANI EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI AD SANCTUM LEONEM PAPAM.
2
Verbum, dicit, caro factum est, et habitavit in nobis. Aliud vero habitatio, et aliud est habitans Non dico, alius et alius, ut de duabus personis, sed diversum et diversum, ut in duabus naturis. Omnis enim evangelica et apostolica adhortatio et testificatio de Emmanuel in duos modos dividitur: aliquando quidem solitariam ipsius personam significans, aliquando vero perspicue ipsius duas naturas declarans. Etenim erat duplex, et est unus et solus Filius et Christus, et duplex in ipso ratio, non antequam copularetur, sed post inexplicabilem conjunctionem: perfectus ille tum in Divinitate, tum in humanitate. Si enim simplex erat, quo pacto pati et mori poterat? quo pacto verberari, et clavis affigi, et colaphis caedi, nisi in patibili corpore et terrena natura? Quemadmodum consubstantialis Deo et Patri, cum sit Deus, est perfectus ex perfecto, sic etiam eamdem nobiscum naturam habens, homo perfectus existit. Qui enim in forma Dei erat, formam servi propter nos accepit. Dei vero forma substantiam Dei significat, sicut et forma hominis humanam naturam declarat. Plagae igitur et crux et mors ad hominem pertinent, in quo Dominus Deus Verbum est; gloria vero et potentia Domini est, in quo est servus, id est homo. Si igitur quod pati non potest, ad Divinitatem spectat, perpessio autem in humanitate est, quis recte sentientium unam dixerit, quae duae naturae in ipso sunt? Si vero una est, scilicet semideus carnem assumpsit Deus, et dimiliatae naturae assumptus est homo. Verum non ita pietatis sanctio docet, quam repulit Eutyches archimandrita unam praedicando naturam increatae Divinitatis et humanitatis Christi, quae cum nostra eadem est. Universus autem sanctorum chorus duplicem substantiam, sive naturam esse Christum conficetur, non vero duplicem subsistentiam, sive personam. In unam enim personam, sicut et vestra sanctitas docet, due naturae concurrunt, quas etiam dixi et immutabili ratione conservari, et indivisibili modo in Christo confitemur. Est enim unus et solus unigenitus Filius et Verbum Dei, non quod illius naturae in duas subsistentias diversae sint, sed quod Verbum inexplicabile in unam subsistentiam duas naturas copulaverit: interius quidem sacrosancto corpore per divinum Verbum exornato, exterius vero Spiritu custodiret, ut ex utrisque naturarum perspicuitatem ostendat. Sic enim et manducare illum dicimus, non ante passionem solum, verum etiam postquam resurrexit, naturam credimus corporis ipsius. Si enim corpus, contra quod haeretici dubitationes movent, natura et substantia appellatur, manifestum porro est in uno Christo utramque naturam, hoc est divinam atque humanam, conservari, et in divina quidem quae Deo conveniebant accepisse, in nostra vero rursus ipsum proferre humana et misera, qui non inquinamentum aliquod, non confusionem, non divisionem circa naturas habet, sed unus Filius et Christus et Dominus et Salvator existit iis qui pie volunt in ipsum credere. Haec cum libellus contineret, eo lecto, respuerunt, abjecerunt, anathemate perculerunt quae in hoc scripta sunt, et Joannes et Gregorius: quibus maledictis atque anathemate proscissis, in medium attulimus sanctorum Patrum libros, ex quibus erant cuncta testimonia quae in libello existunt. Habebamus etiam ea in manibus parata, et ex quacumque responsione redargutiones expressas; cumque ostendissemus ex propriis ipsorum libris, non Flavianum maledictis et anathemate perculsum fuisse, sed sanctos Patres, minutus populus surrexit, summopere contemnens, et ferme volens eos lapidibus obruere. Hic triumphus, et dedecus fuit, quod Joannes et illius gregales publice passi sunt.
3
Φλαβιανοῦ ἐπισκόπου Κωνσταντινουπόλεως, ἐκ τοῦ τόμου οὗ ἔγραψε πρὸς τὸν Λέοντα πάπα ᾽Ρώμης περὶ τῆς Ἐνσάοκου οἰκονομίας τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τοῦ ἀληθινοῦ θεοῦ ἡμῶν.
3
Ὁ λόγος, φησί, σὰρξ ἐγένετο, καὶ ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν. Ἕτερον δέ τι ἡ σκηνὴ, καὶ ἄλλο τὸ κατασκηνοῦν· οὐ λέγω ἄλλος καὶ ἄλλος, ὡς ἐπὶ δύο προσὼπων, ἀλλ' ἕτερον καὶ ἕτερον, ὡς ἐπὶ δύο φύσεων. Πᾶσα γὰρ εὐαγγελικὴ καὶ ἀποστολικὴ παραίνεσις καὶ μαρτυρία περὶ τοῦ Ἐμμανουὴλ εἰς δύο διαιρεῖται τρόπους, πῇ μὲν τὸ μοναδικὸν αὐτοῦ δηλοῦσα πρόσωπον, πῇ δὲ τὰς δύο αὐτοῦ σαφῶς μαρτυροῦσα φύσεις. Καὶ γὰρ ἦν καὶ ἔστι διπλοῦς ὁ εἷς καὶ μόνος υἱὸς καὶ χριστὸς καὶ διπλοῦς ὁ ἐπ αὐτῷ λόγος, οὐ πρὸ τῆς ἑνώσεως, ἀλλά μετὰ τὴν ἄφραστον ἕνωσιν. Τέλειος ὁ αὐτὸς ὥσπερ ἐν θεότητι, οὕτω καὶ ἐν ἀνθρωπότητι. Εἰ γὰρ ἦν ἁπλοῦς πῶς πάσχειν καὶ θνήσκειν ἠδύνατο; πῶς τύπτεσθαι, καὶ προσηλοῦσθαι, καὶ ῥαπίζεσθαι, εἰ μὴ τῇ τοῦ σώματος παθητῇ καὶ γηγενεῖ φύσει; ὥσπερ γὰρ ὁμοούσιος ὢν τῷ Θεῷ καὶ πατρὶ τέλειός ἐστιν ἐκ τελείου Θεὸς, οὕτω καὶ ὁμοούσιος ἡμῖν ὑπάρχων, τέλειος τυγχάνει ἄνθρωπος. Ὁ γὰρ ἐν μορφῇ Θεοῦ ὢν, μορφὴν δούλου ἔλαβε δι' ἡμᾶς. Ἡ δὲ μορφὴ Θεοῦ οὐσίαν σημαίνει Θεοῦ, ὥσπερ καὶ ἡ μορφὴ τοῦ ἀνθρώπου φύσιν ἀνθρωπίνην δηλοῖ. Αἱ μὲν οὖν πληγαὶ καὶ ὁ σταυρὸς καὶ ὁ θάνατος ἔστι τοῦ ἀνθρώπου, ἐν ᾧ ἐστιν ὁ δεσπότης ὁ Θεὸς λόγος· ἡ δὲ δόξα καὶ τὸ κράτος ἔστι τοῦ δεσπότου, περὶ ὅν ἐστιν ὁ δοῦλος, τουτέστιν ὁ ἄνθρωπος. Εἰ οὖν τὸ ἀπαθές ἐστι περὶ τὸ θεῖον, τὰ δὲ πάθη περὶ τὸ ἀνθρώπινον, πῶς ἄν τις τῶν εὐφρονούντων μίαν λέξειε τὰς δὑο αύτοῦ φύσεις; εἰ δὲ μία ἐστὶν, ἄρα ἂν ἡμίθεος ἐσαρκώθη Θεὸς, καὶ ἡμιφυὴς ἀνελήφθη ἄνθρωπος. Ἀλλ' οὐδ' οὕτως διδάσκει τῆς εὐσεβείας ὁ θεσμὸς, ὃν διεκρούσατο Εὐτυχὴς ὁ ἀρχιμανδρίτης, μίαν κηρύττων φύσιν τῆς ἀκτίστου θεότητος, καὶ τῆς καθ' ἡμᾶς ἀνθρωπότητος τοῦ Χριστοῦ. Ὁ δὲ πᾶς τῶν ἁγίων χορὸς διττὸν τὴν οὐσίαν εἶναι ἤτοι τὴν φύσιν ὁμολογεῖ τὸν Χριστὸν, οὐ δὲ γὰρ διττὸν τὴν ὑπόστασιν ἤτοι τὸ πρόσωπον· εἰς ἓν γὰρ πρόσωπον, καθὼς καὶ ἡ ὑμετέρα διδάσκει ἁγιωσύνη, συνέδραμον αἱ δύο φύσεις, ἅσπερ καὶ εἶπον καὶ σώζεσθαι ἀτρέπτως καὶ ἀδιαιρέτως ἐν Χριστῷ ὁμολογοῦμεν. Ἐστὶ γὰρ εἶς καὶ μόνος μονογενὴς υἱος καὶ λόγος τοῦ Θεοῦ, οὐ τῶν δύο φύσεων αὐτοῦ εἰς δυάδα ὑποστάσεων τεμνομένων, ἀλλὰ τοῦ ἀῤῥήτου λόγου εἰς μίαν ὑπόστασιν τὰς δύο φύσεις ἑνώσαντος, ἔνδοθεν μὲν κοσμουμένου τοῦ παναγίου σώματος διὰ τοῦ θείου λόγου, ἔξωθεν δὲ τῷ πνεύματι φρουρουμένου, ἵνα ἐξ ἀμφοτέρων τὸ περιφανὲς τῶν φύσεων ἀποδείξῃ. Οὕτω γὰρ καὶ ἐσθίειν αὐτόν φαμεν, οὐ πρὸ τοῦ πάθους μόνον, ἀλλὰ καὶ μετὰ τὴν ἀνάστασιν τὴν φύσιν τοῦ σώματος αὐτοῦ πιστεύομεν. Εἰ δὲ τὸ σῶμα εἰς ὃ οἱ αἱρετικοὶ διαμφιβάλλουσι, φύσις καὶ οὐσία προσαγορεύεται, εὔδηλον λοιπὸν φυλάττεσθαι ἐν τῷ ἑνὶ Χριστῷ ἑκατέραν φύσιν, τουτέστι τὴν θείαν καὶ τὴν ἀνθρωπίνην, καὶ ἐν μὲν τῇ θείᾳ λαβεῖν αὐτὸν τὰ θεοπρεπῆ, ἐν δὲ τῇ ἡμετέρᾳ πάλιν φθέγγεσθαι αὐτὸν τὰ ἀνθρώπινα καὶ πτωχὰ, οὐ φυρμόν τινα, οὐ σύγχυσιν, οὐ διαίρεσιν περὶ τὰς φύσεις ἔχοντα, ἀλλ' ἕνα υἱὸν καὶ Χριστὸν καὶ κύριον καὶ σωτῆρα ὑπάρχοντα τοῖς εὐσεβῶς πιστεύειν εἰς αὐτὸν βουλομένοις. Ταῦτα δὴ τοῦ τόμου περιέχοντος καὶ ἀναγνωσθέντος ἐβδελύξαντο, ἀπώσαντο, ἀναθεμάτισαν τὰ ἐν τούτῳ γεγραμμένα, ὅ τε Ἰωάννης καὶ Γρηγόριος. Καὶ μετὰ τὸ καταράσασθαι καὶ ἀναθεματίσαι, προηγάγομεν εἰς μέσον τὰς βίβλους τῶν ἁγίων πατέρων ἐξ ᾧν ὑπῆρχον πᾶσαι αἱ χρήσεις, αἱ ἐν τῷ τόμῳ ὑπάρχουσαι. Εἴχομεν καὶ αὐτὰς αὐτόθι μετὰ χεῖρας ηὐτρεπισμένας, καὶ ἐξ ἑκάστης χρήσεως τὸ ἐλέγχειν δεδηλωμένον. Καὶ ὅτε ἀπεδείξαμεν ἐκ τῶν ἰδίων αὐτῶν βίβλων ὅτι οὐ Φλαβιανὸν, ἀλλὰ τοὺς ἁγίους πατέρας κατεράσαντο καὶ ἀνεθεμάτισαν, ἀνέστη ὁ λεπτὸς δῆμος ἐσχάτως ἀτιμάζων, καὶ σχεδὸν λιθοβολῆσαι αὐτοὺς θέλων. Οὖτος ὁ θρίαμβος, καὶ αἰσχύνη, ἣν καὶ Ἰωάννης καὶ οἱ σὺν αὐτῷ δημοσίως ἔπαθον.
4.1
FRAGMENTUM III.Ex ms. Vat. Graec. 1455. LEONIS PAPAE AD ANASTASIUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM
4.1
LEO episcopus Romae, ANASTASIO episcopo Thessalonicae.
4.2
Si quis episcopus propriae urbis tenuitatem aspernatus fuerit, ad illustrioris loci ministerium transierit, et ad majorem populum stulto consilio seipsum transtulerit; tum ex aliena cathedra expelletur, tum propria privabitur, ut neque illis praesit quos propter cupiditatem affectavit, neque iis quos ob superbiam despexit. Propriis igitur finibus quisque contentus sit, neque modum potestatis augeri concupiscat. Scias, frater charissime, aliam esse necessitatis atque utilitatis, aliam vero temeritatis ac propriae voluntatis, vel privatae voluptatis( causa) transeundi de civitate in civitatem, sed ob necessitatem atque utilitatem transferri. Nam plurium utilitatem unius utilitati vel voluntati anteponere oportet; aliud enim est transire, aliud transferri: illud enim sponte transcendere est, hoc coacte atque invite progredi. Quapropter hi non urbem mutant, sed mutantur: non enim sua sponte, sed per vim illatam hoc faciunt. Non igitur sciunt ecclesiasticos canones, qui inficiantur utilitatis ac necessitatis causa fieri non posse, quoties communis necessitas utilitasque id suadeat.
4.3
Λέων Ἐπίσκοπος Ῥώμης Ἀναστασίῳ Ἐπισκόπῳ Θεσσαλονίκης.
4.4
Εἴ τις ἐπίσκοπος τῆς εὐτελείας τῆς οἰκείας πόλεως καταφρονήσῃ, ὑπηρεσίαν περιφανεστέρου, τόπου μετέλθοι, καὶ πρὸς μείζονα δῆμον διανοίᾳ ἀλόγῳ ἑαυτὸν μετενέγκοι, ἐκ μὲν τῆς ἀλλοτρίας καθέδρας ἀπελαύνεται, στερηθήσεται δὲ καὶ τῆς οἰκείας ὡς μήτε ἐκείνων προΐστασθαι, οὑς διὰ τῆς πλεονεξίας ἐπεθύμησεν, μήτε τούτων, οὒς δι' ὑπερηφανίας ὑπερῖδεν. Τοῖς οἰκείοις τοίνυν ἕκαστος ὅροις ἀρκείσθω, μὴ δ' ὑπὲρ τὸ μέτρον δυνάμεως ἐπιθυμείτω αὐξάνεσθαι. Ἴσθι, ἀδελφὲ ποθεινότατε, ἄλλην μὲν οὖσαν τῆς ἀνάγκης καὶ ὠφελείας, ἑτέραν δὲ τὴν τῆς προπετείας καὶ τοῦ ἰδίου θελήματος, ἢ τῆς οἰκείας ἡδονῆς μεταβαίνειν ἐκ πόλεως εἰς πόλιν, ἀλλ' αἰτίᾳ ἀνάγκης καὶ ὠφελείας μετατίθεσθαι. Καὶ γὰρ τὴν τῶν πλειόνων ὠφέλειαν τῆς τοῦ ἑνὸς ὠφελείας ἢ θελήματος προτιμᾷν χρή. Ἕτερον γάρ ἐστι τὸ μεταβαίνειν, καὶ ἕτερον τὸ μετατίθεσθαι. Καὶ γὰρ ἕτερόν ἐστι τὸ ἑκουσίως μεταβαίνειν, ἕτερον δὲ τὸ βίᾳ ἢ ἀνάγκῃ ἐλθεῖν. Ὅθεν οὐχ' οὗτοι τὴν πόλιν ἀμείβουσιν, ἀλλ' ἀμείβονται. Οὐδὲ γὰρ αὐθαιρέτως, ἀλλ' ἀναγκαστῶς τοῦτο ποιοῦσιν. Οὐκ ἄρα νοοῦσιν τοὺς ἐκκλησιαστικοὺς κανόνας οἱ τοῦτο ἀρνούμενοι, τὸ χάριν ὠφελείας, ἢ ἀνάγκης μὴ δύυασθαι γίνεσθαι, ὁσάκις ἂν κοινὴ ἀνάγκη, ἢ ὠφέλεια τοῦτο πείθῃ.