De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
9.24
Tandem vero ultimam Ephesinorum gestorum partem, qua latrocinium ad exitum Dioscorus perduxit, brevissime recensebo. Huic porro synodali actioni Romani pontificis legati adesse recusarunt: sed, accepto Flaviani appellationis libello, nulla prorsus violentia compelli potuerunt ut diutius apud Ephesum remanerent, atque constanter, ut decuit, fuerunt protestati, nequaquam id quod constituebatur sedem apostolicam recepturam. Parvi autem pendisse Dioscorum has legatorum pontificiorum protestationes, ipsiusque Flaviani appellationem, testatus est Hilarus in epistola ad Pulcheriam augustam. Posteaquam injustae voluntati Dioscori atque sententiae, ait Hilarus, communicare non potui ad aliud concilium( id est, ut animadvertit Christianus Lupus, aliam synodalem actionem) terroribus atque insidiis evocare conatus est, quatenus me, quod absit, aut seductionibus me faceret consentire ad condemnandum sanctissimum Flavianum episcopum, aut resistentem teneret, ut mihi non esset sententia ad pietatem vestram Constantinopolim percurrere, aut ad Romanam Ecclesiam remeare. Verumtamen confidens auxilio Christi, quod attinet ad damnationem reverendissimi ac sanctissimi viri, innocentem me integrumque servavi, licet nulla flagella, nulla tormenta me possint facere ejus consentire sententiae; sed, omnibus derelictis, exinde discessi, per incognita et invia loca Romam veniens, ut reverendissimo papae omnium quae in Epheso gesta sunt idoneus nuntiator existerem. Concinunt Hilaro Prosper in Chronico, et Theodoretus. Dioscorus tamen, post legatorum pontificiorum fugam, nec mitior factus, nec veritus debitas quandoque poenas solvere debere, flagitiis nova addens flagitia, non tantum monachos qui pro Eutychiana haeresi certabant absolvit et 392 in communionem recepit, sed plurimos orthodoxos episcopos e suis sedibus dejiciendos et expellendos esse declaravit: alios in exsilia deportavit, et istis adhuc superstitibus alios substituere fecit. Omnium primus dejectus fuit Theodoretus Cyrensis, inauditus, non evocatus, et absens ultra quinquaginta mansiones, qui Theodosii decreto exsul detinebatur. Quaesitum procurasse titulum pro hujus damnatione Dioscorum notissimum est. Nam cum antea Theodoretus impugnasset capitula S. Cyrilli, etiam post initam pacem et obtentam ecclesiasticam reconciliationem ab episcopatu dejectus est. Quare episcopali domo privatus, et ex amicorum stipe vivere coactus, quorum unus in eum maxime liberalis fuit Uranius episcopus Emesenus. Hinc( subjicit Christianus Lupus) per Anatolium patricium principi supplicat, aut appellationem suam prosecuturus Romam accedere, aut certe redire ad suum, in quo olim monachus professus, monasterium, distans centum millibus a civitate Cyrensi. Sed de hujus appellatione ad S. Leonem alibi opportunius verba facere reservamus. Secundus quem e sua sede episcopali ejiciendum esse Dioscorus statuit, fuit Ibas metropolita Edessenus, propter famosam epistolam sancto Cyrillo Alexandrino injuriosam, ad Marim Persam scriptam, qui pariter non permissus synodo adesse, absens damnatus est. De cujus a synodo exclusione est sermo in concilio Chalcedonensi, actione 9, et apud Liberatum diaconum, cap. 12. Aequale infortunium pariter passi sunt Sabinianus episcopus Perrhensis in provincia Eufratesia, Evagrius Epiphaniensis, qui addit dejectos etiam fuisse Aquilinum Bibli, Irenaeum Tyri, Sophronium episcopum Constantiensem, Cypriorum metropolitam, et Joannem Germaniciensem. Omnium ultimus dejectus fuit Domnus episcopus Antiochenus, de quo Liberatus haec habet: Post omnes autem et Domnum Antiochenum remanentem ab orthodoxorum depositione, quia particeps factus Dioscorus in orthodoxorum depositione et Eutychetis absolutione. Depositus est autem dolo Dioscori sic. Postquam consensit in omnibus Dioscoro, datis in medio ejus epistolis, quas ad ipsum Dioscorum Antiochenus Domnus contra duodecim Cyrilli capitula scripserat, eo quod essent obscura, damnavit aegrotum et absentem illa die. Denique in dejectorum episcoporum locis alios substituere, eligere et ordinare ausus est Dioscorus, plenariam sibi generalium synodorum auctoritatem usurpando etiam contra mandatum canonis 4 concilii Sardicensis, quo jubetur ne quis in locum episcopi depositi substituatur, priusquam Romanus pontifex sententiam tulerit. Tantum enim abest, ut Dioscorus huic canoni qui sub nomine Nicaenorum laudabatur obtemperare voluerit; quinimmo, usurpato sibi totius ecclesiastici regiminis imperio contra omnia naturalia, divina et ecclesiastica jura et fidem, ad exitium perducere et omnium Ecclesiarum statum subvertere voluerit, sibi dumtaxat obtemperando. Verum de horum electionibus ordinationibusque verba faciemus S. Leonis gesta describentes in lib. II Historiae Eutychianistarum, quemadmodum et de Sardicensibus canonibus cap. 10 hujus libri. 393
10.1
CAPUT IX. De S. Flaviani Constantinopolitani episcopi ad apostolicam sedem appellatione. Falsa Joannis Launoii, Paschasii Quesnelli aliorumque sententia, quod ad novum generale concilium appellaverit, proponitur. Et denique tamquam infirma et valde fallacia horum argumenta certis evidentibusque demonstrationibus evertuntur et prorsus eripiuntur.
10.1
Ita novarum rerum studio Quesnelli animus fuit adductus, ut peregrinas doctrinas et a communioribus opinionibus discrepantes vendere cupiens, erroneis falsisque argumentis ratiocinari minime erubuerit, a quibus removeri nequidem voluit, cum veritas luce splendidior eidem occurrebat. Vehementer enim a suis constrictus praejudiciis, quibus semper in disputationibus congressionibusque habendis adhaesit, atque a clarissimorum doctissimorumque virorum semitis recedens, rerum cortices dumtaxat attingendo, sophismata fallacesque conjecturas veritatis colore depinxit, non tantum ut lectores deciperet, sed ut in apostolicam sedem odium exerceret, novamque in Ecclesia regiminis rationem stabiliret, praetextu antiquitatis persequendae et illustrandae. Hujusmodi sibi proposuisse scopum in omnibus suis scriptis mihi persuasum est. Sed potissimum id intellexi, cum octavam ejus dissertationem lustrandam assumpsi. Arbitrabar enim quod agens ibidem de celebri S. Flaviani appellatione ad apostolicam sedem, nullo invidiae spiritu se duci passus esset; sed voluisse in tanti argumenti negotio insistere vestigiis prudentum eruditorumque scriptorum, qui jampridem eum praecesserunt in hocce pertractando argumento, de quo nos in praesens verba facere statuimus. Baronii nimirum, Bellarmini, Joannis Davidis, cardinalis Peronii, Christiani Lupi, aliorumque. Quippe qui ex animo veritatem exquirentes, non tantum Ephesini latrocinalis statum, ordinem resque in eo gestas narraverunt, nullo prorsus mendaciorum fuco adhibito, quemadmodum opus erat; sed etiam ipsius sancti Flaviani ad apostolicam sedem appellationem, tamquam ratam, et validam, et juxta ecclesiastici juris formam factam fuisse asseverarunt. Tantum vero abest ut Quesnellus optimam hanc viam ad sincera ecclesiasticae historiae studia conducentem ingredi voluerit, ut potius, relictis planissimis semitis quas praefati clarissimi quondam viri prosecuti sunt, eos potius in scenam traduxerit exagitandos, et ignorantiae notam inusserit eis, quod judicaverint Flavianum apostolicam sedem, non potius generale concilium, appellasse; contra vero ipse, Launoii falsas conjecturas atque commentitias opiniones secutus, ejusdem Flaviani appellationem non ad apostolicam sedem, vel ad S. Leonem factam fuisse, sed ad generale concilium ab ipso episcopo provocante novumque judicium postulante fuisse directam. Suam ergo dissertationem Quesnellus aggressurus, eam simulat conscribere ex iis quae habet S. pontifex Leo in epistolis 39 et 40, quod sequenti epigraphe indicare voluit: Dissertatio octava de causa Flaviani episcopi Constantinopolitani in pseudosynodo Ephesina damnati atque depositi, ad epistolas 39 et 40 S. Leonis ad Theodosium imperatorem.
10.2
Hanc autem dissertationem aggreditur scribendo« appellationum 394 quae ad apostolicam sedem delatae dicuntur primis Ecclesiae saeculis, omnium celeberrimam esse, quae data est a Flaviano post latam adversum se a Dioscoro sententiam.» Paucis indicat fundamenta eorum qui affirmativam partem propugnant. Et statim subjicit:« De hujusmodi appellatione, quae epistolae 39 et 40 praecipua est et unica fere materies, paucis saltem disserendi necessitatem susceptum indicit consilium, etsi prolixiorem tractationem argumentum a doctioribus jam pridem ventilatum non exigat.» Ut tamen facilius sensim a doctiorum sententia qui hocce argumentum illustrarunt abscederet, annotandum censuit numquam a S. Leone scriptum esse sedem suam a Flaviano esse appellatam, sed generatim dici appellationem esse interpositam, ut in hujus epist. cap. 3 loquitur, et quod legati ipsius fideliter reclamarunt, et iisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit. Sibi concinere arbitratur Ephesinae synodi Acta Graeca, in oecumenica Chalcedonensi relecta, in quibus aliud nihil a Flaviano dictum refertur quam istud recuso te, παραιτοῦμαί σε, et ab Hilaro, Leonis legato, contradicitur, κοντραδίκιτουρ. Ex quibus ait pergit ratiocinari. Sive enim veram appellationem intellexerit Flavianus, ut scriptor novellus operose contendit adversus Marcam, sive recusationem, quod affirmant alii, et ipse David tandem fatetur, perinde est: hoc unum assero, Leonis mentionem a Flaviano vel appellante vel recusante factam non fuisse. Clarissimi Petri de Marca opinionem a Davide exagitatam defendendam assumit; et in ejus impugnatorem graviter invehitur, quod pervicaciter propugnari hoc loco voluerit consuetas judiciorum canonicorum formulas, cum omnia contra jus fasque a Dioscoro praesumpta cognoscantur, nec Ephesino latrocinio accommodari ullo modo possint solitae judiciorum consuetudines et formulae.« Esto enim( ait) recusationi non sit locus secundum juris ordinem, nisi ante latam sententiam, nec appellationi nisi post prolatum judicium, optime id quidem, vel cum legitimus judex merito in suspicionem venit, vel ab incompetente judicium adornatur.» Tandem concludit Quesnellus: At nihil tale in Ephesino concilio reperias. Synodum ait legitime fuisse congregatam jussu principis assensuque Romani pontificis, qui etiam per legatos intererat, recusari ac repudiari nullatenus potuit. Hactenus vero jocari voluisse Quesnellum, ut lectores deciperet, deceptosque in suam traheret opinionem, quis non videt? Calamum stringere fingit contra Joannem David, Petri de Marca adversarium, et ludendo in verbis sibi blanditur, eam Ephesinam synodum in suis exordiis recusari et repudiari nullatenus potuisse, quia legitime congregata jussu principis et Romani pontificis assensu.
10.3
Sed in hac convocatione difficultatem non versari, lippis tonsoribusque notum est. Quamvis tamen dictis in superioribus inhaerendum sit, ostendentes Theodosium apostolicae sedis auctoritatem, non consensum tantum, adhibuisse pro ea synodo habenda. Igitur recusari ac repudiari potuit illa synodus statim in suis exordiis. Quando videlicet Dioscorus, nulla legitima auctoritate munitus, synodum ipse pro arbitrio facere aggressus, deturbando e loco in quo episcopus Constantinopolitanus sedere debebat ipsum Flavianum, illius Ecclesiae legitimum pastorem; quando 395 instructus de mandatis quae legati S. Leonis deferebant, debitum locum et honorem nec ipsis dedit, nec umquam permisit quod commonitoria et epistola dogmatica quae exhibuerunt in synodo legerentur. Quid plura? Potuit rejici et recusari illa synodus, quando Flaviano, legatis pontificiis caeterisque Patribus orthodoxis innotuit jam omnem lapidem a Dioscoro moveri ut soli Eutychianae factionis adhaerentes, numero, auctoritate, viribus adversum catholicam fidem religionisque pietatem praevalerent. An non in iis exordiis, Flavianus, Eusebius Dorylaei episcopus pontificiique legati potuissent recusare locum habere in eo conventu? At detinebantur a militibus imperialibus, qui ecclesiam hujusque fores custodiebant. Verum, ubi milites, gladii, fustes, qualis synodus quae recusari non possit? Ad haec ergo Quesnellum animadvertere oportebat, antequam licenter scriberet non potuisse initio synodum illam recusari. Sed( addit) tunc primum potuerunt recusari Dioscorus, ejusque synodus, cum ille omnia per vim scelusque sibi vindicans, et omnem judiciorum formam subvertens, ex episcopo visus est in praedonem et sicarium evadere, et synodum primum legitimam convertere in latrocinium. Tunc non tantum appellationi, quae legitimum ac competentem judicem supponit, quam recusationi et protestationi locus erat contra conventum, quem nulla ratio, ut loquitur S. Leo, synodum vocari sinit. Non sibi constare Quesnellum, vel nonnisi oscitanter Ephesini concilii historiam lustrasse, mea quidem sententia est. Idcirco dicat, amabo, undenam hoc latrocinii initium, in quo Dioscorus omnia per scelus sibi vindicavit, omnemque judiciorum formam subvertit, desumendum sit? Forte supponit Dioscorum tale scelus tantamque tyrannidem exercere non coepisse statim ac synodus convenit? Immo scelus jam mente a tribus mensibus praeconceptum libere et quasi furens, non amplius animo cohibere valens, in illis primis exordiis patefecit, illudque pedetentim auxit et consummavit tragicis illis actionibus quibus tota gestorum series referta fuit. Si igitur, Quesnello auctore, recusationi, protestationi appellationique locus erat cum primum Dioscorus illegitimum, et non competentem, judicem se reddidit, inde sequitur potuisse Flavianum in suis exordiis recusare et repudiare illam synodum, quia et in exordiis Dioscorus erat judex incompetens, et quia merito omnes ab eo artes adhibitae trium mensium spatio in suspicionem tantorum patratorum facinorum adducebant. Creditne Quesnellus Dioscori artes et machinationes, antiquas aemulationes et privata odia, Flavianum, Eusebium Dorylaei, legatos pontificios latuisse? Jocatur lepide. Itaque cum veritate concludendum est synodum illam legitimam fuisse quoad convocationem tantum, quia imperator ad eam cogendam apostolicae sedis auctoritatem voluit adhibere.
10.4
Pergit Quesnellus ut discrimen assignet recusationem inter et appellationem, dicens in pluribus consistere; quorum unum est quod recusatio sententiam in irritum mittit, tamquam ab incompetente judice latam; appellatio vero suspendit solummodo sententiae effectum, tamquam injuste a judice, licet idoneo, profectam, donec a superiori ad examen revosetur. Addit deinde Ephesinum judicium, synodi nomine indignum praedicatum fuisse a Leone, etiam ante iteratam cognitionem, ut satis significet magis recusationi quam appellationi locum fuisse. Quid vero ex his? nisi illegitimam fuisse synodum in suis exordiis, quod Quesnellus paulo ante negavit. Quare ut principaliorem alium sibi praefixum scopum attingeret, 396 recitavit illa S. Leonis verba, quae in variis ejusdem epistolis leguntur, quibus conqueritur quod hi qui collecti sunt de fide et errantibus non secundum consuetudinem protulerunt, ubi primates synodi nec resistentibus sibi, nec consentientibus pepercerunt; ubi non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus; ubi alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro unius Dioscori arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederunt; ubi in omnes saevitum est Ecclesias. His S. Leonis verbis addidit, et quidem rationabiliter, haec alia Quesnellus: Ubi scripta apostolicae sedis episcoporum auribus publicari non sunt permissa; ubi ejusdem legatis suus locus non est concessus; ubi Chalcedonenses Patres testati sunt summam violentiam factam fuisse. Ex quibus tamen omnibus hanc inferri consecutionem arbitratur. Hinc vides( ait) quam merito jure clamavit Flavianus, παραιτοῦμαί σε, Recuso te. Vellem tamen ut lector Quesnelli artem hic animadverteret, qua videlicet a recusatione ad appellationem gradum facere contendat, quibusque coloribus eam studeat ornare. Subdit enim:« Quia episcoporum fere omnium consensus ac subscriptio nonnullam synodi imaginem impio conventui conciliabant, imperatorisque ac potestatum interveniebat auctoritas, Flaviano visum est, cum postmodum libellum apostolicae sedis legatis tradidit, hanc appellationis vocem usurpare, ut ex jure appellationis novae synodo locus daretur.» Videtne lector ad quem scopum tendat tota praecedens Quesnelli fabulatio? Ex Launoio enim aliisque novitatum scriptoribus hanc doctrinam deprompsit, quam tamen scite et erudite suis auctoribus exagitatis Joannes David eripuit, perspicue ostendendo Flaviani illam loquendi formulam, παραιτοῦμαί σε, veram significare appellationem.
10.5
Et quidem Quesnellus ipse post magnum et inutilem verborum apparatum, utrumque dare coactus est. Videlicet Flaviani recusationem appellationem indicasse. Sed momenta omnia quae ad hanc veram appellationem demonstrandam concurrunt ita maligne interpretari nisus est, ut contenderit ad apostolicam sedem non fuisse delatam, quia Flavianus appellans Leonis nomen non interposuit, et Leo ipse in suis epistolis post Ephesinam synodum scriptis suffragatur. Vult tandem Quesnellus Flaviani appellationem vagam fuisse, et ad novum concilium ordinatam, cum nullibi S. P. affirmet suam sedem appellatam fuisse:« Quod pontifex sedis suae jurium studiosissimus numquam omisisset, si ita fuisset. Sed appellationem simpliciter interjectam asserit.» Hanc doctrinam, ut diximus, ex Launoio mutuatus est. Quam ut Launoius contra Bellarminum probaret, epistolam S. pontificis ad Theodosium exscripsit, eamque eminentissimo scriptori pontificiorum jurium vindici objecit, scribendo:« Cum in Bellarmini argumentum et in Leonis epistolam inspicio, adducor facile ut credam Bellarminum Leonis epistolam non legisse, sed deceptum fuisse ab amanuensi suo, qui illi dixit Flavianum ad Leonem appellasse. Nam pontifex hoc in epistola sua non scribit. Flavianum appellationis libellum dedisse scribit, sed ad quem dederit non scribit.» Hinc ergo quasi divinando ex praecedentibus ita ratiocinari assumit. Credibile est Flavianum provocasse ad synodum quae liberior foret, et numerosior. Nam Leo et Romana synodus unum id agunt, ut imperator generalem intra Italiam synodum celebrari jubeat, quae excitatis tumultibus et controversiis finem imponat. Tandem idem Launoius praefatae suae epistolae istum paragraphum aut caput his verbis claudit: Verum Flavianus ad Leonem provocaverit? Non ideo provocavit ut Flaviani causam Leo solus judicet, sed ut generalis synodus cum Leone judicet. Lepidum mendacium a Quesnello, ut diximus, adoptatum. Sed quomodo cohaerere possunt ista cum Flaviani 397 consilio agendive ratione? Qui jam olim ratam habuit Eutychetis ad Romanum pontificem appellationem, expresse scribendo, et appellasse vestram sanctitatem; quique ante quatuor menses suam et Eutychetis causam ad generale concilium deferri negavit, et ut ab hoc indicendo S. pontificem se abstineret obtestatus est. Jam vero mutata sententia sollicitus efficitur pro nova generali synodo, et pro ea cogenda, post tot tantasque clades et calamitates, appellationem interposuit? Quid? Praenovit forte Flavianus se infensum habiturum Leonem, quem paulo ante legitimum judicem habere desideravit, qui scripsit solam Romani pontificis defensionem, solum istius consensum sibi et toti Ecclesiae prodesse posse? Flavianus, inquam, auctore Launoio et Quesnello suffragatore, concilium generale pro sua defensione petiit, qui pariter affirmavit propter synodos sanctas ubique turbari Ecclesias, et causam de qua agebatur solo pontificio subsidio indigere, et pontificias litteras seu scripta sibi dari exposcebat? Is ergo Flavianus, qui non animo dumtaxat haec agitaverat, sed scripto etiam expresserat, mutato dictamine atque consilio, ad synodum generalem, et quidem numerosiorem, provocasse credibile est? Figmentum apage! Post latrocinium enim Ephesinum, experientia didicerat antiquas aemulationes et privata odia maxime in synodis propter diversas factiones praevalere, atque sibi adversarios saeculi potestatibus summopere patrocinari; idcirco nec mente cogitare poterat ad Romanum provocare pontificem, novam synodum postulaturus. Vel igitur Launoius describere voluit Flavianum tamquam inconstantem virum, vel mente captum; vel saltem illius animi consilium deliberationemque minime est assecutus. Quare si mihi liceret ejus loquendi formulas usurpare, eas in eum retorquerem, affirmando numquam S. Flaviani epistolam ad sanctum Leonem legisse, vel eam saltem dissimulasse, ut suis studiis indulgeret pro tot tantisque fabulis et nugis Jacobo Boetio vendendis, quemadmodum fecit praetextu card. Bellarminum exagitandi, hujusque doctrinam evertendi.
10.6
Flaviani verba a nobis hactenus sine ulla violenta interpretatione exposita nimis perspicua sunt. Nec actum agere arbitramur, si illa hic subjiciamus. Ait itaque Flavianus ad S. Leonem in Eutychetis causa ante Ephesinum concilium scribens: Causa enim eget solummodo vestro solatio et defensione, qua debeatis consensu proprio ad tranquillitatem et pacem cuncta perducere. Sic enim haeresis quae surrexit et turbae quae propter eam factae sunt facillime destruentur, Deo cooperante, per vestras sanctissimas litteras. Removebitur autem et concilium quod fieri divulgatur, quatenus nequaquam ubique sanctissimae perturbentur Ecclesiae. Hocce Flaviani testimonium Joannes David Launoio objecit; illique addidit responsum quo S. Leo Magnus, praecedentibus Constantinopolitani episcopi petitionibus occurrens, dixit habendi concilii causam haudquaquam ex quadam oriri necessitate, sed ex voluntate imperatoris, apostolicae sedis auctoritatem adhibentis, esse derivatam. Et quia clementissimus imperator pro Ecclesiae pace sollicitus synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat res de qua agitur nequaquam synodali indigere tractatu. Igitur mirari licet quomodo Launoius atque Quesnellus tam fidenter affirmare potuerint appellationes ad generalem synodum tamquam remedium adhibendum fuisse necessarias pro illa exorta controversia dirimenda, cum Flavianus atque Leo contrarium tradiderint. Quinimmo Leo ipse, qui seriem gestorum Constantipolitanorum attente lustraverat, apprime noverat ad componenda dissidia quae Flavianum inter et Eutychem intercedebant solum apostolicae sedis judicium fuisse sufficientissimum, 398 nec ad novae cogendae synodi consilium sese potuit determinare, nisi ductus motivo solemnioris judicii habendi, ut testatus est in epistolis, cum ad imperatorem, tum ad Julianum Coensem, de quibus in praecedentibus habuimus sermonem.
10.7
Jam vero, relicto parumper Launoio, quemadmodum Quesnellus ratiocinetur videamus: Lego( ait) hic reclamasse legatos, lego interpositam esse appellationem, lego etiam legatis datum appellationis libellum, at vero ad quem appellatum sit prorsus non lego. Hinc occasionem arripit exagitandi Joannem David, qui scripsit perspicuum esse Romanum pontificem fuisse appellatum, cum necesse sit omnem appellationem alicui judici deferri. Cum igitur Flavianus libellum appellationis legatis dedit, in eis jurisdictionem agnovit recipiendae appellationis. Quod ipsis jus haudquaquam tamquam hominibus privatis convenire poterat; unde necesse est ut tamquam papae legatis libellum tradiderit, quia pontificem pro idoneo appellationis discutiendae judice agnovit. Eum ergo exagitat quod ita scripsisset recedendo a regulis jurisdicendi, ignoraveritque quod nemo nescit qui forum a limine salutavit. Subjicit deinde idem Quesnellus, secundum juris Romani formam, libellum appellationis dari ei ad quem appellatum est, qui litigatori decernat apostolos, id est litteras dimissorias. Atque tandem in medium profert Pauli exemplum a praeside Festo ad Caesarem appellantis: Non alteri( ait) quam ipsi praesidi vocem appellantis direxit. Jam vero Flavianus a Dioscoro ejusque infausta synodo appellans ad aliud concilium, cuinam suum tradidisset libellum, nisi legatis Romanis, qui fere soli iniquis Dioscori molitionibus non consenserant? Debuisse autem Flavianum pontificiis legatis appellationis libellum porrigere, sequentibus quatuor rationibus probare assumit. Primo quia Dioscorus, omnia per vim et impotentiam agens, nullam juris formam servari permisisset; secundo quia omnes synodi praesules captivas manus Dioscoro dederunt; tertio quia Occidentales maxime episcopos Flavianus appellabat, ut et Theodoretus, ac proinde necesse erat ut patriarchae ac omnium primati innotesceret Flaviani appellatio. Denique ad universale totius Ecclesiae concilium provocanti quis potius adeundus est cum appellationis libello, quam is qui et Ecclesiae totius apex summus, et in fidei causa universalis veluti procurator est cui incumbit convocandae synodi oecumenicae praecipua sollicitudo et cura; cui denique primae sententiae primique loci competunt in conciliis. Istud tandem suae dissertationis caput his verbis claudit Quesnellus scribendo:« Hae sunt verae rationes quae Flavianum moverunt ut appellationis vel recusationis libellum in manus legatorum deponeret, quos ad hunc effectum necesse non erat ut jurisdictionem propriam vel pontificis nomine haberent, sed sufficiebat ut concilii pars essent, et interpositae appellationis testes idonei.» Hactenus Quesnellus. Qui omnes suae artis nervos adhibuit ut Flaviani appellationem ad apostolicam sedem factam everteret et aboleret, in medium productis aliis et aliis violentis interpretationibus, quas et suis studiis favere, et clarissimorum virorum doctrinam et argumenta oppugnare arbitrabatur. Sed quemadmodum in suis ratiociniis multus fuit, ita ineptus, nec omnino sibi in sermonibus constans apparuit. Cujus vitium si ex nullo alio intelligeremus, optime colligere possemus ex illa admonitione ab eo apposita ad epistolas Valentiniani imperatoris, Gallae Placidiae, et Liciniae Eudoxiae augustarum, ad imperatorem Theodosium scriptas. Quid enim in ea habet? Lectoribus suadere conatur laudatas epistolas S. Leonis hortatu et totius Romanae synodi, quae tum agebatur scriptas fuisse, et subjicit eas ab ipso Leone fuisse dictatas. Si ergo rem ita 399 se habere arbitratus est, cum in hac dissertatione scripsit nullibi legere ad quem Flavianus appellaverit? Valentinianus quidem in sua epistola, sine ullo prorsus verborum involucro, vel obscuritate, Flavianum ad Leonem appellasse affirmat. Hujus( ait) enim rei gratia secundum solemnitatem conciliorum, et Constantinopolitanus episcopus eum per libellos appellavit propter contentionem quae orta est de fide. Duo autem hic animadvertenda occurrunt, quae Quesnelli dicta refellunt: alterum, ex Valentiniani imperatoris testimonio Flavianum juris ordinem servasse, appellationem interponendo secundum solemnitatem conciliorum; alterum, Flavianum S. Leonem pontificem, non concilium per libellos appellasse. Nec obstat quod summus pontifex de ejusmodi appellatione collationem fecerit in Romana synodo, quam singulis annis in Octobri mense habere consueverat. Aequissimum enim erat quod, pervento ad Urbem diacono Hilaro, narratore fidelissimo omnium rerum quae apud Ephesum contigerant; et existentibus adhuc in Urbe nonnullis aliarum provinciarum episcopis, qui ad synodum venerant, ipsis patefaceret quae in catholicae fidei et religionis exitium, orthodoxorum episcoporum ruinam, et apostolicae sedis contemptum, per unius Dioscori impotentiam facta fuerant. Haec enim tamquam nulla et irrita, damnabilia et exsecrabilia praefato episcoporum coetui Leonem referre oportebat; ut nimirum in Flaviani communione persisterent, a Dioscoro se abstinerent, et Romanae sedis jura graviter laesa atque violata, sicuti par erat, tuerentur. Nec enim summus pontifex horum suffragio indigebat, cum animo jam agitaret alio modo gravissimis hisce malis mederi, et omnia damna reparare. Causam autem illius quotannis habendae synodi, idem S. pontifex non obscure indicavit, scribendo: Quoniam, adjuvante gratia Dei, facilius poterit provideri ut in Ecclesiis Christi nulla scandala, nulli nascantur errores, cum coram beatissimo apostolo Petro id semper in commune tractandum fuerit, ut omnia ipsius constituta canonumque decreta apud omnes Domini sacerdotes inviolata permaneant. Cum itaque in Ecclesia nulla graviora scandala, neque perniciosior haeresis dari possent, quae fidem Orientis pene totam labefactaverant; idcirco, recurrente anniversaria Romanae synodi celebratione, de iis cum aliis episcopis verba facere debebat, definiendo nullum aliud remedium gravissimis illis malis gliscentibus esse adhibendum quam novum generale concilium cogere, ut fidei catholicae incolumitati prospiceretur, apostolicae sedis jura turpiter violata et abolita repararentur, et episcopis a recto tramite cum tanta subditarum animarum pernicie deviantibus, per solemnem retractationem libere faciendam, venia concederetur. Id indicant illa alia Valentiniani imperatoris verba, quibus in Theodosii mentem revocabat debitum fidei a majoribus acceptae defendendae, addit pariter defendendum esse summi sacerdotis honorem, et dignitatem propriae venerationis beato apostolo Petro intemeratam, et in nostris temporibus conservare; quatenus beatissimus Romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat et facultatem de fide et cacerdotibus judicare. Dicat nunc, amabo, Quesnellus, quomodo potuisset S. Leo Magnus consulere honori suae supremae dignitatis, violatae jurisdictionis suae damna reparare, facultatem quam super omnes antiquitas contulit in integrum restituere, si generalem ex omnibus totius orbis episcopis synodum non coegisset? An non in Ephesina synodo catholica fides, pontificia dignitas, sacerdotii principatus, cathedrae divi Petri honor, fuerunt contempta et solemniter dejecta? In nova ergo solemni synodo, et fides erat firmanda, et apostolicae 400 sedis jura debebant reparari, et propterea appellationem ad se factam a Flaviano ad generale concilium debebat deferre, quamvis sanctus Flavianus ipse solum pontificem, tamquam legitimum suae causae judicem, appellasset.
10.8
Ne interim tamen Quesnello, aut cuicumque alii qui ejus studiis indulgeat, a communi disserendi via recedere videar, praetermissis aliis epistolis aut Gallae Placidiae, aut Eudoxiae Liciniae ad Theodosium scriptis oculos conjicio in duas illas S. Leonis epistolas a Quesnello assumptas veluti suae dissertationis fundamentum. Tres iis in epistolis S. pontifex causas assignat, quae ejus animum moverunt ad novum generale concilium habendum: altera fidei catholicae vulneratio fuit; altera luctuosus status omnium Ecclesiarum Orientis, tantopere perturbatus, vel propter praesules dejectos, vel propter eos qui impiis subscriptionibus captivas manus dederunt, Dioscoro obtemperantes; tertia denique fuit illa pluries legatorum pontificiorum exclamatio facta, cum viderunt, a synodi exordiis usque ad finem, apostolicae sedis jura non tantum neglecta, sed pessumdata atque abolita. Duas illas priores causas S. Leo his verbis indicavit ad Theodosium imperatorem scribendo. Igitur( ait) concilium episcoporum quod propter Flavianum in Ephesina civitate fieri praecepistis, et ipsi fidei probatur obesse, et omnes Ecclesias vulnerare, et haec a nobis comperta sunt non incerto nuntio, sed ab ipsis reverendissimis episcopis, qui a nobis missi sunt, etc. Et paulo infra, volens exprimere gravia vulnera Ecclesiis illata, adjecit: In quo autem judicio non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederunt. Quod nociturum statui suo scirent, nisi imperata fecissent, talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut in omnes per eam saeviretur Ecclesias. Hinc gradum facere volens ad tertiam causam, quae ipsius animum ad habendum novum concilium impellebat, pontificia utens auctoritate, animi sui gravitatem ecclesiasticae moderationi admiscens, imperatorem ipsum quasi leniter objurgat, quod imprudentibus aurem praebuerit, horumque malis artibus non obviaverit. In ipsius quoque mentem fidei et religionis pericula revocat, tamquam gravissima mala a conscientia removenda, ne Christi Evangelio humana praesumptio vim inferret. Atque tandem exhortationibus supplicationes adjungens, petit ut, abolitis omnibus latrocinii Ephesini Actis, permittat et jubeat omnia in pristinum restitui; in eo statu( videlicet) in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur, nec alieno vos peccato gravari patiamini. Ejusmodi vero synodum esse habendum ipse Leo judicavit, tum quia nostri, id est apostolicae sedis legati ob Romanae sedis violata jura fideliter reclamarunt, tum quia et iisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit. Ad quem autem finem legatorum pontificiorum reclamatio esset directa, nec Launoio, nec Quesnello penetrare difficile erat, si attendissent ad Ephesina Acta in praecedentibus a nobis exposita. Reclamarunt enim contra illa quae in synodo ipsa agebantur, sine Romani pontificis consensu, institutione, atque mandatis; reclamarunt ob injuriam apostolicae sedi illatam, antequam etiam Eutyches absolveretur, et damnatum atque depositum Flavianum audirent; reclamarunt ob vim adhibitam ad extorquenda praesulum suffragia; reclamarunt denique ut impedirent exsecutionem scelestissimorum decretorum ibidem factorum, ut nimirum secundum juris regulas omne judicium in suspensivo staret, quoadusque summi pontificis Leonis, cujus personam agebant, interdictum exspectaretur. Hanc autem reclamationem veram appellationem 401 esse dicendam quis negare audebit; vel cum Quesnello omnia effugia hinc inde quaerenti affirmabit Flavianum Theodoretum provocasse, ut dumtaxat Occidentalibus appellatio innotesceret; eumque potius appellationis libello fuisse adeundum, qui et Ecclesiae totius apex summus, et in fidei causa universalis est veluti procurator? Nova loquendi formula, novum Romani pontificis officium hactenus a nemine quod sciam excogitatum. Sed commentum refellere, etiam sepositis tot sanctissimorum Patrum sententiis qui Romanum pontificem verum legitimumque judicem controversiarum fidei appellarunt, antequam de praesenti tabula manum removeamus, ostendemus.
10.9
Et quidem si pontificii legati libellum appellationis Flaviani accepissent, ut Leoni tamquam procuratori hujus causae deferrent, certe S. Leo ante oecumenicam synodum, quam cogere curabat, nullum prorsus decretum aut interdictum tulisset, non irrita et nulla in aliis et aliis suis epistolis Ephesina Acta solemniter declarasset, numquam e medio tulisset tamquam injustam Dioscori et illius synodi sententiam latam in Flavianum, in epistolis scriptis ad Pulcheriam augustam propria auctoritate non dixisset: Flavianus episcopus in nostra et omnium communione persistit. Veluti procurator, ipse utique cum Flaviano a synodo excommunicato secundum juris regulas communicare potuisset; sed qua ratione omnes alios Romanae synodi sacerdotes inducere poterat ad communicandum cum eo? Quid plura? ante oecumenicum concilium novum, quod congregare satagebat, tamquam magni facinoris reum condemnat ipsum Dioscorum: Magnum facinus( ait in epistola ad Anastasium Thessalonicensem) Alexandrino episcopo auctore vel exsecutore commissum est. Praeterea non ipse solus et Romana synodus voluit cum Flaviano communicare; sed etiam epistolas dedit ad clerum, honoratos et plebem Constantinopolitanam, ut nullis minis deterriti aut formidine acti, se separarent a legitimo suo episcopo, sequentem summae auctoritatis addendo declarationem, quod quisquis incolumi atque superstite Flaviano episcopo vestro, sacerdotium ejus fuerit ausus invadere, numquam in communione nostra habebitur, nec inter episcopos poterit numerari. Quis itaque sine invidiae fuco animum convertens in totam hanc S. Leonis agendi rationem, poterit sibi suaderi Romanum pontificem vigore illius appellationis, procuratoris personam gessisse? Undenam habemus procuratores causarumque patronos judicia proferre, decreta edere, nullas et irritas praecedentium judicum sententias facere, condemnatos absolvere, rogare, petere, mandare, ut omnia in pristinum statum restituantur in quo erant antequam de causis inquireretur? Ego quidem qui curiam et forum nec a limine salutavi, haec omnia cohaerere posse non video. Cum semper audierim procuratores dumtaxat apud legitimos judices instare posse pro causarum expeditionibus, illas rationes et leges scripto vel verbis in medium adducendo, quae judicis animum ad veritatis cognitionem prosecutionemque inducere possunt. Sed dicat Quesnellus, amabo, apud quem judicem credidit Leonem institisse, aut instare debuisse, ut Flaviani appellantis causae patrocinaretur? Apud imperatorem forte, quem enixe rogabat ut juberet novum intra Italiam concilium congregari? Sed Leo instabat, et imperatorem urgebat pro libera et solemni suorum decretorum exsecutione, et universo orbi manifestaretur catholicae fidei veritas, tot tantisque agitata periculis; jam grassantia per Orientem scandala abolerentur, sanorum fortitudo augeretur, et morbis, si curari acquiescerent, medicina praestaretur. Hisce rationibus ductum S. Leonem novum concilium fieri petiisse, testantur illius epistolae scriptae ad imperatorem et Pulcheriam augustam, ad clerum et honoratos Constantinopolitanos, ad Julianum Coensem, ad 402 Anastasium Thessalonicensem, ad Paschasinum et Marcianum augustum, quarum epistolarum momenta hic speciatim subjicere supervacaneum ducimus.
10.10
Non obstantibus tamen gravissimis tantarum rationum momentis, quibus explicatum atque demonstratum est S. Leonem, cum ob legatorum pontificiorum reclamationes, tum ob interpositam a Flaviano appellationem, veras legitimasque judicis partes et officium gessisse, Quesnellus sibi maxime blanditur causam vicisse; ita ut ex epistola 40 Leonis tale validissimum argumentum in suae opinionis favorem sibi suppeditatum decantet, quo a Flaviano synodum appellatam esse constet, et deinde Leonem, quatenus synodi caput. Artificiosum igitur adversarii ratiocinium inspiciamus.« Cum enim( ait) ex appellatione illius episcopi congregandae synodi oecumenicae necessitatem arcessat, sole clarius est appellatam esse synodum, nec alterius auctoritatem pulsatam esse appellationis libello, ut de Latrocinii Ephesini sententia judicium ferret.» Subjicit autem statim Leonis verba, ex quibus praecedens argumentum posse haurire sibi imaginatur. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessario postuletur, canonum Nicaeae habitorum decreta testantur.« Si enim( addit Quesnellus) ad unum ex Occidentalibus episcopum cum provinciali vel dioecesana synodo provocatum, quidni solus cum suis comprovincialibus judicium adornat? Ut quid omnium Ecclesiarum sacerdotes e suis sedibus dimoventur, si unius judicio possit causa finiri? Cur necessario postulata synodus oecumenica, quando non oecumenica synodus appellata est? Si sedes primaria libello addita est, sedi suae pontifex litigantes sistat, rem discutiat, episcoporum sententiam postulet, judicium decernat, et causa finita est.» Haec ergo, et id genus alia, pro sua ratiocinandi libidine Quesnellus adjecit, ut ad violentam significationem S. pontificis testimonium traheret; et, quod maxime observandum est, suis partibus Liberatum diaconum favere confingit, qui jam expresse scribit: Porro locum obtinentes papae Leonis omnibus quae gesta sunt contradixerant: Flavianus autem contra se prolata sententia per ejus legatos sedem apostolicam appellavit libello. Verumtamen quoniam potissimum insistit necessitati novae cogendae oecumenicae synodi, tantopere cum lacrymis et gemitibus a Leone inculcatae, cum quadragesimam epistolam scripsit ad Theodosium imperatorem, jam non video Quesnellum meliorem fecisse suam causam, cum ea non refellat quae in praecedentibus adduximus.
10.11
Atque imprimis adversarium rogare juvat quisnam fuerit qui oecumenicam synodum in tantarum rerum et perturbationum conflictu necessariam esse judicavit? Flavianusne, an summus pontifex S. Leo? Non Flavianus quidem quem apostolicam sedem dumtaxat appellasse vidimus, quemque de generali synodo nec cogitasse probabile et certissimum est; non solum quia ante quatuor menses strenue se opposuit rumori, quo perferebatur pro sua et Eutychetis causa synodum esse indicendam, sed quia ex Leonis epistolis evidenter colligimus ita suae appellationis libellum in pontificiorum legatorum manibus deposuisse, ut S. Leonem solum suae causae judicem habere vellet et postularet. Satis id indicant S. Leonis verba quae in epistola 42 legenda occurrunt. Nam, accepto per Hilarum diaconum sancti episcopi appellationis libello, tamquam unicus et supremus illius causae arbiter ad eum scribens, certiorem reddidit se nihil pro communi causa eorum quae agenda sunt praeterire, ut primitus 403 ad ea quae universitati fidelium possint pervenire mereamur. Brevissimam deinde ait se scribere epistolam: sed subjicit in tali tantoque luctus et moestitiae statu solatium aliquod posse Flavianum ex istius epistolae perlatore habere, qui sermonibus poterit enarrare quidquid est illud ad quod, adjuvante Domino, studio fidei et charitatis intendimus. Haec Quesnello, qui S. Leonis scripta illustranda et ornanda assumpsit, objicere haud debuissem, cum eum non possint latere. Sed animadvertat, quaeso, Leonem dicentem pro communi causa nihil praeterire, voluisse indicare omnem sollicitudinem a se adhiberi ut suae, Flaviani et totius universitatis fidelium causae prospiceret. Nec de synodali judicio ad quod causa jure debeat referri unum verbum habet. Neque affirmat synodi habendae necessitatem intercedere ex canonum regulis illam praescribentibus, quotiescumque a praecedenti synodo aliquis fecerit appellationem. Nam si tritum, vulgare, consuetudine probatum, atque receptum fuisset quod appellationes ad apostolicam sedem porrectae ad generalem deinde aliam synodum essent deferendae, S. Leo aliam scribendi formulam adhibuisset, neque Flaviano umquam dixisset quod epistolarum perlator poterit enarrare quidquid est illud ad quod, adjuvante Domino, studio fidei et charitatis intendimus. Quis itaque credit opus fuisse Leoni studium impendere pro decernendo medio efficacissimoque remedio, ut mala quae tum in Ecclesia grassabantur penitus evelleret et aboleret, si canonibus statutum determinatumque jam fuisset appellationum negotia in oecumenicis conciliis esse finienda? An non verba illa, quidquid est illud quod, adjuvante Domino, intendimus, innuunt plenam fuisse Romano pontifici potestatem definiendi, deliberandi, praescribendi modum et ordinem, et remedium ipsum, quibus et fidei collabenti et charitati inter sacerdotes Orientis abruptae prospiceret?
10.12
Sed jam S. pontificem Leonem ab illis duabus causis, fidei scilicet et charitatis, adductum fuisse ut oecumenicam synodum, tamquam necessarium remedium adhibendum, ipse decerneret, Quesnellus perfecte intellexisset, si verba ad quae provocat, et quibus insistit, e sua sede non extraxisset, neglectis caeteris aliis quibus S. pontifex Theodosium imperatorem allocutus est. Rerum ergo omnium infelicissimum statum exponit, indicando Ephesini latrocinii judicium et Acta ad apostolicae sedis tribunal, tum propter suorum legatorum reclamationem, tum propter episcopi Flaviani appellationem esse devoluta. Ut quia et nostri fideliter reclamarunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit. Ex hoc ergo, quod praemittit, immediate hoc aliud, tamquam necessario apostolicae sedis juribus cohaerens, subjicit: Generalem synodum intra Italiam jubeatis celebrari, quae omnes offensiones ita aut repellat, aut mitiget, ne aliquid ultra sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum. Ne vero ejusmodi decretum a se factum Theodosio imperatori injustum aut irrationabile videretur, in ejus mentem revocat summam necessitatem miserabilemque statum Ecclesiarum Orientis. Quarum episcopi, alii turpiter in Ephesina synodo lapsi erant, alii dejecti, alii minis superati, et injuriis affecti, pro quibus omnibus hoc unum, tamquam necessarium remedium, concilium oecumenicum esse adhibendum praescribit. Eo enim solo, subjicit, cuncta ad pristinum veritatis tramitem posse revocari affirmat. Ut qui vel timore acti, vel ignorantia decepti, a fidei et charitatis institutis deviarunt; vel illi quoque qui malitiose sese criminibus inquinaverunt, minime ab Ecclesiae unitate exciderent, vel separarentur; quoties, mutato consilio, per debitam solemnem retractationem ad poenitentiam reducerentur. Perpendere ergo opus erat Quesnello sequentium verborum sensum, antequam contra Joannem David caeterosque melioris judicii 404 et doctrinae scriptores causam vicisse sibi blandiretur. Convenientibus utique Orientalium provinciarum episcopis, quorum si qui superati minis atque injuriis a veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur; ipsique quorum est causa durior, si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessario postuletur, canonum Nicaeae habitorum decreta testantur...., quae a totius mundi sacerdotibus constituta, quaeque subter annexa sunt.
10.13
Patet ergo ad quam dispositionem feliciter pervenire intenderet sanctissimus pontifex Leo; quam quidem nec tamquam injustam, nec malis grassantibus incongruentem, vel imperator, vel alius quispiam reprobare potuisset, ob duo gravissima motiva in jure expressa, quibus summus pontifex insistebat oecumenicum statuendo habere concilium: alterum ergo motivum ex genuinis Nicaenis canonibus a totius mundi sacerdotibus constitutis desumebatur; alterum vero cum ex solemni pontificiorum legatorum reclamatione, tum ex Flaviani appellatione oriebatur. Quae quidem duo, cum hactenus a scriptoribus distincta non fuerint, liberum deinde fuit ipsis pro arbitrio ratiocinari, et in diversas sententias et opiniones abire, prout iis erit exploratum qui Launoii, Petri de Marca, Quesnelli, Joannis Davidis, aliorumque scripta lustrarunt. Verumtamen alias et alias horum scriptorum inter se dissidentium interpretationes in praesens hic subjicere supervacaneum arbitramur. Cum eorum nullus S. pontificis scribendi rationem fuerit assecutus; quamvis ad Sardicenses canones unice attendentes, variis divinationibus usi sint, de quibus verba facere in praesens praetermittimus, ut quantum possumus pedetentim in Quesnellianis dictis examinandis studium impendamus.« Non ergo ad unicum( ait) ex Occidentalibus episcopum cum provinciali vel dioecesana synodo provocatum est.» Sed quis cum veritate affirmavit, vel umquam affirmabit, hoc quod sibi imaginatur Quesnellus? Qui tantum bardus et plumbeus sit in hanc sententiam abibit. Nos tamen non ideo Romanum pontificem cum provinciali aut dioecesana synodo appellatum dicimus, quod Romam adventante Hilaro, S. Leonis ad Ephesinam synodum legato, quando anniversarium concilium agebatur, totum negotium Patribus in Urbe congregatis proposuerit, de eo cum iisdem collationem habiturus. Nihil prorsus Patres circa turbatissimum illum Ecclesiarum Orientis statum decrevisse, innotescit. Constat dumtaxat suos amaros ploratus lacrymis atque gemitibus summi pontificis adjunxisse, ut imperatoris Theodosii animum moverent ad liberam faciendam facultatem pro nova oecumenica synodo agenda, quemadmodum jam ipse summus pontifex statim Flaviani appellatione accepta decreverat. Sed addit Quesnellus: Cur necessario postulata oecumenica synodus, quando non oecumenica synodus est appellata?» Et contendit insuper quod in tanto rerum discrimine« si Leonem solum, unicum episcopum Flavianus appellasset, potuisse litigantes ad se vocare, rem discutere, coepiscoporum sententiam postulare, judicium decernere.» Miror sane audire hominem, quem multa eruditione pollere et in ecclesiasticis rebus apprime versatum ii judicaverunt qui suas has in sancti Leonis Opera elucubrationes recognoverunt et approbarunt, ita comminiscentem, nulla prorsus habita ratione ad aequitatis, prudentiae et justitiae leges, quibus S. Leo semper ducebatur in suis habendis consiliis et deliberationibus. Purum enim, et rectum, nullaque exceptione subjectum, S. pontificis judicium esse debebat. Cujus robur ab auctoritate potestateque non tantum pendere oportebat, sed ab iis etiam solemnitatibus requisitis ad reparanda in pristinum statum suae sedis profligata jura, quam reparationem numquam perfecte obtinuisset sine totius universalis Ecclesiae celebritate. Praeterea, quale remedii genus adhibuisset, litigantes ad se vocare, rem discutere, et judicium decernere? 405 Si quaestio Flavianum inter dumtaxat et Eutychetem intercessisset, id forte S. Leo fecisset, quia potestatem plenariam habebat, nec ab aliis et aliis gravissimis rerum circumstantiis et calamitatibus adductus fuisset ad oecumenicam synodum decernendam. Sed dicat, amabo, Quesnellus, quomodo potuisset S. Leo cogere Dioscorum et totam Eutychianam factionem ut coram apostolica sede se sisterent; quomodo nonaginta duos episcopos, qui in Ephesina synodo impiis subscriptionibus captivas manus praebuerunt, ad publicam atque solemnem retractationem reducere potuisset; quomodo denique monachorum Constantinopolitanorum Aegyptiorumque intolerandam audaciam fregisset, ut poenitentes, abjecta omni superbia et impietate, ab Ecclesiae unitate non exciderent? Flaviani utique justitiae et sanctitati debebat summus pontifex necessaria praestare praesidia, sed simul illud remedii genus praescribere, quod caeteris omnibus prodesset; alias cum tot facinorum auctoribus, et horum sociis, catholicorum universitas in Oriente periisset. Igitur poterat praevidere Quesnellus ad rem nostram maxime facere, quod ipse de Innocentio primo summo pontifice in S. Joannis Chrysostomi causa, injuria depositi, ex Sozomeno descripsit, dicendo: Oecumenicam synodum convocare studuit, scribensque ad clericos Constantinopolitanos, quodnam remedium esset adhibendum his verbis inquirebat: Sed quodnam remedium hisce rebus in praesenti afferemus? Necessaria erit synodalis cognitio, quam etiam multo jam antea congregandam diximus. Ea quippe sola est quae hujusmodi procellarum impetus retundere potest. Quam quidem donec consequamur, expedit medelam calamitatis hujus committere voluntati magis Dei ac Christi ejus Domini nostri. Et postea de eadem synodo a se decreta, ut exsecutioni mandaretur se multum( ait) deliberare, subjiciendo: Ac nos quidem multum deliberamus quonam modo synodus oecumenica congregari possit, per quam divina voluntate turbulenti isti motus consopiri possint. Quis ergo non intelligit suo se gladio jugulare Quesnellum, ad Innocentium papam provocando? Nec enim alia de causa oecumenicam synodum habendam esse sanctissimus pontifex decreverat, nisi quia Chrysostomus illum appellavit.
10.14
His non obstantibus, noster adversarius alta se sapere sibi blanditur, et duo maximi momenti ex praecedentibus inferri posse contendit. Alterum( ait), quod superius rejecimus, non ad unum pontificem aliquem, sed ad omnes Occidentis saltem episcopos, devolutam esse Flaviani appellationem; alterum legatos sedis apostolicae, non Romani solius pontificis nomine Ephesinae synodo secundae interfuisse, nec alias interesse consuevisse oecumenicis conciliis in Oriente congregatis, sed et omnium Occidentis episcoporum vice, quorum procurationem gerebant, cum per se interesse iisdem non poterant.« Hoc( subjicit) solemne erat Romano episcopo, ut cum primum synodus universalis indicta erat, omnes sui patriarchatus episcopos ea de re admoneret, cogeretque ipse Romae synodum, ad quam invitati Occidentales confluerent.» Magni nomenti quidem haec sunt, quae hominibus nullatenus in Romanorum pontificum historia et rebus versatis vendere quaerit. Sed duo illo ad juris et veritatis regulas parumper examinemus, ut inde colligamus undenam hausta sint, et quo titulo appellationes ad unicum summum pontificem factae ad omnes saltem Occidentis episcopos devolutae censeantur. Vel ergo credere debet ejusmodi causas esse devolutas ad synodum voluntate et intentione eorum qui appellationes interponunt; vel decreto et dispositione illius unici episcopi ad quem est appellatum. Si primum, igitur qui appellat, suum libellum ad unicum tantum episcopum haud debet dirigere; vel si ad unum tantum libellum dirigit, et velit ab 406 aliis etiam Occidentis episcopis judicari, id necessario debet exprimere. Sed unde colligit Flavianum Occidentalium episcoporum aliquem in suo libello mentionem fecisse? Ex hactenus a nobis et ab aliis scriptoribus annotatis, ad solam apostolicam sedem, et ad unicum pontificem, sanctum Leonem, provocasse exploratum est. Quapropter hic grave, immo gravissimum, pondus haberet illud Joannis Davidis ratiocinium, quo ostendit Flavianum, non Mediolanensem, aut Aquileiensem, Ravennatensem, Arelatensem, Lugdunensem; sed Romanum episcopum solum, hujusque legatis reclamantibus, libellum appellationis tradidisse. Restat ergo ut Flaviani causa dumtaxat devolvi debuisset ad Occidentale concilium voluntate et decreto S. Leonis. Sed quid supremae auctoritati Romanorum pontificum derogat, si ipsi hoc vel illo ordine, modo, solemnitateve negotia discutere, examinare, expedire statuerint? An non possunt in suae sollicitudinis consortium accire aliquos et multos Occidentis episcopos, ipsisque seriem totam gerendarum rerum patefacere et exponere, horumque etiam suffragia adhibere, ut nihil judiciorum solemnitati deesse videatur, quam S. Leo indicare voluit ea scribendi formula: Leo, et sancta synodus, quae Romae convenit.
10.15
Gravioris tamen momenti est altera illa fallacia, quam idem Quesnellus subjecit, qua unice usus est ad Romanorum pontificum auctoritatem elevandam, et inter angustissimos limites restringendam. Quapropter eum rogare oportet undenam hauserit S. Leonis legatos ad istud munus fuisse assumptos totius Occidentalis synodi mandato et delegatione? Eos autem e suo latere S. Leonem misisse, quocumque alio episcopo inconsulto nobis persuadent illae scribendi formulae: Quos e latere meo misi; qui vice mea sancto conventui vestrae fraternitatis intersint; qui vicem praesentiae meae implere sufficerent, et aliae hujusmodi, quas frequenter offendimus in epistolis, cum ante tum post Ephesinam synodum scriptis. Vel ergo Quesnellus dare debet in solo Romano episcopo totius Occidentis synodi auctoritatem residere, vel legatos illos solius Romani pontificis personam gesisse. Si primum, jam Romanus pontifex solus totius synodi habet auctoritatem, potest solus statuere, definire, judicare, decernere; illiusque decreta tantam vim roburque obtinebunt, quantam assequerentur si a tota Occidentali synodo essent pronuntiata. Idem sequitur si legati solius Romani pontificis personam agebant. Igitur utroque jugulo se perstringit Quesnellus hanc novam fallaciam proponendo. Alterutrum enim cum dare debeat, coactus erit fateri legatos illos solius S. Leonis personam gessisse. Sed legatos, de quibus agimus, ab Occidentali episcoporum synodo mandatum accipere non debuisse perspicuum est. Vidimus enim in praecedentibus non potuisse sanctum Leonem Magnum Occidentalium synodum cogere, etiamsi voluisset. Labente enim mense Maio, Theodosii epistolas accepit pro synodo Ephesina habenda, et ipse incunctanter ablegatos ad illam destinavit, ut constat ex ipsius epistolis ad Flavianum, Theodosium, Julianum Coensem, Pulcheriam Augustam, et ad ipsam Ephesinam synodum, idibus Junii scriptis. An ergo paucorum dierum cursu potuisset concilium Occidentalium episcoporum indicere, agere, et absolvere, ut nimirum hujus auctoritate legati muniti ex Urbe Orientem versus proficiscerentur? Dicat sodes Quesnellus an ipse in evolvendis et adornandis S. P. scriptis hoc argumentum praeviderit; et si praevidit, quomodo illud eripere cogitaverit?
10.16
Non illud quidem eripere possunt duo illa figmenta quae ad eludendos lectore subjecit, contendendo semel iterumque id factum fuisse a Romanis pontificibus, vel quando oecumenicum concilium sub papa 407 Coelestino erat agendum, vel quando Occidentalium legati ad sextam synodum se conferre debuerunt. Notavit ergo primo quod S. Cyrillus in Ephesino concilio, legatorum sedis apostolicae sententiam resumens, sic loquitur: Deposuerunt enim supplentes locum sedis apostolicae, totiusque synodi sanctissimorum Deoque dilectissimorum Occidentalium episcoporum. Et in relatione missa ad imperatorem: Piissimus magnae vestrae Romae archiepiscopus, et universa Occidentalis synodus per sanctissimos episcopos quos ad nos ipsa misit, etc.. Idem( addit):« Manifestum est ex concilii sexti Actis, ubi episcopi Portuensis, Paternensis et Rhegitanus locum tenere dicuntur concilii antiquae Romae, in quo centum et viginti episcopi convenerant. Hinc saepe saepius cum pontifex noster legatos ex synodo mittit, non suo tantummodo, sed et concilii nomine scribit in hunc modum: Leo, et sancta synodus, quae Romae convenit, etc.» Hactenus Quesnellus, qui veritatis colore aut lectori fucum facere voluit, aut historias ad quas provocavit prorsus nescire indicavit. Ut utrumque explicemus, minime inficiamur Romanos pontifices, quandoque accepta occasione, multorum episcoporum ad Urbem venientium, cum anniversaria synodus habenda erat, vel cum ad sanctorum apostolorum limina ipsi accedebant, ab apostolica sede de suarum dioeceseon rebus et negotiis consilium accepturi, conventus celebrasse, vel in consuetis synodis quotannis recurrentibus ea proponere consuevisse quae ex Oriente ad ipsos delata erant. Idque potissimum, si agebatur de novis haeresibus damnandis, horumque auctoribus praecavendis: ne error videlicet aliquis sensim induceretur, quo simplicium corda perverti possent, neve cum laesae fidei hominibus communicarent. Tum enim in utroque casu, cum juris, tum facti quaestiones in synodis Romae habitis discutiebantur, quarum resolutiones Romanus pontifex, tamquam firmissimas regulas ab omnibus sequendas, etiam ad Orientalium synodos vel episcopos mittebat. Id evenisse in causa Nestoriani dogmatis, antequam oecumenica Ephesina synodus cogeretur, evidentissime S. Coelestini pontificis epistolae ad S. Cyrillum Alexandrinum demonstrant. In quibus mandat ut nisi Nestorius, intra decem dierum intervallum, tam verbi praedicatione ad populum quam scriptis palinodiam recantet, anathemate illum feriat, aliumque episcopum Constantinopolitanae sedi praeficiat. Id vero in dubium revocari non potest a nostro adversario. Cum in synodo hoc anno celebrata non actum sit de legatis in Orientem mittendis pro oecumenico Ephesino concilio habendo. Apostolicae ergo sedis legati, de quibus agit Quesnellus, instituti fuerunt in altera Romana synodo, anno sequenti pariter celebrata in causa Nestorii. Et cum primum oculos conjeci in illa Ephesini concilii, quibus ipse adversarius noster insistit, gravi suspicione ducebar rem aliter exposuisse ac se habuit. Nec suspicione me esse deceptum deprehendi. Cum videlicet lustratis Actis Romanae synodi, a Coelestino anno quadragintesimo trigesimo primo coactae, apprime intellexi, non tantum Quesnelli aedificium labare, sed prorsus corruere. In istius ergo concilii Actis, ut sapientissime etiam clariss. Stephanus Baluzius notavit, duas classes, ut ita dicam, seu ordines legatorum offendimus. Nam alii utique fuerunt a synodo Romana instituti, pro exsecutione damnationis latae in Nestorium; alii vero fuerunt ab ipso Coelestino papa electi, ut ejus vices et locum in oecumenica synodo tenerent. Unus ex legatis S. Coelestini fuit Cyrillus archiepiscopus, seu patriarcha Alexandrinus; alter vero fuit Philippus, presbyter Romanus. Hunc pontifex e suo latere misit; S. Cyrillo vero, qui numquam Romam ad synodum venit, post longum litterarum commercium, 408 suam et apostolicae sedis legationem in oecumenica synodo agere demandavit. Et quoniam synodi Romanae decreto fuerat statutum mittendam esse legationem ad Ephesinam synodum, idcirco ad idque munus obeundum delecti Arcadius et Projectus episcopi, qui totius sanctae synodi Occidentalis sententiam exponerent. Poterat ergo videre Quesnellus non eosdem fuisse legatos papae Coelestini, et synodi Occidentalis. Potuisset quoque intelligere prioribus illis legatis demandatum fuisse munus agendi personam summi pontificis, hujusque locum tenendi; postremos autem destinatos fuisse, ut totius Occidentalis sanctae synodi sententiam oecumenico concilio exponerent. Diversitas ergo haec personarum et legationum plane evertit illud Quesnellianum commentum, quo auctor contendebat legatos apostolicae sedis omnium Occidentalium nomine interfuisse synodo, omniumque personam egisse.
10.17
Hanc deinde diversitatem pariter ex Actis Ephesini generalis concilii colligimus: neque urgemur verbis S. Cyrilli a Quesnello recitatis. Nam S. Cyrillus quamvis ibidem distinctam non faciat mentionem singulorum legatorum, tamen sine nominum expressione indicat eos qui apostolicae sedis locum tenebant, et deinde eos quos Occidentalis synodus sub Coelestino coacta instituerat; idcirco dixit: Deposuerunt enim supplentes locum sedis apostolicae, totiusque synodi sanctissimorum Deoque dilectissimorum Occidentalium episcoporum. Utrosque autem legatos suam operam impendere debuisse aequanimiter pro apostolicae sedis juribus, patet ex commonitorio quod idem S. Coelestinus ipsis dederat, praecipiendo ut Ephesum convenientibus, ad S. fratrem et coepiscopum nostrum Cyrillum consilium omne converterent, et quidquid in ejus viderent arbitrio facerent. Subjecit deinde: Et auctoritatem apostolicae sedis custodire debere mandamus. Quemadmodum tandem se genere in ea synodo debuissent, ipse hisce verbis indicavit, videlicet, ut si forte ad disceptationem fuerit ventum, vos de eorum sententiis debeatis judicare, non subire certamen. Voluit Coelestinus hocce commonitorio prospicere suae sedis et totius Occidentalis synodi honori et auctoritati, atque in iis personam agere supremi ecclesiasticarum rerum et fidei dogmatum judicis, qui jam Nestorii causam Romae finierat, nec aliquid amplius quam exsecutio latae in ipsum Nestorium sententiae desiderabatur. Non mirum ergo si ex laudati commonitorii epigraphe intelligamus, aequanimiter praefatae Romani pontificis et Occidentalis synodi sententiae exsecutionem inculcatam fuisse episcopis et presbyteris euntibus ad Orientem. Omnes enim cum Cyrillo operam subire debebant ut Romani pontificis vota implerentur.
10.18
Lubenter tamen darem tantam inter praefatos legatos diversitatem ex praecedentibus colligere non potuisse Quesnellum, vel quod nimis properanter concilii Ephesini Acta lustravit, minime recogitando an gestorum series suis interpretationibus suffragaretur; vel quia, studio ductus novae propugnandae opinionis, sui amanuensis dictis indulgendo, sibi blanditus est, praeter Occidentalis synodi legatos non alios ad oecumenicum concilium Ephesinum missos fuisse qui Coelestini papae personam agerent et ejus locum tenerent. Sed eum vix excusatione dignum reputare possum, quod non animadverterit ad id quod in eadem actione, in praecedenti, et in subsequentibus omnino perspicue indicatum est. In iis enim frequentissime sermo occurrit de Philippo presbytero Romano, qui locum Coelestini tenebat, et legationem pro apostolica sede agebat. Deinde sermo est de duobus episcopis, Arcadio nimirum atque Projecto, qui tamquam Romanae Ecclesiae legati nominantur. In his actionibus quoque, qui 409 ad interloquendum primus assurgebat, erat Philippus, cui primus locus dabatur; quique et vigore legationis qua fungebatur, Coelestini quidem locum tenebat, et propterea in iis Actis: Philippus apostolicae sedis presbyter et legatus dixit. Arcadius vero et Projectus, quamvis in majori clericali gradu constituti, post Philippum interloquebantur, atque ad horum delegationem significandam sequentia verba concilii notarii adhibebant. Arcadius episcopus et Romanae Ecclesiae legatus dixit. Et rursus: Projectus episcopus et Romanae Ecclesiae legatus dixit. Ad quam formularum loquendi et scribendi diversitatem cum ego animadvertissem, plane intellexi totum Quesnelli praecedens aedificium pessumdatum esse, atque ad nihilum redactum. Potissimum si perpendamus, Philippum ipsum, secundo interloquentem, petiisse ut S. Coelestini papae epistolae in synodo legerentur, quibus recitatis, gratias oecumenico concilio agit, et paucis Romanorum pontificum jura, praerogativas et in tota Ecclesia principatum praedicat. Deinde quia, multis tempestatibus agitatus, atque vexatus, praestituta die non potuit ad Ephesum pervenire antequam synodum generalem aggrederentur, et jam prima actio adhuc ipso Arcadio et Projecto episcopis absentibus fuerat absoluta, rogavit ut quae gesta erant explicarent, ut videlicet auctoritate sibi data a Rom. pontifice possent confirmari. Non absimilia quoque in laudem Romani pontificis, divi Petri successoris, in altera actione praedicavit, adjungendo: Nos ipsius praesentiam supplentes, ad sanctam synodum misit.
10.19
Jam vero inquiramus an concilii sexti Acta Quesnelli opinioni possint suffragari. Sed in hac parte quoque a mendacio contra apertam veritatem ipsum Quesnellum stetisse, prodit Romana synodus ab Agathone coacta in Monothelitarum causa. In hac enim synodo, quamvis electi fuissent tres illi legati, videlicet Joannes Portuensis, Abundantius Paternensis, et Joannes Regiensis, seu Regitanus, tamen summus pontifex suis juribus consulere voluit, et huic publicae legationi suam adjunxit. Ad hoc ergo munus obeundum delegit Theodosium episcopum, et Georgium presbyterum, Joannem diaconum, et Constantinum subdiaconum, quibus, ut ait Anastasius Bibliothecarius, suo solius nomine epistolam quamdam dedit ad imperatorem conscriptam. Itaque duplex quoque legatio admittenda est pro sexta generali synodo. Ne vero Anastasii Bibliothecarii testimonium, aut tamquam supposititium, aut male interpretatum existimetur, Acta ipsius sexti concilii, quamvis a Graecis interpolata atque corrupta in Honorii et apost. sedis odium, ea tamen in medium adducere juvabit, ex quibus evidentissime veritatem de qua agimus demonstrabimus. Nam omnium primi qui synodi generalis Actis subscripserunt, fuerunt Agathonis legati. Legimus enim: Theodorus, humilis episcopus sanctae Romanae Ecclesiae, locum gerens Agathonis ter beatissimi et universalis papae urbis Romae, subscripsi. Non absimili usi sunt subscribendi formula alii duo ejusdem Agathonis legati, quamvis non essent in episcopali ordine constituti. Hi autem ante quoscumque episcopos vel episcoporum legatos immediate post Theodorum sic subscripserunt: Georgius, humilis presbyter 410 sanctae Romanae Ecclesiae, et locum gerens Agathonis ter beatissimi et universalis papae urbis Romae subscripsi. Atque tertio loco tandem iisdem subscripsit Joannes diaconus, ejusdem Agathonis legatus. Si vero Romanae synodi legatorum subscriptionem conspiciamus, certe valde diversam fuisse inveniemus. Nono enim loco, Joannis Portuensis episcopi nomen cum sequenti formula descriptum est: Joannes, indignus episcopus sanctae Portuensis Ecclesiae, legatus totius concilii sanctae sedis apostolicae urbis Romae, definiens subscripsi. Tandem duodecimo et tertio decimo loco subscriptiones duorum aliorum legatorum ejusdem synodi Romanae sub praecedenti formula regestae sunt. Unde ergo habet Quesnellus Romanorum pontificum legatos in oecumenicis synodis totius Occidentalis concilii personas egisse et agere consuevisse? Unde colligit apostolicae sedis legatos, non solius Romani pontificis nomine oecumenicis conciliis in Oriente congregatis interfuisse, sed omnium Occidentis episcoporum vice, quorum procurationem gerebant, cum per se interesse iisdem non poterant? Duo profecto illa exempla ab eo conficta prorsus contrarium probant. Et idcirco arbitrari licebit Quesnelli animum, non ecclesiasticae historiae factis insistentem, veritatem exquirere voluisse, sed potius huc illucque vagatum abiisse, somniantiumque nugis adhaesisse, qui dormientes sibi imaginari solent jam invenisse quidquid vigilantes maximis in votis habuerunt.
10.20
Vim tamen roburque praecedentes nugas obtinere posse adhuc sibi blanditus est Quesnellus. Et propterea, a proposito non abscedens consilio, provocat ad epistolam 77 sancti Leonis, quae ad Galliarum episcopos scripta est. Sed prae oculis minime habere curans scopum, tempus occasionemque quibus pontifex adductus hanc epistolam conscripsit, stylum vertit in Joannem David, hunc exagitat, quia scripserat:« Cum ex eo quod legatis traditus dicebatur appellationis libellus, ad Leonem unum provocatum esse a Flaviano asseruit. Subjicit statim: Siquidem ex dictis patet non solius pontificis personam gessisse legatos, sed omnium Occidentalium; ac proinde ad eos omnes delatam esse appellationem, quorum nomine intererant synodo.» Ecce novum Quesnelli somnium. Jam sibi imaginatur adversarium David vicisse; canit victoriam, quod probaverit appellationes ad unicum Romanum pontificem ecclesiasticae consuetudini et synodorum juribus repugnare, cum potius lugere debuisset cladem sibi imminentem, ob gravissima commenta forte artificiose congesta, ad Romanorum pontificum auctoritatem elevandam et dejiciendam. Interim vero quid dicendum sit de epistola S. pontificis ad Galliarum episcopos, nostra scribendi ratio haud permittit referamus. De ea enim agemus in altero tomo Operum S. Leonis, vel hujus gesta recensentes post Chalced. concilium, ne temporum rationes confundere videamur. Dumtaxat in praesens annotamus nullam in ea fieri mentionem de Flaviani appellatione, circa quam nostra controversia versatur. Galliarum episcopos dumtaxat certiores facit de accepta ipsorum fidei professione synodaliter habita, qua subscripserunt epist. dogmaticae de Verbi incarnatione, quam jam pridem tamquam certam fidei regulam a cunctis sequendam scripserat ad Flavianum. Gratias agit Deo quod summa consensione absque concertationum strepitu evangelicae apostolicaeque traditioni adhaerere delegissent. Nec unum verbum offendimus quod Quesnellianae causae jam prorsus pessumdatae patrocinetur.
10.21
Opus erit igitur ad alia gradum facere, quae nobis occurrunt ejusdem dissertationis numero sexto, in quo sermonem orditur a Nicaenis canonibus a S. Leone in praefata epistola 40 laudatis. Notat primo ad marginem: Ex Sardicensibus canonibus a Leone laudatis male arguit David. 411 Et deinde in corpore ejusdem capitis, ad eumdem David alludens, ait:« At vero, inquit ille scriptor, S. Leo Nicaenorum, id est hoc loco, Sardicensium canonum auctoritatem profert, ut ex appellatione Flaviani postulationis suae aequitatem asserat. Nullam porro appellationem commemorant Sardicenses canones praeter eam quae Romanum episcopum unice spectat. Quare vel synodi decretis male et extra causam abutitur S. Leo, inquit ille; vel appellationem Flaviani sibi sensit devolutam.» Infirmis hisce fulcimentis Davidis causam sustentari posse, in comparatione argumentorum contrariorum a se propositorum, Quesnellus adversarius negat. Et quoniam in Nicaenis canonibus nulla mentio de appellationibus occurrit, David quasi irridet, quod cum aliis scriptoribus divinatione uti voluerit. Non invitus tamen concedit Sardicenses canones, alieno hic nomine vestitos, adductos fuisse a Leone ut necessitatem oecumenici concilii argueret. Si haec autem argumentandi ratio staret, nemo( ait) qui non Leone indignam existimet. Argumentum postea, quod in scholis syllogismus appellatur, ad David perstringendum subjicit. Et quemadmodum facere solent pueri illi qui in primis dialecticen institutionibus se exercent, ait:« Vides, mi David, quam absurda sit illa major cui inniti necesse est argumentationem tuam?» et contendit subinde syllogismum juxta Davidis methodum pro arbitrio a se compositum et explicatum, alia ratione esse disponendum, ut inde eliciatur potius ex Sardicensium canonum decreto congregandum esse concilium, in quo appellatio discuteretur. Pergit postmodum, scholasticorum methodum secutus,« unum esse supponendum,» quod a Davidis mente putat alienum, et maximi esse momenti arbitratur, nimirum,« pontifici fuisse persuasum quod cum Sardicensis synodus episcopis appellandi ad sedem apostolicam seu ad Romanum episcopum potestatem fecit, non ad episcopum solitarie sumptum, sed ad eum suarum dioeceseon episcopis septum, deferri voluit appellationem, nec aliter judicandam censuit quam ab Omnibus occidentalibus episcopis sub patriarcha congregatis.» Quare incassum quidem omnes sui studii nervos intendit, ut propositum sibi systema tueatur. Subjicit deinde illa S. Leonis verba Theodosium imperatorem urgentis: Convenientibus utique Orientalium provinciarum episcopis, et addit: Tunc enim vitiosum non erit pontificis ratiocinium, ita Augustum urgentis, sed potius dialecticae canonibus omni ex parte congruet. Quod ut demonstretur, S. Leonis enthymema in syllogismum resolvi debet, ex quo quid ipse in mente habuerit, quidque necessario supplendum sit, nemo sole meridiano clarius non videat.
10.22.1
Pulchrum quidem aedificium, solo veritatis colore depictum; sed cum male materiatum sit, prorsus ruvinosum iis apparere debebit qui non solas rerum facies contemplari solent, quin potius res prout in veritate constructae sunt scrutari et intueri satagunt. In praesens igitur missum faciam subsequentem illum syllogismum a Quesnello constructum ut David perstringeret. In quo conficiendo cum Quesnellus falso laboraverit supposito( ut scholae loquuntur), non tantum labat, sed prorsus concidit. Nec mihi objiciatur David, qui Nicaenorum canonum nomine Sardicenses intellexit, et ad eos provocavit. Sed cur hos Sardicenses canones David in medium adduxerit Quesnellus dissimulavit. Contra Launoium autem, caeterosque aliosque hujus opinionis suffragatores, David causam agebat; idcirco hos perstringere volens, iisdem principiis primo 412 eum insistere oportebat, et horum refellendo opiniones, saltem probare cogebatur, ecclesiastici juris vigore, Flaviani appellationem ad solum et unicum Romanum pontificem, non ad Occidentalem synodum, esse devolutam. Quare ergo David in crimen vocari possit, haud video. Cum criminis notam potius ejus adversarii et Quesnellus maxime, subire debeant, qui S. pontificis loquendi rationem agendive oeconomiam minime assecuti sunt. Ut itaque mentem S. pontificis assequamur, duo distinguenda sunt, quorum neutrum ad Sardicenses canones referri debet; sed unum ad jus divinum, alterum vero ad quintum et sextum Nicaenum canonem, ad quos provocasse potissimum S. Leonem nostra sententia est. Nam jus ad appellationes suscipiendas, et appellantium episcoporum potissimum causas cognoscendas, Romani pontifices non tantum ex canonum decretis, sed ex divina institutione acceperunt. Quare ipsis solis postmodum incubuit, post acceptos appellantium libellos, illud judiciorum genus decernere atque statuere, quod rerum necessitati, temporum vicissitudinibus( quibus quandoque ob irregulares motus potestatum saeculi eos servire oportuit) atque Ecclesiarum utilitati, sacerdotumque tranquillitati magis congruum et necessarium arbitrabantur. Hinc minime mirari debemus quod quamvis post acceptas appellationes in eorum stet potestate hoc vel illud remedii genus eligere atque statuere, ad illud se determinant quod sacris canonibus magis consonum est, quodque fidelium universitati, non paucorum utilitati, dumtaxat, prospiciat et prosit. Cum itaque Ecclesiarum Orientis status talis esset qualem latrocinium Ephesinum fuisse declarat, idcirco sanctissimus pontifex noster utrumque jus, divinum et ecclesiasticum nimirum, prae oculis habens, voluit vigore illius acceptae appellationis decretum interponere atque statuere, omnium Orientalium causas in novo generali concilio solemniter esse tractandas atque finiendas. Pro qua quidem habenda synodo tales praescripsit regulas, quae violatae suae sedis jura per Dioscori impotentiam repararent, et universali Ecclesiae prodesse posse judicavit. Id plane indicant illa Leonis verba a nobis in superioribus exposita, quorum priorem partem dumtaxat, paulo ante Quesnellus objecit, suae perditae causae patrocinari posse arbitratus.
10.22.2
23 Convenientibus utique Orientalium provinciarum episcopis, quorum si qui superati minis atque injuriis a veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur; ipsique quorum est causa durior, si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessario postuletur, canonum Nicaenae habitorum decreta testantur, quae a totius mundi sunt sacerdotibus constituta, quaeque subter annexa sunt. Subjicit Quesnellus:« Ita enim obscura sunt apud plerosque decreta illa Nicaeae habita, quae a S. Leone laudantur, ut nihil obscurius. Nihil quippe tale legitur inter Nicaenos canones; et ad Sardicenses confugere cogitur David, quos sub Nicaenorum nomine citatos a Leone divinat, ut a multis ante ipsum divinatum est. Verum hoc non inviti concedimus, Sardicenses canones alieno hic nomine vestitos adductos esse a Leone, ut necessitatem concilii oecumenici argueret.» Hactenus Quesnellus, qui pro suo arbitrio indiscrete David exagitans, duos illos syllogismos subnectens, quorum unum David ex suis principiis composuerat, alium vero ex suo cerebro ipse Quesnellus contexuit ad infirmandam prorsusque dejiciendam Davidis aliorumque cordatorum virorum sententiam; laborat tandem inquirendo dumtaxat ex Sardicensibus canonibus S. pontificis mentem. Tres Sardicenses exscribit canones; tertium videlicet, quartum et septimum, et ad hos praecedentia S. Leonis verba referenda esse contendit. At tempus 413 et operam perdidisse Quesnellum, mecum sine ulla prorsus dubitatione judicabunt qui non tantum postremis S. pontificis verbis haerere velint, sed ad totius contextus texturam, ordinem verborumque significationem animo attendere non recusabunt. Quae quidem omnia, si cum Nicaenis conferantur canonibus, jam prorsus illae multorum divinationes cessabunt, in quas plerique inciderunt, apud quos, Quesnello auctore, decreta illa ita obscura habita sunt, ut nihil obscurius queat desiderari aut inveniri.
10.22.3
24 Age ergo, quintum Nicaenum canonem subjiciamus. De his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem ne pusillanimitate, aut contentione, aut alio quolibet vitio episcopi videantur a congregatione seclusi. Ut ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut, communiter omnibus simul episcopis provinciae congregatis, discutiantur hujusmodi quaestiones, et sic qui suo peccaverint, evidenter episcopo excommunicati rationabiliter ab omnibus aestimentur, usquequo episcoporum congregationi placeat. Conciliorum collectores ad marginem posuerunt: Vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam, etc.
10.23
Conferat jam modo Quesnellus, qui S. Leonis Opera novis typis illustranda proposuerat, an S. pontificis imperatorem urgentis verba cum hujus canonis decreto aliquam affinitatem habeant; ea tamen ratiocinandi formula servata, quam scholae a minori ad majus appellant? Quid enim habet Leo iis in verbis quod huic canoni non respondeat? Agitur hic de laico vel clerico exciso, et e gradu suo ejecto per oppressionem, vim atque judicis tyrannidem. Leo autem episcoporum causam pertractat, qui superati minis atque injuriis, a veritatis tramite deviarunt solemniter. Concilium de quibusdam malis in una sola provincia grassantibus, de laicis vel clericis irregulariter excommunicatis; de episcopis tandem vim atque tyrannidem exercentibus disserens, tamquam remedium adhibendum, provincialem congregandam synodum praescribit, in quo decentius de causa inquiratur, et discutiantur hujusmodi quaestiones. Sanctus pontifex vero, non ad unius provinciae quaestiones pertinentes discutiendas per appellationis libellum interpellatus, sed provocatus ad totius Orientis scandala abolenda, ad catholicorum fidem tuendam, atque ad vindicandos ab injusta oppressione sanctissimos episcopos per vim, furorem, atque impotentiam excommunicatos atque dejectos, generalem synodum fieri postulat; hancque tamquam remedium necessario adhibendum praescribit, ut salutaribus( ait) remediis in integrum revocentur. Nicaenum concilium tandem statuit ut cum iis quos synodus rationabiliter ab episcopo fuisse excommunicatos aestimabit nulla indulgentia adhibeatur usquequo totius synodi consensione vel episcopi voluntate placuerit humaniorem pro talibus ferre sententiam. Similiter S. Leo loquens de iis episcopis qui malitiose in latrocinali synodo Ephesina, odio vel antiquis aemulationibus excitati, praevaricati fuerunt, quorum erat causa durior, si per resipiscentiam melioribus vellent consiliis acquiescere, ab Ecclesiae unitate non esse excidendos praescripsit. Dicat, amabo, Quesnellus, an hoc Leonis decretum apprime respondeat Nicaenis canonibus? Assignet discrimen.
10.24
At jam discrimen assignasse Launoium et Quesnellum aliqui respondebunt, dicentes sancti Leonis Magni dicta minime Nicaenis decretis respondere, cum horum nullus appellationum faciat mentionem. 414 Hanc enim de appellationibus sententiam cum non nisi confuse ex tribus illis Sardicensibus canonibus colligamus, idcirco merito consequitur S. pontificem ad canones istos Nicaenorum nomine vestitos respexisse. Sed isthaec responsio quid conficit? Alium enim sensum Leonis verba subire iis exploratum esse debet qui in evolvendis S. pontificis scriptis versantur. Etenim ipse non asseruit sibi convenire jus suscipiendi episcoporum provocantium causas, eas examinare et definire canonum vigore; sed praescribendi illud remedii genus quod afflictis Orientis rebus, fidei periclitanti, hujusque oppressis defensoribus unice succurrere et prodesse poterat. Hoc est illud quod post appellationem interpositam necessario postulatum est, quemadmodum canonum Nicaeae habitorum decreta testantur. Supponit itaque hic appellationum jus alia ratione sibi deberi; easque non propter canonum decreta posse et debere suscipere, sed jus illud a divina institutione derivari, propter quam ejus ecclesiasticarum rerum administratio per universum orbem extendebatur. De hac sibi commissa divinitus cura verba facit multis in epistolis. Sed scribens ad Anastasium episcopum Thessalonicensem, quem in suae sollicitudinis consortium assumpsit, vices sui moderaminis delegando, non aliam assignat rationem, nisi hanc: Ut curam, quam universis Ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus. Et ultimo capite ejusdem epistolae, varios episcoporum gradus distinguens, quorum alii in minoribus, alii in majoribus provinciarum urbibus constituti sunt, qui minorem vel ampliorem sollicitudinem susciperent: Per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Similem quoque loquendi formulam offendimus in epistola ad Palaestinos monachos, quam his verbis orsus est: Sollicitudini meae, quam universali Ecclesiae omnibusque filiis debeo, multorum relatione patefactum est. Ad quod onus gravissimum sibi a Deo impositum in anniversario suae assumptionis serius animadvertens, omnium et singulorum episcoporum administrationem sui laboris esse portionem asseverat, ut dum( ait) ad beati apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa universalis Ecclesiae a Domino eidem commendata dilectio etiam ex nostra dispensatione deposcitur, tanto amplius nobis instare oneris sentiamus, quanto cunctis majora debemus. Hanc autem universalem curam quandoque, immo etiam frequentissime, Leonem independenter a quacumque synodo in Orientalium causis exercuisse, vel exercendam reservasse, perspicue innotescit ex quadam epistola scripta ad Anatolium, in qua agens de iis qui in Eutychetis causa gravius peccaverant, et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici synodo( intellige Ephesina) vindicarunt, ut humiliorum fratrum simplicitatem arrogantiae suae praejudiciis aggravarent, si forte resipiscunt, et a facti sui defensione cessantes in condemnationem proprii convertuntur erroris, horum si satisfactio talis accedit, quae non refutanda videatur, maturioribus apostolicae sedis consiliis reservetur; ut, examinatis omnibus atque perpensis, de ipsis eorum actionibus quid constitui debeat aestimetur. Tanti deinde ponderis hanc judicii reservationem sibi factam esse voluit S. Leo, ut nec Anatolio, nec Constantinopolitanae Ecclesiae presbyteris licitum foret lapsorum nomina ad altare recitare, priusquam pontifex ex rerum processu decrevisset eorum poenitentium satisfactionem esse admittendam. Subdidit enim statim: Neque prius in Ecclesia cui te Dominus voluit praesidere cujusquam talium, ut ante jam scripsimus, nomen ad altare recitetur, quam quid de iis constitui debeat rerum processus ostendat. Epistolam tandem claudit dicendo se de omnibus in nova synodo Chalcedonensi agendis et exsequendis suos, quos e latere 415 miserat legatos edocuisse. Verum si aliquid deliberandum contingeret praeter ea quae in commonitorio descripserat, cuncta sibi referri postulat, ut quid observandum sit sollicite constituere possit. Ac si de aliquibus( ait) amplius fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur; ut, pertractata qualitate causarum, nostra quid observari debeat sollicitudo constituat.
10.25
Ex praemissis itaque Quesnellum aliosque ipsius suffragatores gravius urgeri manifestum est. Nam quid Leoni opus erat vindicare sibi jus appellationum ab episcopis Orientalibus factarum, Sardicensium decretorum vigore, quando ipse, jam sibi in omnibus scriptis atque sententiis consentiens, ait ex divina dispensatione oriri auctoritatem, qua de omnibus Ecclesiis posset curam agere, de fidei quaestionibus judicium ferre, causas contentiosas definire atque dirimere, canonicas poenas relaxare? Quid necessum erat iis insistere canonibus, quarto Ecclesiae saeculo exaratis pro suae sedis praerogativis et privilegiis tuendis, cum affirmavit sollicitudinem eum impendere oportere pro universali Ecclesia, et omnibus ejus filiis, eamque curam esse illi a Domino commendatam ob muneris dispensationem, quod gravissimum reputabat, quia cunctis fidelibus majora debebat? Quid denique? Ex Sardicensium canonum privilegio tantummodo coeptum est causas ad apostolicam sedem deferre, cum ex divina institutione ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura confluere debebat? Nugae, merae nugae. Aliter enim ratiocinatus est S. Leo, ut membra suo capiti sine ullo prorsus dissidio adhaererent. Et propterea mirum non est si titulo ecclesiastici primatus sibi concessi, etiam independenter a quacumque synodo, rerum agendarum in synodis etiam oecumenicis regulas inviolabiliter observandas praescripsit, horum auctoritatem in judiciis ferendis inter arctos limites restrinxit, et tandem sibi reservavit examinare atque perpendere an quorumdam in graviora crimina lapsorum satisfactio et poenitentia veniam et reconciliationem mereretur. Aliud adhuc gravius restat, quo perstringatur Quesnellus, et cum eo caeteri in superioribus indicati. Nimirum cautum voluisse S. pontificem ne episcopi etiam in celebri Chalcedonensi concilio convenientes quibusdam jam communione privatis indulgentiam concederent; vetuitque Anatolio et caeteris Constantinopolitanae Ecclesiae presbyteris, vel episcopis, ne eorum nomina ad altare recitare auderent, priusquam ipsa apostolica sedes quid esset faciendum statueret. Ut( ait), pertractata qualitate causarum, nostra quid debeat observari sollicitudo constituat.
10.26
Haec sunt quae pro detegendis Quesnelli nugis atque fallaciis, pro ejusdem aliorumque scriptorum falsis argumentis eripiendis et evertendis de S. Flaviani ad apostolicam sedem et unicum summum pontificem S. Leonem appellatione, scribere necessarium duximus. Verum non omnia momenta quae in S. pontificis Opera sparsa conspeximus, quibus asseverat suam pontificatus curam ex divina institutione per universum orbem distendi, adducere potuimus, ne praesens haec nostra exercitatio quasi in immensum cresceret. Eam igitur ad finem perducere cupientes, adhuc unum addendum censuimus: videlicet non tantum sanctum Leonem ad quintum Nicaenum genuinum canonem respexisse, cum ad Theodosium epistolas dedit, sed ad sextum etiam. Neque hunc esse intelligendum quemadmodum vulgati codices exhibent, sed eo modo quo in Chalcedonensi concilio recitatum fuit. Videlicet, quod Ecclesia Romana semper habuit primatum. Hanc lectionem totius orbis episcopi approbantes, Romani pontificis primatum ex divina institutione pendere principaliter non obscure testati sunt. Non erat igitur Leoni opus alios canones respicere praeter Nicaenos, vel Sardicenses Nicaenorum nomine vestitos pro suis juribus in medium adducere. Demum quia Quesnellus, negotium facessere volens Romanis pontificibus, multum operis impendit in 416 Sardicensibus canonibus pro suo arbitrio interpretandis, idcirco de iisdem verba facere reservamus in sequenti exercitatione, ad quam tamquam hujus appendicem jam stylum admovemus.
11.1
CAPUT X. De tribus Sardicensibus canonibus potissimum agitur, ad quos respicientes Launoius, Quesnellus aliique, contendunt sanctum Flavianum, eorum vigore et auctoritate dumtaxat adductum, ad S. Leonem Magnum provocasse, ut in numerosiori synodo ipsius causa ad novum examen perduceretur. Horum argumenta in medium adducuntur, et ex epistolis sanctorum Julii, Leonis et Gelasii RR. PP., tamquam prorsus infirma vel falsa, evertuntur.
11.1
Nondum satis de S. Flaviam appellatione ad unicum et solum summum pontificem S. Leonem me in praecedentibus verba fecisse iis videbor, qui Joannis Launoii, Paschasii Quesnelli aliorumque hujus scholae scriptorum Opera lustrarunt, in quibus evolvendis apprime noverunt nullo alio jure, nisi ecclesiastico, et a Sardicensibus quidem canonibus derivato, episcoporum appellationes Rom. pontificibus, cum Occidentalium concilio agentibus, esse adjudicatas. Cum ego primo horum scriptorum opinionem circumspexissem, in dubiis versabar an novam exercitationem a praecedenti distinctam, tamquam istius appendicem, conscribere opus esset, in qua diligentius animum et scopum investigarem quibus laudati PP. adducti tres tantopere memo ratos canones condere voluerunt. Recogitabam quidem eos haudquaquam latuisse, aut dissimulare voluisse, jus divinum, quo Romanis pontificibus de omnibus et quibuscumque Ecclesiae causis judicare concessum est. Sed ex altera parte, cum in percurrendis vel Launoii epistolis, eam offendissem quam Jacobo Boetio inscripsit, vel postremam partem octavae dissertationis Paschasii Quesnelli sedulo porpendissem, peculiariter hic de Sardicensibus canonibus verba facere deliberavi, ne quae in praecedentibus descripta fuerunt, dubia infirma atque nullum prorsus robur habere viderentur. Ad dictorum itaque veritatem magis magisque firmandam, plurimum valere posse arbitratus sum illorum summorum pontificum agendi rationem, qui jam Sardicense concilium praecesserunt, quique, nemine refragante, aliorum appellationibus susceptis, definitivas sententias et judicia protulerunt. Cujus generis dicendam esse celeberrimam sancti Athanasii Alexandrini causam mihi persuadere debui. Nondum enim Sardicenses canones conditi erant, nam post quinquennium dumtaxat, aut septennium, Patres illi ad eam synodum convenerunt quando Athanasius ab Eusebianorum Arianorumque factionibus, de variis criminibus per calumniam postulatus, synodorum Orientis judicio, et damnatus, et episcopatu privatus, Romam venire fuit coactus, ut coram Julio Romano pontifice suam causam diceret, gravissimasque quas in fidei odium patiebatur persecutiones enarraret, simulque novam suae causae cognitionem peteret, ne statuta Tyrii Mareoticae in rem judicatam transirent. Athanasium ergo ab Orientalium judicio appellasse, et illius tribunalis judicium expostulasse ad quod confugit, et coram quo se sistere voluit, a nemine in dubium revocari posse arbitror. At quaenam jura Athanasio patrocinarentur, ut is unam et 417 solam inter tot Occidentalium episcoporum sedes pulsare posset, cujus quidem judicium ipsius adversarii, nec recusare, nec rejicere valerent, ego haud video, nisi ad divinam apostolicamque auctoritatem recurramus. Athanasio quidem Sardicenses canones, qui nondum conditi erant, minime suffragabantur. Nec, auctoribus Quesnello, Launoio et caeteris, alii canones exstabant, in quibus hoc jus excipiendarum appellationum Romanis pontificibus adjudicaretur.
11.2
Neque aures Quesnello potissimum praebere debemus, qui passim in suis scriptis, ut Romanorum PP. eludat aut elevet auctoritatem, quoddam jus omnibus catholicis episcopis commune inesse ait, quo pro fidei et Ecclesiae negotiis suam operam impendere teneantur. Nam non agebatur tum in Athanasii causa, et aliis similibus, de labore dumtaxat subeundo pro communi fidei firmitate et incolumitate, vel de Ecclesiae utilitate, sed de peremptorio, ut aiunt, judicio ferendo, de synodalibus Orientalium canonibus abolendis, de coercendis temerariis ausibus plurimorum episcoporum factiosorum, qui Athanasium vi e sua sede deturbaverant, et per fas et nefas illius episcopatum haeretico homini intruso adjudicaverant. Praeterea si quilibet episcopus in similibus causis suam operam impendere tenetur, quare Athanasius unicum et solum Julium Romanum pontificem appellavit? Cur Julius ipse solemni judicio volens diligentius Athanasii innocentiam inquirere, et universis catholicis patefacere, compulit accusatores, saltem per suos legatos, Romam venire, ut rationem redderent, quod praeter apostolicae sedis consensum apud Tyrium convenissent, ut falsa crimina sanctissimo viro intentarent? Quare tandem Ariani Eusebianique evocati ab ipso Julio ad causam coram se dicendam, non protestantur de judici incompetentia? Alias et alias utique tergiversationes eos adhibuisse, ut publicam ignominiam, quam sibi imminere cognoscebant, praecaverent, certissima monumenta fidem faciunt. Defatigasse quoque Athanasium, qui eorum in Urbem adventum, sicut promiserant, ad quindecim menses praestolatus est, non ignoramus. At inficias ivisse causam de qua agebatur in quaestionem adduci posse in apostolicae sedis tribunali, ad quod Athanasius provocaverat, quis umquam potuit aut poterit affirmare?
11.3
Et quidem Eusebianos Arianosque episcopos minime ausos fuisse inficiari Romani pontificis jurisdictionem, qua ad Urbem venire se compulsos intellexerunt, perspicue innotescit ex iteratis turbis quas contra eumdem Athanasium, mortuo Constantino imperatore, excitaverant. Aegre ergo ferentes hunc sanctum episcopum post quindecim menses suae sedi restitutum, cum essent Eusebiani a Constantio imperatore convocati ad dedicationem Antiochenae basilicae per Constantinum inchoatae, rei occasione concilium celebrant; novis instructis dolis, favore, et auctoritate principis freti, Athanasium deturbant; et in Alexandrina sede collocant Gregorium, qui, stipatus quinque millibus armatorum, fugato S. praesule, per vim et incendia Ecclesiam occupat. Athanasii itaque defensionem, iterum unicus et solus S. Julius pontifex assumit. Cum videlicet idem Athanasius cum Marcello Ancyrae episcopo aliisque, quos Eusebiana factio in exsilium amandari curavit, novum judicium instrui petiit, ut ex integro ejus et sociorum causa ad examen revocaretur. Qualem vero exitum isthaec causa obtinuerit, nemo est qui ignoret. Athanasius quippe, et Paulus episcopus Constantinopolitanus, Lucius Adrianopolitanus, Marcellus Ancyranus, Asclepas Gazzensis, alii longe plures a Julio et Romana synodo solemniter absoluti, et innocentes declarati fuerunt, digni propterea ut ad suas sedes sine ullo prorsus canonico impedimento reverterentur. Quod quidem judicium, ut tamquam irreformabile a cunctis haberetur, idem Julius papa iis omnibus conditionibus praemunivit quae in jure exprimuntur. Videlicet Eusebianae factionis auctores canonicis citationibus 418 Romam venire pulsabat, rationem reddituros de iniquis judiciis habitis in Tyria et Antiochena synodo, secutus in hac parte, ait Theodoretus, Ecclesiae canonem, quo cautum erat ne altera inaudita litigantium parte judicia haberentur, neve in absentes quandoque sententia caderet. Verumtamen Eusebiani causae diffisi, scientes Romanorum militum copiis et commentariensibus haud posse patrocinari, varias, inutiles et fallaces excusationes praetexuere, temporis sibi praefixi brevitatem allegantes, bellum principis in Persas offendiculum itinerantibus esse, et id genus alia adducentes, quae dissimulationi, tergiversationique favere arbitrabantur.
11.4
Nihilominus tamen, cum eorum judicia rescissa atque abolita a Julio et Romana synodo audierunt, minime attendentes quod omnium cura ad Romanum spectat pontificem, ut ait Sozomenus, vel quod Romana Ecclesia privilegium habet prae caeteris, ut scribit Socrates, Eusebiani graviter commoti convenerunt denuo Antiochiae in unum, et epistolam verbis elegantibus ornatam ad Julium scribunt, eamque plenam ironiae, et injuriarum non expertem gravissimarum. Hanc Eusebianorum commotionem idem Sozomenus narrat. Sed rei veritatem magis perspicue comprehendimus ex genuina Julii pontificis epistola, in qua, singillatim eorum objectis occurrens, falsa ipsorum argumenta evertit, et Romanae sedis jura, tamquam ex consuetudine ab apostolis derivata, validissime defendit. Querelarum summam diligenter satis ex Julii epistola extraxit Severinus Binius, hoc ordine eas recensendo. Prima, quod indigno animo tulissent se Roma esse citatos. Secunda, praestitutum concilii habendi terminum nimis angustum fuisse. Tertia, aegre ferentes Acta Tyrii conventiculi a Julio iterum examinari, indignum esse scribebant, alia synodo retractari quae in alia jam stabilita essent, ac per Julum ea labefactari quae ab ipsis judicata erant. Quarta, ut Romanae Ecclesiae judicium, quod est omnium haereticorum insigne, proprium subterfugerent, illud inculcarunt, nequaquam ex magnitudine civitatum esse aestimandas dignitates episcoporum. Quinta expostularunt in Julium quod scribens ad eos, non tamen ad omnes nominatim litteras rescripsisset, quarum illa erat inscriptio: Eusebio cum sociis. Sexta demum, sua epistola ad Julium scripta conquesti sunt Athanasium, Marcellum aliosque episcopos, antea ab ipsis damnatos, in communionem catholicam susceptos esse. Addit Sozomenus eos suis litteris contestatos fuisse se numquam eum Julio pacem et concordiam inituros, nisi quae ab eis fuissent constituta probasset.
11.5
Nemo erit qui tantam haereticorum non miretur audaciam, sed cur? Quia cum Julio summo pontifice verbis contendebant, et eidem ea jura convenire negabant, quae ab apostolis esse derivata antiquitas docuit? Quid interea arbitrabimur? Eos melius sensisse de Romanorum pontificum juribus et praerogativis quam judicaverint de Christi Domini divinitate et divini Verbi cum Patre consubstantialitate. Haec autem de Christo Domino negare minime veritos esse, omnibus exploratum est. Igitur si Eusebiani nulla alia ducebantur lege quam solius arbitrii, non mirum quod nullo ecclesiastico praecepto obtemperare voluerint, et, ut suam pervicacem contumaciam specioso aliquo colore tuerentur; canones confingebant, quibus cautum esset unius synodi judicia alterius synodi cognitione et decretis non posse dissolvi. Sed quale effigium commentiebantur? Ipsi in primis plures synodos coegerant ad Nicaena statuta abolenda. Deinde quando a summo pontifice Julio Romam vocati fuerunt ad causam dicendam, judicis incompetentiam( ut aiunt) non allegarunt. Citationem seu vocationem non impugnarunt. Moram dumtaxat adhibuerunt, et ad tergiversationes varias recurrentes, cum diutius pontifex eorum adventum exspectare non posset, et clam arrepta fuga ab eorum legatis, qui synodorum Tyrii ac Mareoticae Acta inconsulte inter pontificias 419 manus reliquerunt, rerum omnium veritate perspicue cognita, in Athanasii et sociorum favorem absolutionis decretum expeditum fuit; in irritum missis omnibus Actis quae in Oriente per fraudes atque calumnias, per vim atque tyrannidem confecta fuerant. Tunc ergo intelligentes omnes suae nequitiae artes prorsus esse patefactas, et Romanae sedis judicio overas, contendere coeperunt istiusque auctoritatem audacter impugnare. Voluissent enim ut Romanus pontifex in eorum pravas opiniones descenderet, nefaria decreta ab ipsis condita confirmando et rata habendo. Hoc tamen novum studium pravamque ambitionem, tamquam contrariam Pauli apostoli sanctionibus, et Patrum doctrinis, potissimum refutat S. Julius papa, et novitatum auctores his verbis exagitat, quae mire in eos quadrant qui a conciliis ad concilia numerosiora appellationes dumtaxat fieri posse atque debere sibi confingunt: An ignari estis hanc consuetudinem esse, ut primum nobis scribatur, ut hinc quod justum est definiri possit? Quapropter si isthic hujusmodi suspicio in episcopum concepta erat, adhuc ad nostram Ecclesiam referri oportuit. Nunc autem nos, quos certiores minime fecerunt, postquam jam egerint quod libuit, suffragatores suae damnationis, cui non interfuimus, esse volunt. Non ita se habent Pauli ordinationes, non ita Patres docuerunt, sed fastus iste et novum studium est. Obsecratione tandem usus summus pontifex, contumaces Eusebianos audire hortatur: Quae( ait) accepimus a beato Petro apostolo, ea vobis significo, non scripturus alioqui quae nota apud vos esse arbitror, nisi facta ipsa nos conturbassent. Et enumerans omnia mala quae in Ecclesia corum studiis et machinationibus contingebant, ut a similibus in posterum se abstineant seseque iis opponant, contra eos scribentes qui talia auderent, summa animi moderatione obsecrat, ne apud ethnicos ridiculi efficerentur.
11.6
Jam vero si latius de hac Julii epistola ad Eusebianos scripta disserere vellem, clarius ostendere possem apostolicae sedis auctoritatem, de qua pontifex facit mentionem, in divino jure et apostolico canone esse fundatam, ut satis erudite probavit cl. Christianus Lupus, adducendo varia exempla ex ecclesiastica historia desumpta; et ea videlicet quae vel ex Eusebii Caesariensis Historia, vel ex aliorum scriptis ipse doctus vir desumi posse arbitratur. Addit quoque vulgatum Tertulliani testimonium contra Praxeam in Montani causa ad Zephirinum appellantis, et Antiocheni concilii decretum contra Paulum Samosatenum latum, quod pondus non obtinuit, nisi post Dionysii Romani confirmationem, ut ipsi alias descripsimus, in adornanda Eusebii Caesariensis Latina Rufiniana editione. Haec itaque et id genus alia exempla, ad quae praestantissimi viri provocarunt ad explicandum divinum et apostolicum jus RR. PP. concessum pro appellationibus quibuscumque suscipiendis, in praesens praetermittimus, ne extra campum vagemur, neve ab aliis jam actum agere videamur. Insistimus dumtaxat laudato papae Julii testimonio, cui Eusebiani se opponere minime ausi sunt. Quis porro credet vaferrimam illam haereticorum factionem, odio atque furore contra Athanasium agitatam, siluisse, si falso Julius pro suis juribus tuendis et consuetudinem Ecclesiarum et apostolorum ordinationes et PP. doctrinam adduxisset, maxime cum eos exagitasset quod nimio ambitu laborarent et novis rebus studerent?
11.7
Sed hanc consuetudinem et divini juris exercitium quod non impugnarunt Eusebiani, negarunt saltem Quesnellus et Launoius. Qui quamvis concedant Julium Athanasii aliorumque causam anno 341 examinare 420 voluisse praesentibus etiam legatis, quos Ariani hunc miserant, dissimulant tamen fuisse absolutos, et suis sedibus restitutos, et tantummodo asserverant concilium Romanum tamquam ex utriusque partis compromisso indictum et celebratum fuisse. Nullam ergo supponunt in Romano pontifice auctoritatem praeter eam quam accepit a litigantibus. Sed et Launoius, adhuc simili fallacia usus, contendit Julium Athanasii causae judicandae arbitrum ab ipsis Eusebianis fuisse institutum, ea videlicet ratione, ut nonnisi ipsis petentibus judicare potuisset. Quemadmodum in quibusdam dissidiis absolvendis ii facere solent, qui, relictis ordinariis et a lege institutis judicibus, compromissum facientes, novos arbitros sibi eligunt. Ut autem Joanni Bono, amico suo, Launoius fucum faciat, verbaque vendat, sequentia Athanasii verba subjicit: Haec quidem Egyptii ad omnes et ad episcopum Romanum Julium scripserunt. Quia et Eusebiani ad Julium litteras misere, et ut nos terrerent synodum jusserunt convocari, et ipsi Julio, si vellet, arbitrium causae detulerunt. Verumtamen cum Quesnelli, tum Launoii fabulationes statim corruere, produnt ipsa Julii papae verba in praecedentibus laudata. Qui altius repetens legitima judicis jura, vetustam allegat consuetudinem, apostolorum ordinationes, et PP. doctrinam. Debuisset ergo potius ipsis objicere compromissum ab eadem Eusebianorum factione jam factum; istudque evulgare, ut cunctis innotesceret, se non alia ratione in Orientalium synodorum negotiis miscuisse, nisi quia convenientes ad invicem litigantes judicandi facultatem eidem detulerunt. Contra vero eos tamquam adversarios quasi de ignorantia insimulat, vellicatque dicendo: An ignari estis hanc consuetudinem esse, ut primum nobis scribatur, ut hinc quod justum est definiri possit? Non erat ergo in Eusebianorum potestate arbitrum constituere Julium, et compromissum facere, ut is secundum justitiae et aequitatis leges causam litigantium definiret. Sed judicandi de Ecclesiae et episcoporum rebus a Deo acceperat, et ab apostolorum tempore in talium jurium possessione Romanus pontifex perseveravit. Inepte nimis quoque Launoius Athanasii verba adduxit, ut Eusebianorum ad Julium provocantium voluntatem et scopum expiscaret. Ex iis enim verbis quid aliud colligitur, nisi Eusebianos ad jactandum se bonam causam habere, atque ad deterrendum S. episcopum Athanasium, jampridem sponsionem dedisse, aut Romanae synodi, aut ipsius Julii judicium, sicuti apostolicae ordinationes et consuetudo poscebant, ratum habituros. Arbitrium enim non habet significare compromissum, vel istud importare, ut contendunt ambo adversarii; sed apud Latinos illius aetatis, judicium, seu imperium indicat, quae ab habentibus legitimam auctoritatem dumtaxat derivare solent, ut ex Horatio et Cicerone probare possemus.
11.8
Sed nondum Athanasii verborum vim perfecte assecuti sumus, nisi perpendamus neminem deterreri posse ex arbitrarii judicis sententia, vigore compromissi lata, quod compromissum haberi non potest, nisi litigantes inter se convenientes spondeant pacifice stare velle secuturo judicio. Cum igitur Eusebiani litteras dantes ad Julium pontificem, ut, si vellet, ipse, synodo omni remota, judicaret Athanasium deterrere voluerunt, jam ad illud tribunal provocare intendebant, citra quod non amplius illis licebat tergiversationes quaerere, appellationes interponere, quia peremptorium et ultimum judicium erat proferendum, quo supposito, ut ipsi Eusebiani in votis habebant, Athanasio amplius ad suam Alexandrinam Ecclesiam redire non fuisset concessum. Peremptorii enim et ultimi judicii ea conditio est, ut condemnato omnis spes auferatur amplius dissidendi, ac propterea hoc judicii genus dumtaxat terrorem incutere potest. Eusebiani ipsi praeterea non ex jure compromissi, sed verae appellationis suos legatos Romam mittere coacti fuerunt, qui nusquam de concilio habendo unum verbum protulerunt, nisi quando, videntes se convictos atque 421 superatos ab Athanasii legatis, eorum causam pessumire praesenserunt. Legitimum ergo judicem totius dissidii Julium primo habere non recusabant. Tunc dumtaxat recusare coeperunt, quando turpiter ab adversariis legatis convicti prorsus conflictabantur. Hocce factum hisce verbis Julius ipse Eusebianos exagitans, objecit: Siquidem vestri legati Macharius presbyter, et Hesychius, Martyriusque diaconus, nullo modo cum huc venissent pares presbyteris ab Athanasio missis, ac semper ab illis convicti refutatique, concilium indici a nobis postularunt, litterasque, et ad Eusebianos, et Athanasium Alexandriam, quibus convocarentur, mitti, ut eorum omnibus justo judicio causa cognosci posset; tum enim se de Athanasio probaturos esse quod jam nequirent. Nec suspicari liceat Julii verba esse intelligenda de privata aliqua disceptatione inter utriusque partis legatos habita. Nam sanctus pontifex immediate, ad judicii et quaestionis solemnitatem indicandam, haec subdidit verba: Publice enim coram nobis Martyrius et Hesychius refellebantur, Athanasii presbyteris cum fiducia alacriter resistentibus. Martyrius vero cum suis, si vera dicenda sunt, ubique profligabantur, ac proinde concilium generale postulavit. Non primum igitur de generali habenda synodo postularunt, nisi quando causam, quam agebant, cecidisse intellexerunt. Tum enim haereticorum schismaticorumque agendi rationem secuti, a summi pontificis judicio se abalienare statuerunt, atque rebellium tergiversationibus S. P. fallere quaerentes, concilium indici postularunt. Interea tamen hanc petitionem nullum prorsus robur habuisse exploratum est. Nam pontifex ea usus potestate quam divinitus acceperat, juris regulas secutus, Marcellum et Athanasium, tamquam omnium criminum insontes declarat, et in communionem recipit; irrita et nullarum virium declarat monumenta Actorum quae in synodis Tyrii et Mareotae confecta fuerant, ita ut ipsi Athanasii et caeterorum catholicorum accusatores desperatione acti, ne forte calumniantium poenas juxta canonum decreta subirent, de nocte ex urbe Roma profecti, fugam arripuerunt. Verumtamen ad irregularem horum legatorum fugam Julius ipse pontifex animadvertens, lenitate summa adhibita, ad exitum perducere nisus est gravissima Orientalium dissidia. Quare admissa eorumdem legatorum appellatione, quamvis nulla urgeretur necessitate ad concilium cogendum, Eusebio et sociis per epistolas jussit Romam ad concilium habendum venire. Sed schismatica illa factio cum tergiversationibus et diuturna temporis prolatione pontificis spem adhuc frustrasset, denuo in concilio Athanasium et socios nullius criminis reos esse declaravit, dignosque esse decrevit ut suis sedibus a quibus per impotentiam expulsi fuerant restituerentur. Igitur Julius quasi rationem reddere volens de iis quae a se ipso gesta fuerant, eos hisce verbis compellat: Oportebat igitur vos, dilectissimi, huc accedere, et nequaquam tergiversari, ut res ad finem deducatur. Id enim ratio requirit.... Venissent enim, ut dixi, si de sua causa bene sperassent. Numquam enim Eusebiani R. P. denegarunt jus evocandi Orientalium Ecclesiarum episcopos, neque se exemptos praedicarunt ab illo obsequii debito quo totius Christiani orbis Ecclesiae sanctae apostolicae Romanae sedi obtemperare tenentur.
11.9
Launoius tamen se ab harum rerum serie perstrictum intelligens, sequens effugium excogitavit, dicendo: Neque Julii papae decreto, neque Romanae synodi sententia Athanasium suae sedi restitutum; sed Sardicensium judicio, quae synodus, Romana synodo longe numerosior, quidquid a Romana synodo gestum fuerat confirmat. Pessimum ratiocinium contra omnes juris et dialecticae regulas constructum. Judicandi enim jus cum decreti jam lati exsecutione confundere satagit, ut inde male inferat Romanorum PP. judicia parum nihilumve esse pendenda, nisi a generalibus synodis confirmata et tamquam rata habeantur. Sed dicat an jure vel 422 injuria cum Julii, tum Romani concilii judicium et sententia fuerint retardata? Non jure quidem, cum tam Eusebiani quam Athanasius et socii Rom. pontificem tamquam judicem habere non recusarunt, ut ex antecedentibus innotescit. Injuria igitur Arianorum factio sese Julii et Romanae synodi statutis opposuit, cui cum Constantii imperatoris auctoritas et violentia patrocinaretur, ne Athanasius et alii suis sedibus restituerentur cautum fuit, sed ipsos Sardicenses nullum robur nullamque confirmationem Julii judicio et Romanae synodi sententiae addidisse Launoium et Quesnellum animadvertere oportebat, cum solemni sequenti declaratione usi fuerint: Qua ex re aequitas judicii fratris et coepiscopi nostri Julii liquidissime apparebit, qui non temerario consilio, sed matura deliberatione sententiam tulit, adeo ut nihil relinquatur dubii de communione fratris nostri Athanasii. Cadit quoque aliud effugium de synodo longe numerosiore, cui ambo nostri adversarii insistunt. Non enim synodorum auctoritas ex majori vel minori PP. numero desumenda est; sed ab eo qui potestatem habet illas cogendi, et a canonicis apostolicisque regulis in judiciorum forma et ordine servandis, ut perspicue indicavit sanctus Leo Magnus in epist. 80 ad Anatolium Constantinopolitanum, de qua verba faciemus cap. 10 sequentis libri. Quare si adversariorum argumentum staret, nec Sardicense concilium potuisset Athanasii et sociorum causam cognoscere, cum haec jam saepius fuisset definita: Primum quidem in nostra provincia( ait Athanasius) cum ad id coissent propemodum centum episcopi, secundo Romae nobis caeteris adversariis Eusebii comparentibus. Fuerunt autem in eo consessu plusquam quinquaginta episcopi. Si ergo judicii pondus atque auctoritas ex episcoporum numero desumeretur, potius stare debuissent decreta Alexandrinae et Romanae synodorum, quam Tyri et Mareoticae. Istis quidem numerosior fuit cum Alexandrina, tum Romana, in quibus Athanasius fuit absolutus, et suae sedi restitutus. De hac postrema etiam loquens, idem Athanasius in secunda apologia ait: Presbyter enim Vitus plures episcopos quam quinquaginta ad concilium adduxit, ubi et nostra defensio recepta fuit, et digni habiti sumus communione et agape. Sed praeter Romanum pontificem et episcopos a Vito presbytero ad concilium adductos, alii quoque conventui forte interesse potuerunt, quod nos affirmare certo haud possumus, ob monumentorum inopiam. Verum hoc nostrorum adversariorum effugium jam pridem evertit sanctus Leo Magnus increpans Anatolium, qui arbitrabatur sibi patrocinari numerosiorem synodum Chalcedonensem ad antiquandum Nicaenum canonem de Ecclesiarum juribus et privilegiis.
11.10
Hanc vero antiquam tantorum apostolicae sedis jurium possessionem, quam litigiosam facere multis variisque modis Eusebiani nisi sunt, tandem Ursacius et Valens ad poenitentiam adducti, sub jurejurando in posterum tamquam ratam et firmam habituros esse sequentibus verbis testati sunt: Quin, et hoc promittimus( aiunt) numquam si aliquando Orientales atque adeo ipse Eusebius velit malitiose eum ad judicium vocare, nos citra tuam sententiam eo abituros. Vel ut melius legimus in fragmentis S. Hilarii: Citra tuam conscientiam non adfuturos. Non ergo ex horum factorum serie dubitare possumus jam ante Sardicense concilium illam consuetudinem apostolicam obtinuisse ut Romani pontifices episcoporum appellationes exciperent; de horum causis vel in synodis vel extra synodos judicasse, neque cuiquam licitum fuisse extra Romani pontificis conscientiam de episcoporum causis judicia proferre. Cadit igitur totum illud aedificium, quod adversarii Launoius et Quesnellus ex solis Sardicensibus 423 canonibus construere tentarunt, ut contenderent nullo alio jure quam ecclesiastico ex Sardicensi concilio derivato posse R. P. appellationes episcoporum in provincialibus Orientis synodis damnatorum excipere et judicare. Nec Launoio potissimum Bellarminum exagitanti ad Gelasii papae testimonium provocare liceat, qui in epistola ad episcopos Dardaniae scripsit: Non reticemus, quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi, utpote quod de omni Ecclesia fas habeat judicandi; neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio: siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellare voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Nam quod Bellarminus has voces suppresserit, canones appellari voluerint, solo canonico seu ecclesiastico jure R. P. appellationes excipere posse contendit, illudque jus ab Ecclesiae conciliis dumtaxat esse repetendum, quare pro publica omnium utilitate ita faciendum esse decreverit. Ita Launoius ratiocinatur, injuria quidem Bellarminum exagitando. Siquidem Gelasius papa in sua epistola minime recessit a suorum praedecessorum sententiis, qui, ut vidimus, affirmarunt Romanae sedis episcopos divino jure posse de omnium Ecclesiarum causis judicare, quin alicui liceat judicare de ejus judicio. Neque nostra aut Bellarmini argumenta infirmari possunt iis vocibus, canones appellari voluerint. Nam eo loci Gelasius non usurpavit illam vocem canones pro conciliorum decretis, ut perperam adversarius explicare conatur, sed eam adhibuit pontifex ad innuendam regulam illam divina dispositione stabilitam, et usu firmatam, qua beati Petri sedi jus datum fuit resolvendi omnium Ecclesiarum judicia, neque cuiquam de ejus judicio liceret judicare. Et ne videar fabulationibus verba vendere, rogabo Launoium potissimum an umquam Gelasii epistolam de qua agimus lustraverit? Jam lustrasse credendum est, cum de fraude Bellarminum arguat, quod has voces, canones appellare voluerint, suppresserit. Igitur debuit ei innotescere praedictam epistolam hunc titulum perferre: Acacium solius apostolicae sedis judicio jure damnatum Gelasius ostendit. Non potuit ignorare quemadmodum in epistolae corpore agens pontifex de Sabellii damnatione, et de profligata in Nicaena synodo Ariana haeresi, atque de aliis et aliis synodis ob diversas occasiones tum habitis, nullum Christianum latere poterat, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, non aliquam magis exsequi sedem oportere, quam primam, quae unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce praeceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet. Narrat ergo hic quemadmodum apostolica sedes Domini praecepto illud principatum obtinuerit, et semper retineat, quae sua auctoritate unamquamque synodum habeat confirmare, et continuata moderatione custodire. Profecto si unamquamque synodum confirmat, cur Launoius de synodis generalibus id verum non esse contendit? Praeterea Gelasius ipse ut probaret divino jure apostolicam sedem usam fuisse in Acacio damnando, numquam ad synodorum canones provocat, sed ad eos pontifices suos praedecessores, qui de similibus causis judicaverunt, nullo habito prorsus respectu ad Sardicensium PP. sanctiones. Quare ibidem hoc aliud tamquam suae supremae auctoritatis argumentum adducit: Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum etiam sine ulla synodo praecedente, et absolvendi quos synodus inique damnaverat, et damnandi, nulla existente synodo, quos oportuit, habuerit facultatem. Deinde sequentia subjicit exempla, quae mire suffragantur quaestioni de qua in praesentiarum agimus: Athanasii Alexandrini videlicet, 424 ab Orientalium synodis damnati, sed ab apostolica sede absoluti; Joannis Constantinopolitani, quem catholicorum praesulum synodus damnaverat, et sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit; itemque sanctae memoriae Flaviani, pontificum Graecorum congregatione damnati, quem pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit......... et impiam synodum( intellige latrocinalem Ephesinam) non consentiendo submovit, ac pro veritate ut synodus Chalcedonensis fieret sola decrevit. Nullum porro in his adducendis exemplis Gelasium ad Sardicensium canones respectum habuisse, manifestum est. Nam, ut vidimus, haec jura apostolicae sedi adjudicata fuisse asseverat ex Dominico praecepto, et in illorum privilegiorum possessione semper Romana Ecclesia permansit, quamvis haeretici schismaticique invidia et odio acti de legitima hac possessione quaestiones excitare magna animorum contentione nisi fuerint. Deinde, ut hactenus vidimus, etiam septennio antequam Sardicense concilium cogeretur, Romana Ecclesia ejusmodi jura exercuit sanct. mem. Athanasium absolvendo.
11.11.1
At demus Launoium haec omnia dissimulare debuisse, ut impune et solo rixandi animo Bellarminum doctum virum exagitaret. An forte id aeque facere poterat Quesnellus, qui in adornandis S. Leonis Operibus non semel hujus epistolam 89, quae est ad episcopos Viennensis provinciae, inter alias eum lustrare oportuit? Ipse quidem S. Leo de appellationum jure agens, S. Julii P. testimonio suffragatur, nec ab alia origine quam a divina institutione illas derivari amplissime affirmavit. Nullum igitur ad Sardicenses canones habens respectum ita scribit apostolicam sedem pro sui reverentia ab omnium provinciarum sacerdotibus innumeris relationibus fuisse consultam, et per diversarum, quemadmodum vetus consuetudo poscebat, appellationem causarum, aut retractata, aut confirmata fuisse judicia. Ad hoc quidem testimonium animadvertit Quesnellus. Sed relicta praecedenti loquendi phrasi de judiciorum auctoritate per litigantium compromissum accepta, nihilominus istorum verborum vim minuere nisus est, ita ad suae editionis marginem annotando: Appellationes non nisi ex consuetudine veteri sibi vindicat. Quantum vero isthaec annotatio Quesnellianae causae prodesse possit, minime video. Immo intelligo Quesnellum aut de oscitantia, aut nimia fraude convinci posse. Nam ibidem S. pontifex, ex innumeris consultationibus appellationibusque ad apostolicam sedem factis, vetustam utique consuetudinem explicare intendit, cum jam in praecedenti ejusdem epistolae capite disseruisset de ecclesiastici regiminis forma, eo ordine a Christo Domino disposita, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocavit, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velit in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere.
11.11.2
Duplici itaque titulo consultationes appellationesque ab omnium Ecclesiarum sacerdotibus ad apostolicam sedem deferri S. Leo ibidem affirmavit: divino, nimirum, ob ecclesiastici regiminis formam a Christo Domino institutam, et facti titulo, quem ex vetusta consuetudine probare intendebat per appellationem diversarum causarum, aut confirmata fuisse aliorum episcoporum et synodorum judicia. Nec audeat Quesnellus contendere hanc regiminis formam, ecclesiasticorumque judiciorum rationem, aut episcoporum dignitatem, aut Ecclesiarum auctoritatem laedere posse. Nam ipse S. pontifex haec mirifice ex divina dispositione inter se cohaerere asseverat, subdens: Quoniam sollicitudo nostra, non sua quaerens, sed quae sunt Christi, dignitatem divinitus datam, nec Ecclesiis, nec Ecclesiarum sacerdotibus abrogabat. Nullum enim dignitatis aut alienae auctoritatis jus laedi potest in episcopali ordine, si omnes, quaerentes quae Jesu Christi sunt, istius dispositiones pervertere non audeant, et in fidei rebus et Ecclesiarum negotiis supremo capiti adhaereant, per quod coelestia dona 425 in omne corpus manare debent. Nec enim( subjicit etiam) divinorum mysteriorum participes esse possunt qui a Petri soliditate recedere audeant.
11.12
Huic autem Petri soliditati adhaesisse Athanasium, et ab ea Arianos Eusebianosque recessisse, hactenus in praecedentibus explicavimus. An vero in hujus causae judicio pro Athanasio vel pro Eusebianis Quesnello stare placuerit, non satis dilucide ego conspicio. Illud unum tantummodo intelligo, nostrum adversarium omnes sui studii nervos intendisse, ut appellationum jus Romanis pontificibus dumtaxat ex Sardicensibus canonibus adjudicaret, hosque canones in Athanasii gratiam conditos, ad ipsius etiam mentem, velut ex praejudicio quod ipse Romam petens creaverat, esse constitutos. At quis umquam sincerae veritatis inquirendae studiosus sine stomacho haec poterit legere: episcopus injuria communione et episcopali sede privatus, et per nequitiam missus in exsilium, si provocet ad Petri solidam sedem, praejudicium sibi creat, aliorum jura infringit, si capiti per quod in membra divina dona dimanant adhaereat, quaerendo simul quae Jesu Christi sunt et ad ejus Ecclesiam pertinent? Praejudicium utique sibi creavit, cum in Arianorum, tum in Quesnelli sententia; minime vero in recta orthodoxorum opinione. Quibus cum cordi insit divinis obtemperare mandatis, et numquam Christi Domini dispositiones et ordinem divinitus constitutum pervertere, semper ad illud tribunal provocandum esse docuerunt, quod ab ipso Ecclesiae fundatore obtinuit firmitatem, ut innumeris exemplis ab aliorum scriptis mutuatis( si expediret) probare possemus.
11.13
Progreditur Quesnellus ratiocinari, atque jam insertis octavae dissertationi tribus illis memoratis Sardicensibus canonibus, quid supposuerint PP. in illis regulis edendis inquirit, et explicare aggreditur. Primo supponunt( ait) episcopum a proprio suae provinciae concilio sententiam excepisse: sed eumdem injuriam sibi factam existimantem postulare ut concilium renovetur. Ut sensim autem in suam persuasionem de novo jure Romano pontifici per concilium concesso traheret lectorem, Osium Cordubensem haereticorum artibus defatigatum describit, qui optimum censuit, si alicui a concilio daretur facultas dijudicandi utrum et quando appellationi locus esse deberet, ne ecclesiastica judicia paterent magis nebulonum quorumdam artibus, quam saecularia. Habes enim ait, codicis lib. septimo, titulum 65, etc.« Quem potius( subdit) hoc munere decorasset synodus, quam pontificem Romanum omnium patrem, et in quo sancti Petri apostoli memoria honoranda erat? Synodus enim provincialis suspecta erat damnato, vicinarum provinciarum episcopos eam ob causam congregari e re ecclesiastica non erat. Hoc igitur oneris Romano datum, cui nec operosa inquisitione aut totius negotii accurata discussione ad id opus erat, sed summatim tantum vel ex litteris priorum judicum cognoscere: sicut saeculari judici facile est statim decernere quorum appellationes recipere permittant juris civilis leges.» Sed falsam fictitiamque esse hanc Quesnelli suppositionem, quis non videt? Supponit Sardicenses PP. novum jus Romano pontifici concessisse, ut hunc omnium patrem, et in quo S. Petri memoria honoranda erat, universa Ecclesia veneraretur. Igitur in Quesnelli opinione antequam hujusmodi canones conderentur, R. P. illicitum erat judicare aut de synodis provincialibus, aut operosam adhibere inquisitionem pro restituendis in suis sedibus episcopis odio aemulationeque expulsis, aut denique pro declarandis irritis et invalidis ordinationibus eorum qui in depositorum sedes fuerant intrusi? Profecto, si quae conquaeruntur ex Quesnelliano systemate, starent, jam jus illud antiquum quod Julius papa Arianis objecit, et sibi convenire affirmavit, prorsus chimericum fuisset, et judicium ab ipso in Athanasii et sociorum causa, ante quinquennium saltem aut septennium, 426 prolatum, irritum et violentum diceremus, utpote prolatum ab eo qui nondum auctoritate pollebat. Judicasse autem Julium de Athanasii et orthodoxorum causa in dubium verti non potest. Nam praeter praecedentem epistolam Julii et Athanasii apologias in superioribus allegatas, exstat etiam alia ejusdem pontificis epistola scripta ad presbyteros, diaconos, et plebem Alexandrinam, qua eos hortatur ut Athanasium ad suam sedem revertentem alacritate magna suscipiant, qui ex tantis malorum periculis purus innocensque vobis restituitur, talisque non nostro dumtaxat judicio, sed ab universa synodo judicatus est. Nescio tamen quemadmodum Quesnellus in caeteris superius descriptis sibi constare possit. Ipse enim audacter Eutychetis appellationem ad sedem apostolicam negavit, contendens appellasse potius ad episcopos primarum Ecclesiarum, harumque synodos, atque tandem contendit ejusmodi fuisse Orientalium appellantium consuetudinem; hic vero de hoc novo jure Romanis pontificibus ex Sardicensibus canonibus concesso agi, hocce onus fuisse ipsis impositum, ut summatim tantum et ex litteris priorum judicum cognoscerent et decernerent quorum appellationes recipere permitterent juris civilis leges. Hoc autem quid est, nisi posse de decretis synodorum judicare, decernere in condemnatum jure vel injuria latam esse sententiam, hancque posse suspendere et in irritum mittere, donec pontifices, vel per se, vel cum aliis de praecedentibus judiciis pleniorem faciant inquisitionem? Concilium autem ad haec omnia exsequenda esse necessarium, non affirmat Quesnellus; nec revera necessarium dici debet, si summatim, et ex litteris priorum judicum illa omnia decernere atque etiam statuere potest.
11.14.1
Quesnellus nihilominus, in suis assertionibus constans, utique verbis contendit hoc appellationum jus de novo fuisse tum Romanis pontificibus et ipsi Julio adjudicatum. At quibus subsidiis id probavit? Forte confingendo Sardicenses eos canones apparentes quasdam habere contradictiones, quas, inter caeteros, eruditis explicationibus e medio sustulit jampridem cl. Christianus Lupus, vel affirmando Sardicenses PP. per posteriores cogitationes prioribus derogasse, ut nimirum ex posterioribus decretis priorum interpretatio accipi debeat, et septimo illo canone inter angustos limites illa R. P. auctoritas restringatur, quam in tertio et quarto canone amplissimam eidem adjudicarunt? Fallitur omnino Quesnellus. Canones illi nulla ratione inter se pugnant, et summum illud jus, quod in tertio et quarto canone comprobat pontificis Rom. auctoritatem in appellationibus accipiendis, magis magisque confirmatur in quinto, seu septimo canone, ut sit in ejus potestate vel judicare per se, vel causae judicium aliis delegare, vel litigantes partes ad se accire, vel novam synodum indicere, in qua solemnius totum negotium de quo quaestio agitatur ad novum examen revocetur.
11.14.2
Itaque ne fabulari videamur, ad canones attendamus. Canon ille tertius in primis Eusebianam compescuit factionem, Nicaenos canones in spretum adducentem. Cum videlicet temerariis ausibus ex Ecclesiis ad eam non pertinentibus ipsa ejiciebat episcopos et clericos orthodoxos, et in horum cathedras et loca alios damnatos et haereticos intrudebat. Ut autem istius Eusebianae factionis temerariam agendi rationem Quesnellus occuleret, aut saltem dissimularet, non integrum exscripsit canonem, prout in Dionysii Exigui codicibus invenitur; sed, subductis fortasse oscitanter quatuor primis istis lineis: Osius episcopus dixit: Illud quoque necessario adjiciendum est, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeant, nisi forte a fratribus suis invitati, ne videamur 427 januam claudere charitati; subjecit dumtaxat reliqua, quae sequuntur: Videlicet, quod si aliqua provincia, etc. Hunc canonem, ut diximus, eruditis scholiis et notis illustravit cl. Lupus, atque animadvertit quatuor partibus constare; in quarum secunda damnata inveniuntur peregrina judicia ab Eusebianis potissimum fieri solita; in tertia agitur de judicibus synodorum provincialium, quorum interest Romano pontifici scribere, ut episcopale judicium ad sedem apostolicam referatur, ut Innocentius papa I in epistola ad Victricium Rothomagensem explicavit. Quarta denique illius canonis parte agitur de jure eo apostolicae sedis quod Quesnellus novum hactenus appellavit. Novum quidem illud dici non potest, quod ex divina institutione dimanat. Dimanare autem ex divina institutione, non ex canonico jure, quoad curam illam quam RR. PP. in universis Ecclesiis impendunt, ex hactenus scriptis innotescit, et tradit perspicue S. Leo Magnus in epistola ad Anastasium episcopum Thessalonicensem, et Julius ipse papa in laudata epistola ad Eusebianos. Igitur cum tota controversia expedienda Julium inter et Eusebianos in hujus curae et auctoritatis exercitio et usu versaretur, quae ab Eusebianis factiosis in quaestionem adducebantur, idcirco ne in posterum, aut synodi provinciarum, aut alius quisquam catholicae Ecclesiae episcopus, apostolicae sedis decreta atque judicia contemnere aut infringere auderent, S. Petri tribunal in honore habendum esse declaraverunt: Ut ab iis qui judicaverint scribatur Julio Romanorum episcopo, et per propinquos provinciae episcopos, si opus sit judicium renovetur, et ipse cognitores praebeat. Si autem probare non potest causam ejus esse talem ut eam rursus judicari opus sit, quae semel sunt judicata non infirmentur. Profecto si haec canonis verba sine violenta interpretatione in genuino sensu accipiantur, ea referenda esse ad Eusebianorum audaciam contendentium S. Petri apostoli memoriam non esse honorandam, sed synodorum provincialium judicia firma et rata habenda esse, quin a quopiam possent aut rescindi aut aboleri. Igitur Sardicenses PP., qui similem audaciam frangere volebant, declararunt dumtaxat beati Petri memoriam esse honorandam, ut ab iis qui judicaverunt, etc. Neque aliam agendi rationem servarunt in quarto canone conscribendo, in quo agitur de episcopis per synodale judicium depositis, in quorum sedem nullum alium collocari volunt antequam Romanus pontifex, causa cognita, sententiam tulerit. De novo hic synodi judicium Rom. pont. judicio subjiciendum esse decernunt. Ut videlicet ratum habeant, et tamquam divino jure respondens declarent, quod ante quinquennium saltem sibi convenire Julius papa scripserat, quando ipso inconsulto Gregorium Cappadocem in Alexandrinam sedem intrusum cognoverat. Nihil ergo in duobus illis canonibus Romano pontifici adjudicatum fuit quod jure possessionis, ut aiunt, non obtinuerit. Quam pacificam possessionem irrito conatu denegare, aut perturbare, dumtaxat, nisi fuerant laesae fidei homines, qui quemadmodum Nicaenorum dogmatum regulas prorsus evertere atque abolere quaerebant, ita auctoritatem supremi judicis et canonum custodis oppugnare contendebant. Ut igitur in posterum, vel provincialia concilia factiosorum virorum hanc Rom. pontificum pacificam possessionem laedere aut infringere non tentarent, in illo Sardicae conventu duos laudatos canones tamquam Nicaenorum appendicem condere voluerunt, cum in praecedenti illa Nicaena synodo stabilitum fuisset Ecclesiarum privilegia et praerogativas esse servandas, et PP. dixerint: Romana Ecclesia semper habuit primatum, ut in Chalcedonensi synodo lectum fuit et nos in praecedentibus observavimus. Jam vero nunc nobis dicat Quesnellus quid in septimo canone habeatur, quo prioribus derogatum esse intelligamus? 428 In eo enim tam perspicue R. P. auctoritas in appellantium causis suscipiendis et judicandis explicatur, ut eo prorsus dirimantur Eusebianorum et cunctorum schismaticorum contentiones, negantium judices synodorum provincialium esse pulsandos ad praeteritorum judiciorum rationem reddendam, quod quidem necessarium ad cohibendam judicum in condemnatum impotentiam, odium atque furorem, Julius pontifex ex Nicaenis canonibus contra eosdem schismaticos probavit, scribendo: Qui bene sentiunt( ait) de iis quae egerunt, et in quibus ipsi judices fuerunt, non indignanter ferre solent si quod ab ipsis judicatum ab aliis excutiatur, quippe qui securi sint ea quae ipsi justa judicaverint injusta numquam fieri posse. Quocirca episcopi in magna synodo Nicaeae congregati, non sine Dei consilio permiserunt prioris synodi Acta in alia synodo examinari, ut et illi qui judices erant prae oculis habentes secundum de ea re futurum judicium, cum omni diligentia causam expenderent, et illi qui sententiam acceperant certo cognoscerent se non per simultatem priorum judicum, sed jure ac merito condemnatos esse. Ad sequentia, quaeso, verba animadvertat Quesnellus, ut intelligat hanc regulam jam ex apostolica consuetudine obtinuisse, et dumtaxat fuisse renovatam et explicatam in Nicaeno concilio. Quod si istiusmodi consuetudo olim fuit, ejusque memoria est, et scripto prodita in magna synodo, eamque apud vos valere non sinitis, rem profecto indecoram facitis.
11.14.3
Age vero canonem illum quintum Sardicensem, quem extra suam naturalem sedem Dionysii Exigui codd. exhibent, subjiciamus; quemque duabus vocibus omissis mutilum et obtruncatum Quesnellus adduxit, repugnantibus omnium interpretum versionibus. Hosius episcopus dixit: Placuit ut siquis episcopus delatus fuerit, et congregati ejusdem regionis episcopi, cum gradu moverint, et velut appellans confugerit ad beatissimum Romanae Ecclesiae episcopum, et velit ipsum audire, et justum esse aestimaverit ejus rei examinationem renovari, coepiscopis scribere dignabitur, qui sunt propinqui provinciae, ut ipsi diligenter et accurate singula perscrutentur, et ex veritatis fide de re sententiam ferant. Siquis autem postulet suum negotium rursus audiri, et ad suam supplicationem Romanorum episcopum judicare visum fuerit, ut a proprio latere presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quodcumque recte habere probaverit. Et si decreverit oportere eos mitti qui cum episcopis sint judicaturi, habentes auctoritatem ejus a quo missi sunt, et hoc ponendum est. Si autem sufficere putaverit ad rei cognitionem, et episcopi sententiam, faciet quod prudentissimo ejus consilio recte habere videbitur. Responderunt episcopi: Quae dicta sunt placuerunt. Hunc igitur canonem duobus praecedentibus mire concinere animadvertit Christianus Lupus. Immo ad Romani pontificis auctoritatem magis explicandum illum editum fuisse, jam probant verba illa quae innuunt posse mittere presbyteros a latere legatos, qui aut soli, aut cum alterius provinciae vicinae episcopis, causam cognoscant et finiant; ne in infinitum appellationibus locus praebeatur. Verumtamen solis vicinae provinciae episcopis, sine Romanorum presbyterorum assistentia judicare haudquaquam permittit. Fateor quidem varias apud antiquos et recentiores scriptores hujus canonis occasione ab interpretibus excitatas fuisse quaestiones, ut videre est apud clariss. Christianum Lupum. Verumtamen nemo tam studiose et violenter illum interpretari nisus est quam noster adversarius Quesnellus. Is namque, facta pro arbitrio nova canonis instructione, et subductis iis vocibus quae plenam R. P. auctoritatem indicant in excipiendis et resolvendis appellantium causis, contendit judicium 429 renovari et concilium renovari, pro uno et eodem accipi debere. Addens praeterea:« Et vero si judicium pro sententia acciperetur, non fuisset dicendum in judicio, sed tantum judicio. Constat igitur concilium Romani episcopi hic intelligendum. At quale concilium, nobis investigandum est. Multiplex concilium Rom. pontifici subesse( asseverat). Et propterea praemissa vulgari illa distinctione graduum ecclesiasticae administrationis Romano pontifici convenientium, videlicet Urbis episcopi, Romanae provinciae metropolitae, suburbicariarum dioeceseon primatis, Occidentalis tractus patriarchae, in tota Ecclesia capitis et apicis, de diversis quoque synodis juxta causarum qualitatem disponere posse concedit. Sed cum ea cautione tamen, ut ipse solus numquam judicet, bene tamen habita ratione ad causas quas expendere eum oportet. Ita ut cum intra paroeciam, seu dioecesim propriam, ad eum appellatur a sententia judicis inferioris, appellantis causa judicanda sit a synodo paroeciali, seu ab ipso summo pontifice sui cleri consilio septo; cum ex provincia causa ad provincialem synodum spectet, cum ex dioecesibus suburbicariis ad dioecesanam, cum ex tractu Occidentali ad Occidentalem, cum ex aliis Ecclesiae partibus ad oecumenicam et universalem, nisi ex libera appellantium optione ac libello aliud significetur. Ad hanc, ni fallor, normam Sardicensis canonis sensus eruendus est, ac eadem ratione de Flaviani appellatione judicandum.» Lepida quidem, sed valde ingeniosa juris pontificii interpretatio, si stare posset. Sed quamvis varia a Quesnello adhibeantur fulcimenta pro ea sustentanda, attamen eam corruere faciunt primo ipsius canonis verba. Vetustissimi deinde interpretes, qui canonem explicarunt; denique vero papae Leonis aliorumque Romanorum pontificum agendi ratio, qui appellantium causis susceptis, vel immediate ipsi( ut aiunt) judicium peremptorium enuntiarunt; vel dumtaxat concilium generale cogendum decreverunt, quando publicam judiciorum solemnitatem necessariam esse crediderunt pro tollendis gravissimis dissidiis et schismatibus quae, ob diversas improborum hominum factiones, sanctissimarum Ecclesiarum statum nefarie cum catholicorum pernicie et scandalo vexabant, ad frangendam contumaciam eorum qui a fidei et disciplinae ecclesiasticae regulis aberrarunt, et ad reconciliandos poenitentes reos qui perpetrata crimina ejurassent, facta deinde solemni catholicae fidei confessione, atque tandem ad exsequenda omnia et singula apostolicae sedis statuta quae pro temporum ratione et negotiorum qualitate necessaria videbantur. Quatuor igitur sunt distinguenda. Primum, protestatio depositi episcopi reclamantis et appellantis a sententia sive judicio provincialis synodi; alterum, tribunal apostolicae sedis, ad quod appellatur; tertium, judicium ipsius apostolicae sedis, vel Romani pontificis in paroeciali synodo, vel in consistorio prolatum de appellantis causa, et juribus, et de praecedenti provincialis synodi sententia; quartum denique spectat ad exsecutionem ipsius apostolicae sedis judicii, quae cum multoties haberi non possit, vel sine novae synodi patriarchalis aut generalis coactione, idcirco RR. PP. mittunt e suo latere legatos, ut singula quae ab ipsis sunt definita fideliter exsecutioni demandentur. Non ergo verum est judicium renovari et concilium renovari pro uno et eodem accipi debere, ut Quesnellus comminiscitur. Nam facta appellatio judicii utique renovationem exigit, quod, velit nolit, adversarius fateri debet, minime vero aliam concilii convocationem. Siquidem expressis verbis in ultimo a nobis exscripto canone habemus: Si quis autem postulet suum negotium rursus audiri, et ad suam supplicationem Romanorum episcopum judicare visum fuerit ut a proprio latere mittat presbyteros, erit in potestate ipsius quodcumque recte habere probaverit. At quae libera potestas esset in Romanis pontificibus ad quodcumque probaverint, si ipsi jure non possent judicare, vel mittere de latere presbyteros, ut audiant negotium, propter quod appellans provocavit? Profecto si PP. 430 plenam Rom. pontificibus potestatem non adjudicarent, sed ad unum novum concilium dumtaxat pontificia jura restringere voluissent, aliam loquendi phrasim adhibere debebant, cum inter multa media apta pro nova rerum cognitione, libera facultas ipsis data sit illud eligere quod aptius et convenientius a prudentissimo eorum judicio judicabitur. Id expresse innuunt postrema illius mox recensiti canonis verba.
11.14.4
Nimis interim Quesnellus sibi blandiendo laetitiam affectare intendit, quod Flaviani causam ad generalem synodum fuisse delatam vigore appellationis unice Sardicensibus canonibus innixae probare potuerit; et praeterea, variis adhibitis contortis interpretationibus, quas omnino fallaces esse in praecedenti Exercitatione ipsi perspicue probavimus, stylum censorium in Joannem David iterum convertit, huncque tamquam lusorem illusoremque exagitat, quod scripserit Flavianum ad unicum et solum Romanum pontificem appellasse. At quis hominis confidentiam apprime non intelliget, qui nostras rationes, non cerebro excogitatas, sed ex sinceris monumentis haustas, conferre voluerit cum tot tantisque naeniis, cavillis falsisque conjecturis, interpretationibus, quas ad novum systema firmandum roborandumque nimio studio congerere atque lectoribus exhibere sategit?
12.1
CAPUT XI. Abolitis Ephesini latrocinii Actis, S. Leo varias epistolas scripsit ad Orientales. Sanctus Flavianus martyrio occubuit, et in hujus locum Anatolius suffectus est. R. P. non consentit in istius ordinationem, quoadusque solemnem fidei professionem juxta formam a se praescriptam non emittat. Ad hanc excipiendam quatuor e suo latere mittit legatos, qui Constantinopolim proficiscerentur.
12.1
Cum primum magnus Leo, ex Hilaro diacono, apostolicae sedis legato Romam revertente, notitiam habuit omnium rerum quae in Ephesino latrocinio contigerunt: quamvis gravi animi sui moestitia et dolore urgeretur ob catholicae fidei dogma collapsum et universalem omnium Orientis Ecclesiarum subversionem, tamen non se abstinuit a judicio ferendo; sed, absque ulla haesitatione, intrepidus ea usus est vigilantia et oeconomiae regulis quae maxime supremum ipsius totius Ecclesiae pastorale munus decebant, atque sua auctoritate et beneficio tot tantisque malis Chrysaphii artibus, Eutychetis blasphemiis et Dioscori impietate exortis, statim occurrere voluit; ut protinus eisdem mederetur, eademque penitus abolerentur. Primo itaque omnia praecedentia illius depraedatoriae synodi Acta, tamquam nulla atque irrita abolevit, ut non obscure Gelasius etiam papa indicavit ad Dardaniae episcopos scribendo. Itemque sanctae memoriae Flavianum pontificem( Graecorum intellige) congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat, Dioscorum, secundae sedis praesulem damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit, ac pro veritate ut synodus Chalcedonensis fieret sola decrevit. Nec mihi ex Launoii sententia objiciatur Gelasium summum pontificem ad ecclesiasticos canones respexisse quorum auctoritate et privilegiis dumtaxat Leonem Magnum usum fuisse laudata verba indicare videntur. Nam 431 S. Gelasius ipse explicavit quemadmodum quibusve regulis apostolica sedes insistens, ea rejicere consuescat quae in synodis male gesta fuerunt, vel ea rata habeat et confirmet quae veritati et justitiae sunt consona. Addit enim: Ubi etiam consequenter ostenditur quia male gesta synodus, id est contra Scripturas, contra doctrinam Patrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito Ecclesia non recepit, et praecipue sedes apostolica non probavit, per bene gestam synodum, id est secundum Scripturas, secundum Patrum traditionem, secundum ecclesiasticas regulas, pro fide catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit Ecclesia, quam maxime sedes apostolica comprobavit, et debuerit, et potuerit immutari; bene vero gestam synodum juxta supradictum modum nova synodus nullatenus immutandam. Gelasium ergo ibidem egisse de judiciis a sola apostolica sede absque ulla conciliorum congregatione factis, ex totius epistolae contextu est manifestum. Quorum quidem judiciorum memorias pontifex colligebat ex authenticis apostolicae sedis archiviis, vel mente retinebat tamquam ocularis testis omnium quae in Flaviani et Eutychianorum causa contigerant. Ipse enim ad pontificatum fuit assumptus anno 492, et S. Leo ex hac luce migraverat 461. Vix ergo dubitare possumus apostolicam sedem, fidelem sacrarum Scripturarum, et doctrinae Patrum interpretem atque custodem, ad quarum normam sua judicia dirigit, potuisse in irritum mittere, omnem synodum quae hisce regulis non responderet; atque deinde sua decreta edita patefacere aliis episcopis, ne ratum habere auderent quod ab ipsa fuerat reprobatum. Hanc quidem agendi rationem secutum fuisse S. Leonem, constat ex mox describendis. Recurrente namque autumni tempore in quo Romae anniversaria synodus solemniter agebatur, episcopis caeterisque Ecclesiarum ministris qui huc convenerant male gestam depraedatoriam Ephesinam synodum indicavit, ne quisquam Dioscoro et Eutychianae factioni in posterum communicare auderet, sed omnes sancto Flaviano adhaererent. Miseratus praeterea super infelicem statum omnium Ecclesiarum Orientis, de generali cogendo concilio statuendum esse judicavit. Etenim cum totius causae summa ad ipsum omni divino et ecclesiastico jure esset devoluta, cum propter suorum legatorum reclamationem, tum propter Flaviani aliorumque appellationes, idcirco aptiora remedia seligere debebat, quae collabentem fidem firmarent, lapsos episcopos erigerent, contumaces et obstinatos damnarent; et iis qui, minarum timore acti, captivas manus impiis subscriptionibus praebuerant, libertatem impertirent ad solemniter retractandum. Hac de causa igitur idem S. Leo, blande suaviterque cum Theodosio imperatore agens, variis epistolis huic insinuare curavit ut sublato quocumque obstaculo, juberet omnia in eum statum restitui in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregaretur. Suis hisce insinuationibus pariter Occidentalium episcoporum preces adjunxit, subjiciendo: Omnes partium nostrarum Ecclesiae, omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrymis supplicant sacerdotes. Ad quas supplicationes nulla alia ratione adducebantur, nisi ut gravissimis malis quibus Ecclesiae Orientis angustiabantur facilius et expeditius posset mederi.
12.2
Interim quoque ut solamen aliquod Flaviani necessitatibus praeberet, unam epistolam ad eumdem scripsit, ipsi maxime compatiendo ob gravissima mala quibus afflictabatur, et se dolere testatur eorum ruinas per quos veritas impugnabatur, et ipsa totius Ecclesiae fundamenta quatiebantur. Atque illum praeterea certiorem facit pro communi causa laborare, ut primitus ad ea quae universitati fidelium prosint pervenire mereamur. Haec autem epistola nobis indicat nondum S. pontifici Flaviani 432 mortem innotuisse. Quare erudite eminentissimus cardinalis Baronius, cui etiam Quesnellus suffragatur, annotavit variam fuisse de hujus sancti episcopi nece famam, ob diversas scriptorum sententias. Prosper enim, in Chronico, ait quod S. Flavianus inter manus eorum a quibus in exsilium ducebatur glorioso ad Christum fine transivit. Nicephorus asseverat triduo post decessisse. Apud comitem Marcellinum et in Graecorum Menologio legimus apud Epypam Lydiae relegatum, ibique taedio, dolore et tormentis confectum exanimatumque. Quibus similia habet breviculus Eutychianistarum: Ducitur in exsilium Flavianus et apud Epypam, quae est Lydiae civitas, seu superveniente seu ingesta morte defunctus est. Libellus synodicus, cap. 85, calcibus occisum dicit. Caedis auctorem, Acta Chalcedonensis synodi Barsuman monachum arguunt. Evagrius, lib. II Historiae, cap. 2, ex Eusebii Dorylaei fide, Dioscoro ejus mortem tribuit, a quo calcibus impetitus, ab ecclesia extrusus et interfectus dicitur. Sane ejus impulsu( ait Quesnellus) pessime affectum nemo dubitat. Plurimi tandem in concilio Chalcedonensi Dioscorum percussorem et homicidam Flaviani et alterum Cainum appellarunt. In hac porro tanta scriptorum varietate unum evidentissime constat, Flavianum videlicet, verberibus affectum maximisque aerumnis confectum spiritum emisisse. Et quamvis ejus mortis tempus certo definiri haud possit, tamen conjicere possumus non contigisse nisi anno sequenti 450, et in hieme probabiliter, ut ex successoris ordinatione facile evinci potest. Graeci ergo quotannis illius triumphum celebrant die 18 Februarii, qua translatio ejus Constantinopoli facta est sub Marciano. Hinc laudatus Baronius hocce praeconium in Graecorum Menologio descriptum refert:« Commemoratio S. Patris nostri archiepiscopi Constantinopolitani Flaviani, qui, ab impio Dioscoro et haereticis cum eo conspirantibus ejectus atque in exsilium missus, variis pressuris et aerumnis vexatus vita functus est. Quibus paria recinit Occidentalis Ecclesia eadem die. Unum denique minime praetermittendum censeo: nimirum, ipsum cardinalem Baronium, ex tot mox laudatis sententiis eam veriorem judicasse qua affirmatur Flavianum perrexisse in exsilium: immo contusum verberibus per milites, catenis vinctum fuisse perductum, illicque victricem animam auctam corona martyrii, triumphali pompa decoram, ad Deum migrasse. Sed in maximo honore Romanam Ecclesiam Flaviani virtutes habuisse, hujusque gloriosa pro fidei catholicae defensione certamina, produnt picturae illae musivo expressae in nobilissimo S. Crucis oratorio, quod ad dexteram baptisterii Constantini Hilarus S. Leonis legatus, et deinde istius in pontificali Romana sede successor, construxit. Quod integrum oratorium, etsi solo aequatum sub Sixto ob bella ingruentia in Italia, tamen ipsius memoria( ait Baronius) saltem in chartis restituta fuit.
12.3
Constantinopolitana interim Ecclesia sancto suo privata pastore, moerore et tristitia afflictabatur. Et eo magis, cum in defuncti locum Anatolium vidit subrogatum. Is namque cum jam pridem Dioscori Alexandrini apocrisarius fuisset, et imperatorum patrocinio tueretur, etiam in ecclesiasticis rebus administrandis, animum in Eutychetem hujusque factionem nimis propensum habere posse merito S. Leo arbitrabatur. Sed Anatolium post adeptam Constantinopolitanam sedem minime Dioscoro adhaesisse, pluribus argumentis demonstrari potest. Primo videlicet, quia certior factus Dioscorus omnia latrocinalis synodi Acta solemniter S. Leonem 433 cum Romano concilio abolita et irrita declarasse, ipse irarum impotens, Alexandriam reversus, habuit episcoporum conventum, in quo excommunicationis sententiam protulit in summum pontificem, idque scelus perpetravit, quod nullus perditorum hominum cogitasset. Ad quod gravissimum facinus dumtaxat decem episcopos lacrymantes et invitos potuit inducere. Qua occasione, pro ejus partibus minime Anatolium stetisse, certissimum est. Secundo Anatolius ipse, quasi praesentiens suam in Constantinopolitanum episcopum electionem minus gratam et acceptam, quinimmo maximopere multis de causis suspectam summo pontifici Leoni esse futuram, qui gravioribus motivis ex Nicaenis canonibus desumptis adductus detrectasset eum tamquam legitime electum habere, et cum ipso communicare, suis et imperialibus litteris, forte labente mense Maio scriptis, se in apostolicae sedis communionem in posterum habendum humillime petiit. Anatolii enim epistolam temporum injuria aut deperditam esse, aut adhuc in secretioribus archiviis asservari probabile est. Illius dumtaxat superest fragmentum, Graece et Latine in Quesnelli editione, quod( ait) ex Regio ms. cod. extractum, quodque lumen aliquod nobis exhibet pro historia quam describimus. Ex eo igitur intelligimus quod, vita functo Flaviano, Theodosius imperator curam suscepit ut Constantinopolitanus clerus inquireret qui eam Ecclesiam posset regere. Ac primo( ait) quidem demandavit religiosissimo ejusdem urbis clero ut ad gubernationem aptiores decernerent cum probatione, sibi electionem omnium praecipui reservans. Verumtamen imperatoris mandatum non facile pravos ambitus quorumdam motus potuit cohibere. Nam inter electores immoderata dissensione exorta, cunctisque hinc erga multos in varia studia scissis, iterum imperator jubet conquiri clericos in regia urbe, etiam ex aliis civitatibus, ob quaedam( ita ut fit) negotia degentes, quo inter illos praestantior absque ullo affectu in episcopalem dignitatem promoveretur. Quibus verbis indicatum est Anatolium se purgare voluisse ab ambitus nota, qua juste postulari poterat ob summam cum Dioscoro antecedenter habitam conjunctionem. Tandem ait se omnium suffragiis fuisse in episcopum primatem electum, non propter justitiam( ait) meam, sed ut Christus Jesus in me ostenderet omnem patientiam suam, juxta Apostolum. Electionem autem ordinatio excepit. Nam episcoporum Constantinopoli versantium synodus ad me ordinandum( subjicit) sine mora procederent. Haec dumtaxat de Anatolii electione et ordinatione ex laudato epistolae fragmento indicata sunt. Quare maxime dolendum est quod caetera desiderentur, ex quibus intelligeremus Anatolium non tantum postulasse a S. Leone consuetam communionem, sed ut praesertim ratam haberet et confirmare dignaretur suam in Constantinopolitanum episcopum electionem, de qua re varia ipsi in antecedentibus annotavimus, loquentes de Eutychetis appellatione, atque iterum explicabimus de Anatolii epistola post Chalcedonense concilium ad eumdem S. Leonem scripta disserentes. Adhuc tamen magis dolendum est quod Theodosii epistola in Anatolii gratiam ad eumdem summum pontificem scripta prorsus interciderit. Cujus sensa dumtaxat colligere aliqua ratione possumus ex ejusdem S. P. ad ipsum imperatorem rescripto. Ad quod animadvertens Baronius ait: Etsi infelix ab Eutychete atque Dioscoro deceptus, et in transversum actus, ratam habuit Flaviani damnationem, haud tamen eo impietatis profundo demersus est, ut auctoritatem R. Ecclesiae contemnendam prorsus existimarit: immo eamdem sedem omnium caput intelligens, non prius Anatolium a Dioscoro in locum Flaviani suffectum recipiendum putavit, quam ab ipsius R. P. probaretur assensu, deque his litteras daret ad S. Leonem, exploraturus ejus voluntatem, et auxilium imploraturus. Addit id exacte probari ex S. P. epistola, de qua mox dicturi sumus. Gravis tamen quaestio excitabitur, si hanc S. pontificis epistolam cum praecedentis Anatolii epistolae fragmento conferamus. 434 Nondum enim Anatolium fuisse sacra episcopali ordinatione initiatum, non obscure indicare videntur S. pontificis verba, qui suum consensum ad ordinationem illius suspendit, et fidei professionem exigit; quemadmodum etiam legimus in primo capite synopsis hujus epistolae. Sed clarius id etiam eruimus ex ipsis Leoninis verbis: Sed ne( ait) in praejudicium catholicae defensionis viderer egisse, de ordinatione ejus qui Constantinopolitanae coepit Ecclesiae praesidere nihil interim in alterutram partem temere scribendum putavi, non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Quae sane verba etiam absque violenta interpretatione explicari possent Anatolium nondum fuisse ordinatum, sed electum episcopum tantummodo fuisse; et tum Romani pontificis consensum exspectasse, ut sacrae ordinationis donum obtineret. Sed isthaec explicatio minime cohaeret Anatolii verbis, quibus fassus est episcoporum synodum Constantinopoli versantium sine mora ad eum ordinandum processisse. Quare, ad utriusque epistolae sensa concilianda, alterutrum esse affirmandum arbitror: nimirum, imperatorem ad S. Leonem scripsisse statim post Anatolii in episcopum electionem, et antequam ab episcopis ordinaretur; sibique fidenter fuisse blanditum, haudquaquam hujus ordinationem R. P. fore reprobaturum, et idcirco eodem spiritu quo motus fuerat ad procurandam Anatolii electionem paulo post egisse ut synodus eum ordinaret. Ex qua animadversione illud alterum necessario consequitur, videlicet fragmentum illud epistolae Anatolii extra suam sedem in Quesnelliana editione esse collocatum, et propterea post Theodosii epistolam debuisse locum obtinere.
12.4
Quidquid vero de praesenti valde ambigua quaestione dici possit, haud ad nostrum arbitror pertinere institutum. Potissimum cum apostolicae sedis jura integre salva custodita manserint ex Leonis agendi oeconomia, qui suspensus haesit in assensu dando Anatolii ordinationi, quoadusque certa atque solemnia testimonia non obtinuisset, cum de novi episcopi probitate et fidei sinceritate, tum etiam de iis cum quibus communionem habebat. Reverenter igitur agens cum imperatore, simul pontificiae dignitatis majestatem auctoritatemque tenens et exercens, petit ut imperator ipse aegre non ferat ipsius animi suspensionem, dicendo: Quod aequanimiter ferat obsecro vestra clementia; ut cum talem se erga fidem catholicam qualem cupimus approbarit, de sinceritate ipsius copiosius et securius gaudeamus. Quare ad abjiciendam quamcumque sinistram suspicionem, occasionem totius difficultatis quaerit amovere, non ardua exigendo, sed eum invitat ad id quod nullus catholicorum potest refutare. Videlicet, petit ut Anatolius in suam mentem revocet Graecorum et Latinorum PP. de incarnationis mysterio doctrinam, ex qua Nestoriana haeresis fuit jam condemnata; relegat simul quae a Cyrillo Alexandrino episcopo praedicata fuere in Nicaenae fidei expositione, quamque ab eo missam apostolicae sedis scrinia susceperunt. Ephesinae( ait) etiam synodi gesta recenseat, quibus contra Nestorii impietatem a sanctae memoriae Cyrillo inserta et allegata sunt de incarnatione Domini catholicorum testimonia sacerdotum. His addit ut non sperneret etiam recensere meam epistolam( intellige 24 ad Flavianum) quam pietati Patrum per omnia concordare reperiet. Cumque a se hoc quod eidem profuturum sit expeti desiderarique cognoverit, catholicorum sententiis toto corde consentiat; ita ut 435 sinceram communis fidei professionem absolutissima subscriptione coram omni clero et universa plebe declaret, apostolicae sedi et universis sacerdotibus atque Ecclesiis publicandam.
12.5
Quia vero haec omnia subdole dumtaxat atque apparenter ab Anatolio, cujus fides merito apostolicae sedi suspecta erat, potuissent praestari, quin Rom. pontifex ob locorum summam distantiam gestorum veritatem certo cognosceret, omnem curam adhibuit ne falleretur, suggerendo imperatori, videlicet, cum Anatolio agere ut quamprimum( ait) ad nos Constantinopolitani episcopi, qualia debent probati et catholici sacerdotis, scripta perveniant, aperte scilicet atque lucide protestantia quod si quis de incarnatione Verbi Dei aliud aliquid credat, aut asserat, quam catholicorum omnium et mea professio protestatur, hunc a sua communione secernat, ut ei fraternam in Christo charitatem merito possimus impendere. Haec S. Leo ab Anatolio exigit, quibus plane illud addidit, ut in Dioscorum, Eutychetem et omnes ejus sectarios pronuntiaret anathema. Quae quidem Anatolii Constantinopolitani antistitis fides ita exploranda erat, ut omnis ambigua aut contraria suspicio a pontificio animo removeretur. Idcirco, nulla mora interposita, quatuor probatae vitae e latere legatos Constantinopolim mittere decrevit, qui ejusdem professionem exciperent, pontificiis instructionibus omnino consonam, ut exinde dignosceretur num novus episcopus apostolicae sedis communione dignus esset habendus. De hac quippe solemni legatione eumdem Theodosium imperatorem in eadem epistola hisce verbis admonuit: Ut autem salubribus curis velocior pleniorque, auxiliante Domino, per vestrae clementiae fidem praestetur effectus, ad pietatem vestram fratres et coepiscopos meos Abundium, et Asterium, sed et Basilium, et Senatorem presbyteros, quorum mihi devotio est probata, direxi, per quod quae nostrae forma sit fidei, manifestatis instructionibus quas misimus, possitis dignanter agnoscere. Ut si Constantinopolitanus antistes in eamdem confessionem toto corde consentit, securi( ut dignum est) de Ecclesiae pace laetemur, neque aliquid residere videatur ambiguum, ut de superfluis forsitan suspicionibus laboremus. Non ergo quamcumque fidei professionem ab Anatolio exigebat, sed eam quae adamussim responderet legatorum instructionibus, et formulae a se ipso conscriptae, et novo episcopo propositae; qui deinde etiam sub jurejurando se obstringere debebat solemniter coram universo clero et Constantinopolitana plebe ad eam perpetuo servandam et profitendam. Qualia ergo fuerint summi pontificis jura in Orientalium Ecclesiis, non est opus hic recenseamus, cum ex ejusmodi agendi ratione summam et maximam auctoritatem indicante plenissime omnibus innotescant.
12.6
Horum tamen legatorum missionem ad alium etiam scopum Leonem direxisse, sequentia illius epistolae patefaciunt: Sin vero aliqui a puritate nostrae fidei atque a Patrum auctoritate dissentiunt, concilium universale intra Italiam, sicut synodus quae ob hanc causam Romae convenerat mecum petit, clementia vestra concedat, ut in unum convenientibus omnibus his qui aut ignorantia aut timore prolapsi sunt, correctionis remediis consulatur. Qui sane ad hocce dictum animadvertere non recuset, apprime intelliget nulla alia de causa Leonem ad praescribendam generalem synodum adductum fuisse, nisi ut, convenientibus in unum omnibus prolapsis, correctionis remedia sacerdotali auctoritate iisdem praeberentur. Non ergo synodum generalem fieri Flaviani appellatio postulabat; non ipsius a rebus ecclesiasticis expulsio, ut ait Galla Placidia. Nec enim ab hisce causis Romani pontificis animus ad eam postulandam 436 moveri potuisset, cum Flavianus eo temporis intervallo hominem jam exuisset, et in Constantinopolitanum thronum novus episcopus esset suffectus. Quare nova argumenta colligimus ad roborandas praecedentes Exercitationes, superioribus in capitibus conscriptas. Praecedenti epistolae, aliam non absimilem idem summus pontifex scripsit ad Pulcheriam Augustam, in cujus synopsi totius textus summa legitur. Ejusmodi enim est: Anatolii professionem fidei se exspectare; legatos a se missos in Orientem; per concilium generale removenda esse scandala. Haec ergo epistola, si cum praecedenti scripta ad Theodosium conferatur, ambas verbis dumtaxat inter se differre notum erit; et in fine ipsius Augustae clementiam pulsat, ut, ipsa annitente, jubeatur universale concilium sacerdotum intra Italiam haberi, quo, remota arte fallendi, tandem pateat quid altiore tractatu aut coerceri debeat aut sanari.
12.7
Diligentius interim inquirendum esse arbitramur cur. S. Leo summus pontifex suspensus haeserit in assensu praebendo Anatolio jam ad episcopatum Constantinopolitanum assumpto, distuleritque ad eum scribere non dilectionem negans, sed manifestationem catholicae veritatis exspectans. Hanc pontificii animi suspensionem ex multis causis originem habuisse superius indicavimus. Duas tamen inter caeteras idem S. Leo expresse patefecit in alia epistola ad archimandritas monasteriorum Constantinopolitanorum scripta, quae apud Quesnellum 53 est. Alias vero 34. In hac quippe epistola se laborare sollicitudine asseverat, quae eum metuere compellit ne improbitas Eutychiana, quae in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis fieret pertinacior et latior. Animi timor augebatur ex Constantinopolitani novi episcopi et eorum qui illum consecraverant agendi ratione: Qui praeter id, ait, quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de compressis vel abdicatis erroribus indicarunt, quasi in illa Ecclesia nullum scandalum, nulla exstitisset offensio, aut non hinc praecipue fuerit ordinati meritum demonstrandum, si aliena a se quae catholicorum sensibus sunt adversa docuisset. Admonitus ergo dumtaxat fuerat S. Leo de Anatolii ordinatione, quin imperator, vel episcopi qui ad Anatolium ordinandum convenerant, apostolicae sedi sinceram fecissent relationem de Constantinopolitanae Ecclesiae statu, et sincerum dedissent testimonium de fide, meritis qualitatibusque novi antistitis electi, qui non solum cum Romano pontifice communicare intendebat, sed ulterius petebat ut ipsius electio et ordinatio in episcopum tamquam canonica haberetur. Quare ne, quod, ait S. P., inter longinquas regiones accidere solet, in nimias dilationes tenderet veritatis examen, atque nequidquam temere ageret, neve aliquod ratum haberet quod fidei causae et Romanae sedis juribus obesset, solemnem illam legationem decrevit, probatissimis illis quatuor viris data sufficienti paternarum auctoritatum instructione. Quos( subjicit) in omnibus, fratres charissimi, diligentia ac sollicitudine vestra cupimus adjuvari. Confisus tandem in fide, doctrina laudatorum archimandritarum, quos noverat maxime diligere veritatem, eos ad labores pro fidei causa impendendos hisce honorabilibus verbis hortatur, catholicae fidei sacramentum et Romanae sedis auctoritatem commendando: Et ideo vos, qui justificamini per fidem quia catholicam diligitis veritatem, et de singulari sacramento salutis humanae per Spiritum sanctum estis edocti, collaborate nobiscum, et quanta potestis devotione satagite, ut, falsitate destructa, et fidei soliditate defensa, secura per totum mundum Dei pace potiamur.
12.8
Leoni tamen vehementer fidei catholicae firmitatem et Orientalium Ecclesiarum tranquillitatem optanti nondum omnes praecautiones, 437 et necessaria media adhibuisse videbatur, si praeter epistolas ad Theodosium, Pulcheriam et archimandritas Constantinopolitanos scriptas, adhuc usque ad felicem hujus causae exitum non laborasset. Quare, Constantinopolim versus sollicite itinerantibus jam quatuor legatis a se missis, ipse S. pontifex alias et alias epistolas scripsit. Alteram nimirum ad Martinum presbyterum, et reliquas ejusdem collegas, ut ex ipsius contextu ad marginem Quesnellus ipse merito annotavit, quos laudat propter mala ab ipsis in veritatis defensionem perpessa, cujus veritatis unitatem locorum spatia non scindunt. Atque tandem protestatur suos legatos misisse ad roborandam fortitudinem sanctarum mentium, quorum pio operi ut curam atque consilium adjungant hortatur. Aliam pariter non multo post scripsit ad duos presbyteros Faustum et Martinum. An vero Martinus, cui nova haec epistola inscribitur, idem sit cum Martino cui praecedens data est, non judicabo. Valde probabile tamen est unum et eumdem fuisse hujus nominis presbyterum. Hos ergo presbyteros summus pontifex suorum laborum quos pro cura universalis Ecclesiae impendebat consortes habere volebat. Et sibi persuadens jam a legatis tum Constantinopolim commorantibus plenissimam omnium agendarum rerum instructionem habuisse: Adhuc nunc( ait) per filium nostrum Maximinum comitem continuatim vos colloquiis cohortamur, ut quia propitio Domino multum catholicorum est aucta libertas, sumatis constantiam spiritualem contra Antichristi praecursores. Hisce verbis postremis impetere et exagitare voluisse Nestorium et Eutychetem, ipse S. P. immediate post in subsequenti capite explicavit. Quemadmodum ergo aucta esset catholicorum libertas, ex qua laudatos presbyteros sumere oportebat constantiam spiritualem contra Antichristi praecursores, S. Leo non indicavit. Propterea ex aliis monumentis id exquirere nobis opus fuit, ut lectoribus id patefaceremus, quod Quesnellus annotare prorsus praetermisit. Duplici ergo titulo catholicorum libertatem auctam fuisse intelligimus. Primus fuit quod, perdurante in Oriente gravissimo schismate quo Aegyptii, Thraces, Palaestini episcopi Dioscorum sequebantur, Orientales, Pontici, Asiani, partes Flaviani et catholicorum tenebant, ut ait Liberatus diaconus in Breviario, c. 12, nec schisma illud post Flaviani necem imperator vidisset abolitum, nisi secum ad mala quae Orientalium Ecclesiis obvenerant serio recogitare coepisset. Qui cum jam pridem optimis institutionibus a Pulcheria imbutus fuisset, deinde, moribus, in Ecclesiae perniciem, depravatus a Chrysaphio eunucho et Eudocia conjuge, occasionem dederat tot tantisque malis in Oriente gliscentibus, ob favorem atque praesidium haereticis, schismaticis atque praedonibus usque ad illud tempus praestitum. Verumtamen divino illustratus lumine, se spadonis astutia et Eudociae conjugis artibus deceptum comperit. De admissi ergo sceleris expiatione in posterum novis sanctissimae Pulcheriae insinuationibus facienda deliberavit. Quare cum S. Flaviani necem reparare non posset, in Chrysaphium omnem suum effudit furorem. Itaque primum illum dignitate, mox etiam substantia omni exspoliatum in insulam quamdam relegavit, ut Nicephorus tradit, qui eumdem inter navigandum haustum fluctibus narrat. Sed de eo quoque verba faciens Cedrenus, a Jordane interfectum fuisse asseverat; cui Marcellinus comes suffragari ex parte videtur, qui ait: Pulcheria autem injustissimum istum eunuchum Chrysaphium Jordani tradidit Joannis filio quem ille dolo necaverat, atque Jordanes vicem rependit. Alia quoque poenitentiae 438 argumenta idem Theodosius jam exhibuerat, Eudociam conjugem tamquam alteram omnium Orientis malorum originem acri objurgatione exagitavit, et ad poenitentiam agendam Hierosolymam misit, atque alia multa praestitit, quae a Nicephoro describuntur, quamvis revera Baronius merito lectores admoneat Nicephorum allucinationem esse passum, cum scripsit Theodosium jussisse ut Flaviani sacrum corpus in Constantinopolitanam urbem solemni pompa transferretur. Hanc enim translationem decreto Marciani contigisse, exploratum est.
12.9
Ut autem res contigerint, in praesens inquirere opus non est. Quare cum non aliud interim nobis occurrat quod ad Leonis pontificiam agendi rationem pertineat, idcirco ab hac Exercitatione manum removemus. Unica dumtaxat superest brevissima epistola ad Faustum presbyterum scripta, in qua S. Leo istius fidem laudat, et ad sollicitudinem hortatur. Sed an haec praecedentibus socianda sit, nec ipsius textu, in quo nulla mentio facta est de rebus Constantinopoli per legatos agendis, indicatum est; neque ex consulari nota, quae desideratur, colligi potest. De Constantinopolitana ergo synodo, in qua solemnis ab Anatolio fidei professio emissa fuit, ac de reliquis a sancto Leone Magno gestis ante Chalcedonense concilium, verba facere nos in hoc sequenti capite reservamus.
13.1
CAPUT XII. Theodosius Augustus poenitentiam agens moritur. Pulcheriae Augustae studio et S. C. Marcianus imperator renuntiatur. Is statim Eutychianos poenas solvere jubet. Scribit ad S. Leonem de nova habenda generali synodo. Abundium caeterosque Leonis legatos honorifice suscipit. Constantinopolitanum celebratur concilium in causa Anatolii atque lapsorum. Iterum Marcianus et Pulcheria a S. Leone generale fieri concilium petunt. Theodoreti, Ibae et Aquilini episcoporum litterae ad Abundium R. P. legatum.
13.1
Catholicorum libertas Theodosii imperatoris poenitentia aucta, majora adhuc incrementa obtinuit, cum, mortuo Chrysaphio, et Eudocia ab imperiali aula procul amandata, sanctissima Pulcheria, quam imperator prae caeteris sororibus adamaverat et Augustam appellaverat, sensim potuit in fratris animum eas sincerae pietatis institutiones excitare, quibus eum imbiberat a pueritia, quando videlicet piissima soror fratris natu major eum fere ab infantia usque ad vigesimum saltem suae aetatis annum educaverat. Itaque Theodosius majora adhuc poenitentiae signa daturus insignem Dei genitrici aedem sacram construxit, et cum ejus obitus appropinquaret, Ephesum venit sanctum Joannem evangelistam veneraturus, templumque ingressus, orationi sese dedit, in qua etiam quis ei in imperio Romano successurus esset edoceri se a Deo petiit. Quod ubi per visionem Deus ei ostendit, Constantinopolim rediit. Paulo post ipsius mors subsecuta est. Nam exercitum adversus Attilam ducens, Urbe egressus est, inter equitandum equo delapsus, spinae vertebram luxavit. Quapropter lectica in palatium relatus est, et ubi moriturum se sensit, secreto vocata ad se sorore Pulcheria, de Marciano tribunitio successore in imperio habendo locutus est, Deo gratum placitumque esse dicens, ut ille post se ditionem 439 Romanam ministraret. Haec fere in terminis ex Nicephoro descripsit Baronius, qui animadvertit Theodosianae mortis causam, aliter describi a Theodoro in Collectaneis; qui ait:« Theodosius junior ad venationem egressus, et in fluvium Album abreptus sequenti nocte mortuus est, et in sepulcro Arcadii patris ipsius sepultus est. Et Eudocia imperatrix Hierosolymam profecta non est amplius reversa.» Inter caetera quae ad nostrarum Exercitationum scopum spectant, minime hujus mortis tempus attendendum esse arbitramur, ut inde intelligamus an Constantinopolitana synodus S. Leonis jussu in Anatolii causa celebrata contigerit adhuc superstite Theodosio, vel cum imperii habenas Marcianus acceperat. Baronius Theodosium obiisse quarto kal. Augusti anni 450, suae aetatis unde quinquagesimo, asseverat. Et paulo post, sanctae Pulcheriae voluntate, ex senatus- consulto delatum est imperium Marciano. Cujus sanctae feminae consilium maxime scriptores laudarunt, quod conjugii titulo virum evehere voluerit in imperium aetate maturum, consilio gravem, continentia probatum, atque militari virtute undique spectatum; ut nimirum hac electione, et industria, facilius imperii et religionis rebus prospiceretur. Et quidem Marcianus vix imperiali purpura indutus, omnia erga religionem argumenta pietatis exhibuit. Legem imprimis tulit contra Eutychianos, qua eos iisdem poenis esse puniendos decrevit quae superioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt.« Jubemus( ait) teneri, et extra ipsum solum Romani imperii repelli, sicut de Manichaeis praecedentium legum statuta sanxerunt. Dat. kal. August., Valent. VII et Avieno conss.» Deinde ad Romanum pontificem oculos convertens, hujus nutu omnia facere animo statuens ad sanctum Leonem litteras dedit, de sua in imperatorem electione illum admonet, atque tandem pro omni impio errore abolendo et Christianis rebus summa pace componendis, ipso Leone auctore, synodi celebrandae annuere quam libentissime protestatus est. Ait enim: Ut omni errore sublato per celebrandam synodum, te auctore, maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat, ab omni scelere pura et intemerata consistens. Hanc epistolam scriptam fuisse hoc anno 450, ex nota consulari innotescit. At Leoni redditam non fuisse nisi anno sequenti, in quo Adelphius consulatum agebat, certissimum est.
13.2
Hoc temporis intervallo Abundius et Asterius aliique duo legati Constantinopolim in Anatolii causa missi illuc pervenerunt, litterasque pontificias ad Theodosium jam vita functum directas, Marciano successori porrexerunt. Quibus acceptis, et perhonorifice cum legatis agens, omnibus S. Leonis petitionibus fieri satis praecipit, et incunctanter provincialis synodus Constantinopoli cogitur, in quo et de Anatolii fide, et de recipiendis lapsis ad poenitentiam venire volentibus pertractatur. Temporis injuria istius synodi Acta deperdita esse cum multis aliis monumentis ad ejusmodi causam spectantibus, graviter dolendum est. Nihilominus tamen ex quodam eorumdem fragmento, et ex epistolis Marciani imperatoris, Pulcheriae Augustae, et ejusdem Constantinopolitani episcopi Anatolii, quasi integram gestarum rerum seriem eminentissimus Baronius descripsit, circa nonnulla alia deinde, quae in illa Constantinopolitana synodo tractata fuere haerens suspensus, quae tandem ex Chalcedonensis concilii actionibus probabiliter colligi posse arbitratur. Non itaque in his expendendis diutius immorari nobis opus erit. Sed dumtaxat paucis indicabimus quidquid factum fuerit. Marcianus ergo, legatorum postulationibus 440 auditis, sua pragmatica sanctione jussit ut quotquot ex episcopis qui, pro catholica fide decertantes, Flaviani partibus in latrocinio Ephesino adhaeserunt ab exsilio revocarentur, statim libere ad proprias sedes remearent. Deinde, Romani pontificis jussionibus maxime obtemperare cupiens, legatis liberam fecit facultatem convocandi ex vicinis locis episcopos etiam lapsos, ut in catholicae Ecclesiae communionem, servatis pontificiis instructionibus admitterent. Quare, convocata illa Constantinopolitana synodo: Anatolius episcopus Constantinopolitanus novae Romae, accepta S. Leonis papae epistola de confirmatione catholicae fidei contra vesaniam haereticorum, eam recitavit ante omnium conspectum, quam pariter eidem praesentaverat coram omnibus beatus Abundius. Anatolius ergo episcopus plena devotione huic S. Leonis epistolae continenti catholicae fidei veritatem, concordantibus etiam testimoniis PP. ab eadem apostolica sede decretorum, subscripsit, anathema dicens Eutycheti et Nestorio, et ipsorum dogmati cum sectatoribus eorum. Idipsum fecere omnes qui aderant episcopi, presbyteri, archimandritae, atque diaconi. Maxima quidem laetitia efferebantur corda non tantum Augustorum principum, sed etiam sancti Abundii, Asterii episcoporum, Basilii et Senatoris presbyterorum. Hi namque dixerunt: Omnipotenti Deo gratias, quoniam reverendorum episcoporum, presbyterorum, archimandritarum, et totius cleri professiones cognovimus fidem rectam et a Patribus traditam profiteri. Sic eorumdem subscriptio gestis praesentibus inserta declarat. Addunt praeterea ipsi legati se missos Roma a Leone ad insinuandam cunctis fidem catholicam. Idcirco et ipsi anathema dicere Eutycheti, vel omni qui ejus perfidiam sequuntur, et dicunt in Christo Domino ante incarnationem duas fuisse naturas, et post incarnationem unam tantum naturam. Absentibus mandatum est ut per eos legatos idem exsequantur. Legati deinde apostolicae sedis ad singulos metropolitanos Orientis miserum celebrem S. Leonis epistolam ad Flavianum datam, eo fine, ut omnes eidem subscriberent; quemadmodum colligitur ex Act. 4 Chalcedonensis concilii. Tandem in hac synodo statutum fuit ut episcopi in latrocinio Ephesino lapsi redire volentes ad Ecclesiae communionem, iisdem suae dumtaxat, non totius Ecclesiae, communio concederetur, et cautum fuit ne Dioscori Alexandrini, Juvenalis Hierosolymitani, et Eustathii Berytensis nomina ad altare recitarentur, eo quod tamquam impoenitentes et schismaticorum antesignani habiti sunt. Hic autem animadvertendum esse censuimus in errorem lapsum esse Harduinum, qui in notis ad hoc concilium male suspicatus est tunc anathema dictum fuisse Photio Tyrio, cum scripserit: Eadem haec fortasse synodus episcoporum in qua ab Anatolio C. P. Photius Tyri episcopus excommunicatus est, uti refertur in concilio Chalcedonensi actione 4. At quis umquam credere potest causam tantopere Nicaenis canonibus repugnantem, Photii religioni atque innocentiae injuriosam, pertractari potuisse in synodo coacta a sanctissimis viris, Rom. pontificis legatis, contra apostolicae sedis mandata? Igitur Photii Tyri excommunicatio, hujusque metropolitici juris violatio ab Eustathio Berytensi intentata, et pragmatico Theodosii typo roborata, non ad hanc, sed ad aliam praecedentis anni synodum, in qua Anatolius ad C. P. thronum evectus est, omnino referri debet. Nos enim hac de re integram conscripsimus dissertationem sub auspiciis SS. domini nostri Benedicti XIV, quam in conciliorum Academia recitavimus, hancque publici juris faciemus in altero sequenti libro de Chalcedonensis concilii actionibus disserentes. 441
13.3
Constantinopolitanae itaque Ecclesiae rebus in pace compositis, Marcianus imperator interea serio omnia Orientalium mala tollere et schismata abolere decrevit. Et primo jussit ut S. Flaviani corpus solemni apparatu et pompa in Constantinopolim deferretur, illudque sepeliri in basilica Apostolorum, in qua suorum episcoporum praedecessorum exuviae reconditae erant. Deinde ad summum pontificem Leonem novas litteras scripsit, in quibus, de Anatolii fide testimonio facto, reverenter eum Orientem adire invitat, et synodum celebrare, ut suis et augustae conjugis desideriis satisfaceret, et sacrae religioni quae sunt utilia decerneret. Si vero( subjicit) hoc onerosum est, ut ad has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis litteris sanctitas tua manifestet, quatenus in omnem Orientem, et in ipsam Thraciam, et Illyricum, sacrae nostrae litterae dirigantur, ubi nobis placuerit omnes sanctissimi episcopi debeant convenire, et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei prosint, sicut sanctitas tua secundum ecclesiasticas regulas definiverit sua dispositione declarent. Hactenus Marcianus in altera epistola scripta ad S. Leonem cui non absimilis est quam pariter ipsius conjux Pulcheria eadem scripsit occasione, quas ad Rom. pontificem delatas fuisse rationabiliter arbitramur ab Anatolii clericis Romam missis cum fidei professione, ut suo loco dicemus.
13.4
Interim multo gaudio Theodoretus exsultavit, quod Marciani pragmatico, et pontificiorum legatorum studio, ipse et alii qui contra Eutychetem decertaverant ab exsilio revocarentur, ut possent episcopatum et Ecclesias proprias recipere. Quare litteras dare non distulit Abundio Romani pontificis legato. Quibus primo testatur in Romana Occidentis Ecclesia veram et apostolicam fidem pia mente conservari, atque ob id gratias Deo Omnipotenti egisse fassus est, potissimum quod religio, quae in Oriente periclitabatur, renovata est per sanctitatem vestram, et venit in lucem. Hanc Romanam fidem Noeticae arcae comparat, quatenus Ecclesia Occidentalis reservata a diluvio Eutychianae haeresis, ut ex iis etiam Orientales sacrosanctae Ecclesiae veram custodiant religionem, quam vastare jam et devorare penitus sacrilega et nova haeresis tentabat. Addit plenam fidei veritatem didicisse ex litteris sanctissimi ac religiosissimi archiepiscopi domini Leonis, quem appellat magnum advocatum et propugnatorem veritatis. Quibus epistolis assensum praebuisse affirmat, et iisdem subscripsisse una cum Iba Edesseno, et Aquilino Bibli episcopis, contra quos imperatorum potestatem inventores novae haeresis armarunt. Tandem sequentibus verbis suam claudit epistolam: Superest ut vos cum sanctissimis viris auxilium sacrosanctae Ecclesiae feratis, auferatisque impia bella quae impendebant. Prohibite itaque sacrilegam sectam, quae contra pietatem 442 commota est, et pristinam Ecclesiis reddite pacem, ut fructus apostolicorum laborum accipiatis a Domino, qui eosdem fructus redditurum se repromisit. Alia quamplurima ipsius Theodoreti erga apostolicam sedem subjectionis et reverentiae argumenta hic subjicere possemus, quae illius aevi Orientalium episcoporum doctrinam circa ecclesiasticarum rerum moderationem evidentissime patefaciunt; quaeque innuunt nonnisi haereticos atque schismaticos ausos fuisse Romanis pontificibus ea suprema jura denegare, quae spectant vel ad fidei causas judicandas, vel ad appellationes ex omni mundi parte excipiendas, vel ad synodos generales cogendas, horumque judicia aut confirmanda, aut retractanda, vel abolenda. Verumtamen ne a S. Leonis gestis recensendis abscedere videar, illa in praesens praetermittam. Cum multa dicenda deinde occurrant in alia Exercitatione de ipsius episcopi Cyri ad apostolicam sedem appellatione, quam Quesnellus oppugnare et evertere nisus est.
14.1
CAPUT XIII. Orientalium res in melius mutatae, Eutychianis exitium parant, catholicis praesidium, et magni pontificis Leonis moerorem vertunt in gaudium. Hujus gaudii testimonium exhibuit variis in epistolis ad Marcianum, ad Pulcheriam, ad Anatolium, ad Julianum Coensem scriptis. Istius patria inquiritur. Baronii, Henrici Valesii et cl. Stephani Baluzii opiniones annotantur. Omnem denique laborem S. pontifex impendit pro generali synodo habenda.
14.1
Saepe ac multum hoc mecum cogitavi, moerorisne an laetitiae plus Leonis Magni animo attulerint Orientalis Ecclesiae res, primum ob Eutychianam haeresim hujusque fautores tantopere perturbatae, et pene ad exitium perductae; et deinde plena tranquillitate cum catholicae fidei triumpho et gloria, pontificio labore atque studio, feliciter compositae, ut virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi nullo prorsus errore vitiari iniquorum fraudibus videretur. Quaestionem tamen definire ausus non sum. Idcirco ne meus labor in incertis inquisitionibus versetur, dumtaxat nunc affirmabo multa laetitia Leonis animum affectum fuisse, cum intellexit praeteritos suos labores et luctus jam ecclesiasticae libertati et divinarum rerum administrationi multum profuisse. Istius pontificiae laetitiae argumenta nobis suppeditant inter caeteras epistolae illae quas S. P. scripsit ad Marcianum, ad Pulcheriam, et ad Anatolium C. P., jam accepta plenissima Constantinopolitani concilii relatione, quam Romam Abundius aliique legati miserunt. Propterea, consideratis maximis beneficiis divina largitate Ecclesiae catholicae collatis, primo sine ulla prolatione litteras dat Marciano ad significandam sui animi voluptatem pro fidei integritate securius ab inimicorum insidiis imperiali protectione defensa; atque fatetur multas gratias eidem referre, quas non verbis, sed ex beneficiis quae Ecclesiae contulerat potuisset intelligere. Addit prolixiores tum non potuisse epistolas scribere, cum ex Urbe clerici quos Anatolius cum suae fidei professione miserat essent discessuri. Pleniora autem( addit) de omnibus quae ad curam meam pro statu Ecclesiarum et concordia Domini pertinent sacerdotum per legatos nostros scripta direximus. Novos autem Constantinopolim misisse legatos, postremis iis verbis patefactum est. 443 Verumtamen novae hujus delegationis causa cum in hac epistola indicata non sit, ex aliis subsequentibus necesse est eam exquiramus. Primo enim arbitrabar( cum scripta ibi indicata desiderentur) solemnem decrevisse legationem ad Marcianum, huic gratulaturus pro Romano adepto imperio, pro sibi et Ecclesiae rebus majori patrocinio vindicando. At legatos de quibus ibi mentionem facit ad alium scopum fuisse directos, Leonis scripta ad imperatorem, et epistolae eadem die ad Pulcheriam, ad Anatolium et ad Julianum episcopum Coensem scriptae non obscure declarant. Atque imprimis S. Leo eadem die ad Pulcheriam scribens, hujus pietatem laudat, qua, divinae misericordiae suffulta praesidio, labores sustinuit, ut duae haereses, Nestoriana videlicet et Eutychiana, nec laterent, nec sensim catholicorum corda labefactarent. Id indicare voluisse iis vocibus: Et qui sibi singulas partes geminae impietatis elegerant, una catholicae fidei veritate procumberent certissimum est. Potissimum cum recensitis in antecedenti contextu Pulcheriae studiis ad frangendam Nestorianorum pertinaciam, immediate subjecit ipsi debitam esse alteram triumphi coronam et palmam de perempto Eutychetis errore. Quare eidem et imperatori, in subsequenti epistolae capite. Ecclesiae nomine gratulari pergit, pro fidei operibus et adjumentis quae apostolicae sedis legatis praestiterat. Quibus videlicet sacerdotes catholicos quondam de Ecclesiis suis injusta Dioscori sententia ejectos reduxistis, sive quod reliquias sanctae memoriae Flaviani..... ad ecclesiam cui bene praefuit fecistis cum debito honore revocari. Alia quoque subdidit, quae vel ad episcopos lapsos, si fidei, propria male facta retractantes, subscriberent, in communionem recipiendos pertinebant; vel Dorylaei Ecclesiam respiciebant, cujus legitimus pastor Eusebius Romae pontificiae communionis consors tum commorabatur, dum praefata Ecclesia ab intruso praedone vastabatur. Unde merito occasionem arripit Dorylaei Ecclesiam imperiali protectione commendandi; quemadmodum et Julianum Coensem episcopum, et Constantinopolitanos clericos, qui Flaviano fidelibus officiis jam adhaeserunt. Haec est summa epistolae ad Pulcheriam Augustam, cui non absimilem fuisse arbitramur eam quam per suos legatos ad Marcianum misisse fassus est, cum perpetuo in rebus agendis sibi Leonem respondisse compertum habeamus, potissimum quando eadem die de uno eodemque negotio ad Orientem litteras mittere coactus fuit.
14.2
Aliquid peculiare potius attendendum occurrit in duabus aliis subsequentibus epistolis, eadem pariter die signatis, quarum unam ad Anatolium, aliam vero ad Julianum Coensem direxit. Sed tota litterarum diversitas non ex alio quam ex diversitate munerum quibus in Ecclesia fungebantur orta est. Postquam ergo Anatolio de fidei professione juxta regulas ab ipso praescriptas emissa et proprio charactere signata gratulatus est, ait se ad Orientem remittere tres legatos Constantinopolitanae Ecclesiae clericos, qui laudata scripta detulerant, atque eorumdem legatorum nominibus et gradibus explicatis: Ut ergo invicem dilectionis tuae animus nostris confirmaretur alloquiis filios nostros Casterium( sive Castorium) presbyterum, Patricium et Asclepiadem diaconos, qui ad nos tua scripta detulerunt post venerabilem diem festi paschalis remisimus. Anatolio deinde tamquam Constantinopolitanae Ecclesiae praesuli cavere mandat ne in divinis rebus agendis quispiam ex presbyteris vel episcopis audeat recitare ad sacrum altare nomina Dioscori, Juvenalis et Eustathii, quod nostri( intellige legati) ibidem constituti faciendum esse dixerint. Porro si Quesnellus ad haec verba attendisset, haud scio an affirmare potuisset synodum illam, seu episcoporum consessum, fuisse ab Anatolio, non a pontificiis legatis, coactum, de qua re videsis quae ipsi in superiori capite jam 444 annotavimus. Caetera tandem quae tertio illius epistolae cap. scribit prorsus respondent iis quae ex epistola ad Pulcheriam jam recensuimus.
14.3
Quod vero ad Julianum episcopum Coensem spectat, nihil nobis dicendum occurrit, praeter id quod ex iisdem epistolis colligi posse intelligimus. Alias enim atque alias Nestorianae et Eutychianae haeresis occasione litteras Julianum Romano pontifici dedisse, omnibus perspectum est. Sed cum istius omnes epistolae desiderentur, ut etiam Paschasius Quesnellus in catalogo monumentorum ad S. Leonem pertinentium descripsit, nonnisi conjecturis adducti de iisdem verba facere possumus. Interim vero quid Julianus, quave occasione ad S. Leonem, labente anno 450 vel ineunte 451, scripserit, nobis indicatum est ex epistola olim 41, nunc apud Quesnellum 61, quam R. P. iis verbis orsus est: Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos, nuntios tuae salutis, accepi, quibus te magnis tribulationibus gravatum fuisse significas. Multis enim de causis ab Eutychiana factione Julianus episcopus odio habebatur. Vicaria potestate enim apud Orientales pro apostolica sede fungebatur. In Ephesino latrocinio Dioscoro quantum potuit restitit, numquam a legatorum pontificiorum nutibus abscedens, ut colligi potest ex alia praecedenti S. Leonis epistola ad eumdem scripta, idibus Octobris anni 449. Alia autem causa ob quam Orientalibus haereticis atque schismaticis fuit invisus, forte ex ipsius patria oriebatur. Cum enim Italus esset, non lubenter ejus nomen Orientales audiebant, aegre admodum ferentes quod homo extraneae nationis super eos auctoritatem exerceret; quique summa vigilantia operam dabat ne ecclesiasticae regulae negligerentur, sedulo agens ut apostolicae sedis mandata exsequerentur, hujusque jura non violarentur. Quapropter gravissimos coactus subire labores inter procaces catholicae fidei adversarios, atque cum nimis ejus animus veritati immobiliter adhaerens fatigaretur, quadam necessitate compulsus concupivit se Leoni et patriae praesentare. Quod vere futurum speraveram, ut apertius omnium haereticorum ambages tuo ore cognoscerem. Verumtamen, divina munitus protectione, ab impiorum hostium manibus incolumis cum evasisset, ut Ecclesiae causis utilitatem afferre potuisset, liberum ei fuit apud eos degere quorum nobis probabilis assensus innotuit, sicut fratris nostri Anatolii scripta profitentur, et gesta quae apud ipsum coram nostris sunt confecta demonstrant. Post haec salutationis vicissitudinem ei reddit, et ut circumspecte perseverantem diligentiam contra falsitatis astutias adhibeat hortatur, cum tibi ad hoc et tuus animus, et nostra auctoritas suffragetur. Aliquibus tamen minus tuta videri potest sententia nostra, qua Julianum Coensem patria Italum fuisse affirmamus, clarissimi potissimum Stephani Baluzii opinione ducti, qui in nova Conciliorum collectione de isto Coensi episcopo, apostolicae sedis legato, disserens, hominem Graecum fuisse affirmat; atque annotato Baronii et Henrici Valesii lapsu, qui, quandoque mss. codd., corruptis lectionibus adducti, hunc confuderunt cum Julio Puteolano episcopo, quem S. Leo ad latrocinalem synodum cum aliis ablegaverat. Julianum ergo Coensem episcopum Graecum hominem fuisse asseverat, cui primo a Leone demandatum fuit Graece reddere epistolam scriptam ad Flavianum, qui haud dubie( ait) aliquantulum linguae Latinae cognitionem habebat, difficile non erat in tenui et exigua lucubratione. Post synodum Chalcedonensem deinde idem Leo eidem mandat synodalia Chalcedonensis gesta Graece scripta, Latinitate donare. At majoris operae( ait) fuit amplissima illa gesta ex Graeco sermone vertere in Latinum; homini praesertim Graeco, qui tamen etsi legatus sedis apostolicae, apud Graecos, plenam tamen Latinae linguae 445 cognitionem habere non potuit. At venia huic tanto diligentique viro danda est, qui ad superius explicatam Leonis epistolam non animadvertit.
14.4.1
Marcianus imperator, interim serio recogitans totius adepti imperii felicitatem maxime a religionis rebus pendere, atque videns Ecclesiarum Orientis negotia ob diversas factiones, episcoporum odia, brevi ad exitium perduci posse, nisi generalis synodus, quemadmodum S. Leo jam decreverat, congregaretur, ad S. pontificem epistolas scripsit, ut dignaretur Orientem adire, concilium ibidem agere, cunctaque decernere quae religioni utilia credebantur. Si vero id onerosum sibi videretur( subjicit) hoc ipsum suis propriis litteris sua sanctitas manifestaret, quatenus in omnem Orientem, et in ipsam Thraciam, et Illyricum, imperiales litterae dirigerentur, ut ad quemdam statuendum locum omnes sanctissimi episcopi convenirent, et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei proderent sicut sanctitas tua( ait), secundum ecclesiasticas regulas, definierit, sua dispositione declarent. Hanc epistolam Leoni reddidit Titianus urbis Romae praefectus, sicuti colligimus ex responsione quam ipse Leo fecit imperatori. In hac quippe, laudato ipsius Marciani studio, gratulatur quod fidei et imperii res reparare satageret, ut videlicet, propitiato per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas, et barbara destruatur hostilitas. Quoniam vero negotium de nova habenda synodo per epistolas ultro citroque missas agere valde difficile pontifex arbitratus est, primo imperatori indicat de solis errantibus esse agendum, minime vero de fide vel Scripturis, quas aliter quam SS. Patres interpretari nefas reputabat; ideo imperiali sollicitudini respondet per legationem, quae( ait) confestim ad clementiam vestram, Deo annuente, perveniet, quidquid ad causae utilitatem arbitror pertinere plenius atque opportunius suggeretur. Non diu distulit ipse pontifex novas litteras dare imperatori, forte quia intra quadraginta septem dierum intervallum ipse ex imperatore novas litteras dare imperatori, forte quia intra quadraginta septem dierum intervallum ipse ex imperatore novas litteras accepit. Siquidem septimo idus Junii fiduciam rescribendi arripere affirmat, cum ex ipsius imperatoris epistolis, tum ex relatione sibi facta ab Abundio caeterisque legatis ex Oriente revertentibus, qui non sola assertione verborum, sed ipsis etiam operum effectibus, demonstrabant ad defensionem catholicae fidei divinum( ait) in vobis vigere praesidium Inter caetera quae ibidem subjicit, narrat jam direxisse Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum, qui sollicitudinis meae( ait) partes possint implere, quemadmodum in praecedenti promiserat. Hos autem ad illud munus obeundum ablegavit pro lapsis episcopis reconciliandis, ne horum resipiscentium desideria longiori mora fatigarentur, neve injuriosa facilitas temere et sine discretione susciperet. Synodum vero generalem sicut imperator suggesserat, se postulasse fatetur. Sed sacerdotes provinciarum omnium congregari illius temporis necessitas nulla ratione permittebat propter bella ingruentia, quae haud quibusdam episcopis maxime evocandis a suis abscedere Ecclesiis sinebant. Idcirco ad aliud tempus episcoporum convocationem reservandam esse existimat. Eadem die epistolam non absimilem scripsit ad Pulcheriam Augustam, cui laudatos legatos commendat; Eutychianam blasphemiam condemnat; Augustam denique rogat ut ipse Eutyches ad longinquiora transferatur, ejusque monasterio catholicus praeficiatur abbas, qui illam servorum Dei congregationem et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit imbuere.
14.4.2
446 5. Cum has adhibuisset diligentias apud Marcianum imperatorem et Pulcheriam Augustam, ab incoepto opere non destitit S. pontifex. Sed eadem die scripsit pariter ad Anatolium, quem pridem receperat in communionem, ratam habendo atque confirmando istius in episcopum Constantinopolitanum electionem, cui aperiens necessitatem quae eum impulit ad mittendos in Orientem novos legatos, Lucentium episcopum et Basilium presbyterum, ei suggerit lapsos poenitentes per satisfactionem et non dubiam fidei professionem ad reconciliationem recipere; ea tamen moderatione servata, ut nec benevolentiae partes nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Sed in altero ejusdem epistolae capite, agens de iis qui gravius in latrocinali synodo peccaverunt, superiorem sibi locum in illa infelici synodo vindicantes: Horum( ait) si satisfactio talis accedit quae non refutanda videatur, maturioribus apostolicae sedis consiliis causa reservari jubet, ut examinatis omnibus atque perpensis, de ipsis eorum actionibus quid constitui debeat aestimetur; eorum nomina tandem ad altare recitari vetat, quoadusque quid de eis constitui debeat rerum processus ostendat. Neque ex hac dumtaxat reservatione sibi facta, ne principes haereticorum ad reconciliationem admittantur, Romanae sedis auctoritas in Orientalium causis extra concilium judicandis clarissime innotescit; verum etiam ex iis quae in altero epistolae capite scripsit, in quo mandat quod si de quibusdam aliis causis amplius deliberandum contingeret, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut, pertractata qualitate causarum, nostra quid observari debeat sollicitudo constituat.
14.5
Hic itaque duo, nisi mea me fallat opinio, attendenda sunt, quae ambo certa et nitida praeseferunt argumenta supremae moderationis a Romanis pontificibus adhibitae in negotiis Orientalium Ecclesiarum. Alterum spectat ad eos poenitentes qui metu adducti lapsi erant. Pro quibus recipiendis Leo ipse eas regulas praescribit quae justitiae haud repugnarent, vel indulgentiae cum justitiae injuria non faverent. Pro his autem reconciliandis misit duos laudatos legatos, Lucentium atque Basilium, quibus cum necessarium commonitorium et institutiones dedisset, nemini, nec ipsi Anatolio Constantinopolitano episcopo, licitum esse poterat ab iisdem vel leviter resilire. Quotquot igitur lapsi ex hoc ordine ad pristina ecclesiastica officia, dignitates et gradus erant restituendi, nonnisi apostolicae sedis auctoritate absolvi poterant, et antiquis honoribus frui concedebatur. Caeteros vero, qui tamquam schismatis auctores habebantur, quorum causa durior et gravior erat, ex Leonis sanctione ad honores et gradus, ad communionem et reconciliationem, sub quocumque satisfactionis signo et testimonio suscipere vel amittere cautum erat; quoniam maturius judicium de his aliisque causis quae poterant insurgere summus pontifex habere sibi reservavit. Haec duo quidem studiose dissimulasse Quesnellum censendum est. Ea nimirum ductus ratione, ne fateri cogeretur quae passim in adornandis S. pontificis Operibus inficiatur; tot tantisque semper adhibitis violentis interpretationibus, quas sibi sufficere arbitrabatur ad abolendam Romanorum pontificum auctoritatem in Orientalium causis judicandis. Studiose quidem hujus epistolae argumenta dissimulasse, produnt annotationes ad Leoninas epistolas, quas ad secundi tomi calcem apposuit. Hanc enim inter caeteras veluti indignam suarum notarum et observationum prorsus praetermisit. Quid tamen? Leo ipse, qui interprete non indiget, eadem die, supremae hujus auctoritatis in judiciis de Orientalium causis ferendis clariora adhuc argumenta posteris ex epistola 67 reliquit. Nam cum, adhuc superstite Flaviano, duo Constantinopolitanae Ecclesiae presbyteri, Basilius nimirum et Joannes, vel Eutychiana, 447 vel Nestoriana haeresi postulati fuissent, ad hujusmodi infamiae notam delendam Romam venerunt. Cum ambo itaque coram sede apostolica sese purgassent, reversuri postmodum ad Orientem, S. pontifex ad Anatolium scribit, testimonium dans eosdem post susceptum longinquae peregrinationis laborem sensum cordis sui in apostolica sede patefecisse, damnantes( ait) utramque haeresim, quarum supra fecimus mentionem. Quare brevissimam hanc epistolam claudens ita S. P. alloquitur Anatolium: Per hos ergo, frater charissime, cum testimonio nostro ad propria revertentes dilectioni tuae nostra scripta direximus, fidenter orantes ut qui gratia apostolicae sedis ornantur, etiam favore per omnia se gaudeant adjuvari. Non me quidem latet eos qui nodum in scirpo quaerunt posse contendere minus aptam esse hanc epistolam ad nostrum assumptum probandum, ob duras illas voces, fidenter orantes, quae judicis auctoritatem dedecere videntur. At contentionem dirimit, vel lectionum varietas, vel fragmentum quoddam epistolae Flaviani ex Vaticana bibliotheca erutum, nondum publici juris factum, quod ipsi in sequenti tomo exhibebimus. Plerique enim codices, et Grimaneus ipse, ut Quesnellus ad suae editionis oram scripsit, habent, fidenter hortantes. Deinde duorum presbyterorum negotium in annum 449 rejiciendum est. Et quamvis tota integra Leoninarum epistolarum series desideretur, tamen ex unico illo fragmento Flaviani epistolae in horum causa scriptae innotescit S. Leonem veras judicis partes obiisse; duos illos presbyteros Romam venisse rationem de fide reddituros; atque denique non ex quadam indulgentia, sed re cognita atque probata, Leonem eos in communionem suscepisse, innocentesque declarasse. Fragmentum quippe illud quod indicavimus nihil aliud in se continet quam Flaviani ad S. Leonem relationem de fide et moribus presbyterorum Basilii et Joannis, ut opportunius explicabimus. Hanc epistolam scripsit S. pontifex decimo tertio kalendas Julii, paulo antequam legatos ad novum generale concilium institueret, et ex Urbe in Orientem mitteret. Jam vero quae sequuntur, cum sint veluti praeliminaria synodi Chalcedonensis, in qua cogenda atque canonice ordinanda S. Pontificis Leonis studium sedulo versabatur, idcirco de his verba facere in sequentis libri capitibus reservamus.
15
LIBER SECUNDUS.
15
448 Inter praecipuas causas quibus oppido fit ut quamplurimi in sincerae veritatis odium Chalcedonensibus Actis et Leoninis scriptis abutantur ad apostolicae sedis jura abolenda aut saltem elevanda, ea certe censenda est quae proficiscitur vel ex quadam maligna veterum monumentorum interpretatione, aut ex parum accurata diligentia in iisdem evolvendis, lustrandis simulque conferendis. Si enim, omnium partium studio seposito, cum theologi, tum antiquarum rerum tractatores, causas de quibus nos agere deliberamus disputare voluissent, atque judicium interponere, quemadmodum aevi res postulabant, obscuris quibusdam factis maximum lumen attulissent, neque nobis aliisque scriptoribus tantopere fuisset laborandum in detegendis refellendisque iis commentis quae ipsi ad veritatem abscondendam opprimendamque excogitarunt, ad aliorum animos praejudiciis falsisque opinionibus imbibendos et depravandos. Itaque cum in praecedentibus Exercitationibus quamplurima e tenebris educere conatus fuerim quae ad Eutychianae haeresis auctorem, vindices propugnatoresque pertinebant, cum praeterea de ecclesiasticis judiciis in Eutychetis condemnationem ipsius aliorumque appellationes abundantius egerim, perspicue explicando suprema apostolicae sedis jura, et consuetudinem in Orientalium etiam causis judicandis retractandisve, atque id genus alia plurima; jam mihi lustranda et recensenda superesse intelligo quae tandem contra eamdem Eutychianam factionem in Chalcedonensi synodo ex Leonis sententia gesta sunt; quaeque idem S. pontifex in reliquo suae vitae cursu pro Christianae reipublicae bono fideliter adimplevit. Fateor quidem in praecedentibus conscribendis Exercitationibus longum quandoque habuisse sermonem, a quo nostri aevi viri abhorrere solent, leviori potius rerum cortice delectari assueti, quam in sincera earumdem veritatum inquisitione exerceri. Sed ad hanc necessitatem prolixioris quandoque sermonis habendi multae causae me compulerunt. Quarum altera ex usu illarum institutionum oriebatur quas multorum annorum spatio in scholis theologiae exponere fui assuetus, in quibus expendendis brevis et stricta oratio adhiberi haud potest, ne auditores minus sufficienter edoceantur. Propterea hanc consuetudinem longa industria comparatam valde difficile superare potui. Altera vero nostris adversariis adjudicanda est, qui cum obscuras quasdam multisque cavillis circuminvolutas quaestiones excitassent, quibus pro praesenti scribendi proposito 449 me occurrere oportuit, paucis eorum argumenta eripere atque refellere prorsus impossibile fuisset, cum multoties ad genuinos fontes horumque interpretes provocare mihi opus fuit, ut male congesta et constructa eorum aedificia atque systemata demonstrarem. Verumtamen in postrema harum Exercitationum parte omnino brevitatem prosequi nitar; nonnulla annotationum subsidio indicando, sive supplendo; alia in synopsim, vix ulla instituta cum adversariis congressione, redigendo; alia tandem quae pro quaestionum amplitudine et difficultatibus dicenda superessent, et a quibusdam optimae fidei et eruditionis viris jam illustrata fuerunt, quasi intacta relinquere deliberavi, ad eos scriptores qui nos praecesserunt nostros lectores remittendo.
16.1
CAPUT I. Diu desideratam a Leone Magno generalem synodum tandem in Oriente habendam imperator Marcianus permisit. Cujus dispositioni S. P. gravioribus ductus rationibus cum posset obsistere, tamen praepeditus ne synodo interesset, quatuor legatos in Orientem mittit, qui ipsius nomine, vice et loco, eidem praesint. Omnia idcirco agenda disponit, datis hac de causa aliis et aliis epistolis ad Paschasinum, ad Marcianum, ad Anatolium, ad Pulcheriam augustam, et ad Julianum Coensem.
16.1
Vix facta nova legatorum in Oriente expeditione pro quibusdam recipiendis lapsis ad poenitentiam venire cupientibus, de habenda generali synodo, cum summus pontifex, tum Marcianus augustus tandem deliberarunt. Hanc enim in votis Leonem habuisse, statim infelici latrocinalis Ephesini exitu audito, produnt istius litterae datae ad Theodosium eodem anno 449, in mense Octobris, de quibus in antecedentis libri Exercitationibus verba fecimus. Sed cum Theodosius augustus, in Eutychem propensus, circumventus fuisset a factiosis viris, quibus ducebatur, irrita tum prorsus reddita sunt pontificia desideria, donec ad imperium assumptus Marcianus, Orientis res jam fere pessumdatae erigerentur. Igitur in sententiam Leonis imperator veniens, de loco tamen et tempore non conveniebant. Leoni in Italiam synodum cogi placebat, secum recogitans omnia praecavere mala quibus memoria latrocinii Ephesini vehementer afflictabatur, optans praeterea se adesse concilio. At imperator videns per totum Orientem haeresim grassari, ibidem esse jugulandam credidit, et propterea, ultro citroque litteris missis, Marcianus rerum necessitate ductus, et ab Orientalibus episcopis sollicitatus, non amplius synodi congregationem deferendam esse arbitratus est. Cum ergo ex Italia nec consuetudo, nec patriae amor, nec externi hostes Hunni, duce Attila, Leoni egredi permitterent, Paschasinum Lilybaei episcopum ad vices suas implendas seligit, quem pauci doctrina, sanctitate et fama adaequabant. Maximum hujus episcopi animi robur et constantiam jam probaverat dura illa atque longa servitus quam subiit apud barbaros; atque istius scientia apprime noscitur ex cycli paschalis emendatione, circa quam a S. Leone fuerat consultus. Quem praeterea idem S. pontifex tanti fecerat, ut ipsi jam pridem a duobus annis commisisset curam antiquae disciplinae reparandae, et mores Ecclesiae Siculae emendandi, ut ex epistola olim 4, nunc apud Quesnellum 16 colligitur, cujus ultimum caput hisce verbis clausit: Haec autem quae vobis, inspirante Domino, insinuanda credidimus, per 450 fratres et coepiscopos nostros Baccillum atque Paschasinum ad vestram volumus notitiam pervenire. Quibus referentibus cognoscamus quam reverenter a vobis apostolicae sedis instituta serventur. Tum ergo novas litteras dare voluit quasi praenuntias muneris quod paulo post eidem demandare cogitabat. Propterea ut ejus animum necessaria institutione praepararet, ad eum mittit celebrem epistolam ad Flavianum, quamque( ait) universalis Ecclesia amplectitur, diligentius tibi recensendam cognoscendamque direxi. Multa de Eutychiana et Nestoriana haeresibus disserit, a quarum labe ut Constantinopolitanam purgaret Ecclesiam, legatos pontificios jam illuc misisse narrat, qui de incarnationis sacramento ea praedicantes quae SS. Patres docuerunt, et quae Ecclesiarum universitas pridem tenuerat, feliciter impetrarunt ut totam Constantinopolitanam eamdem Ecclesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis ad bonam frugem reducerent; qui praebuerunt consensum, et subscriptionibus suis Nestorium et Eutychen cum suis anathematizarunt dogmatibus. Quae ut evidenter a Paschasino cognoscerentur, aliqua( ait) ad dilectionem tuam scripta transmisi. Addit deinde: Noveris etiam proxime me epistolam Constantinopolitani episcopi accepisse, quae refert Antiochenum episcopum( Maximum videlicet), missis per provincias suas tractatoriis, universos episcopos et epistolae meae praebuisse consensum, et Nestorium et Eutychen pari subscriptione damnasse. Qua in re minime aures et fidem Quesnello praebere possumus, qui Anatolii merito illius consessus praesidis haec omnia adjudicavit. Nam S. Leo de pluribus rebus Paschasinum instruere volens, seriem omnium quae a suis legatis apud Constantinopolim gesta fuerant transmisit, certe haud Anatolio vindicans Constantinopolitanae Ecclesiae purgationem, Nestorii et Eutychetis damnationem, sed illius dumtaxat facit mentionem, quatenus jam ab eo relationem obtinuit de iis quae per Maximum in Antiochenas provincias fuerant in fidei praesidium atque munimen religiose exsecutioni demandata. Quid? Anatolius, cujus fides suspecta fuerat, legatis pontificiis praesentibus Constantinopolitano potuisset praeesse conventui? Figmentum est; illudque refellimus in nostra dissertatione de Photio Tyrio, ad quam nos lectores remittimus.
16.2.1
In postrema tandem suae epistolae parte S. pontifex a Paschasino rationem Paschalis festi servandam anno 455 sciscitatur; eo quod in annotatione Theophili invenerat sanctae memoriae Alexandrinum episcopum octavo kalendas Maii constituisse Pascha celebrandum esse: quod a regula ecclesiastica penitus invenimus alienum. Quoniam, subjicit, in nostris paschalibus cyclis, quod bene nosse dignaris, decimo quinto kalendas Maii ejusdem anni Pascha celebrandum esse sit scriptum. Idcirco omnem errorem praecavere et ambiguitatem tollere volens, eidem mandat ut cum peritis quibusque diligentius requirat atque pertractet novam temporum supputationem, et coelestium orbium regulam atque cursum. Sed de hoc paschali cyclo, quem emendari S. Leo Magnus exoptavit, rerum ordine servato, verba faciemus de rebus gestis disserentes, quae Chalcedonense concilium subsecutae sunt.
16.2.2
Mirum tamen est hac in epistola nihil Paschasino indicatum fuisse 451 de itinere aggrediendo Nicaeam versus, ut ibi pontificias ageret vices in synodo, quam incunctanter fieri postulaverat Marcianus. Nam cum praefatam epistolam scripsisset octavo kalendas Julii, et duobus vix elapsis diebus tres alias scripsisse inveniamus, unam ad Marcianum augustum, alteram ad Anatolium, tertiam denique ad Julianum Coensem episcopum, in quibus mentionem facit jam de institutis ad novam synodum legatis, idcirco argumentari licet die septima kalendarum ejusdem mensis imperiales litteras recepisse, quibus synodum non amplius differri postulabat. Ad has litteras Quesnellus animadvertens, plane dissimulavit ea omnia quae summorum pontificum jura patefaciunt. Et dumtaxat stylum convertit ad exaggerandum quemadmodum Leo aegre tulerit synodum nec differri, nec fieri in Italia, et plus valuisse Anatolii Orientaliumque vota, quam sua. Non tamen erat in animo summi pontificis pacis consilia comperendinatione omittere. Vereor tamen nostrum interpretem pontificiae voluntatis scopum hisce divinationibus haud esse assecutum. Votis enim Marciani imperatoris potuisset Leo obsistere, ut sincere fassus in epistola hac occasione ad eumdem scripta. Cujus quippe voluntati non alia de causa obviare distulit, ne devoto principis arbitrio repugnare velle videretur. Ad haec verba animadvertat, quaeso, Quesnellus, et quotquot cum eo nugari solent. Credebamus clementiam vestram( ita epistolam orditur) id desiderio nostro posse praestare, ut, praesenti necessitate respecta, differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis. Hujus pontificiae fiduciae illud erat fundamentum: Ut, evocatis de cunctis provinciis sacerdotibus, vere posset esse universale concilium.
16.3
Quis enim ignorat externam illorum afflictorum temporum faciem multarum provinciarum episcopis prohibere potuisse e suis dioecesibus exire, ne plebes sibi commissas barbarorum furori tamquam orphanas desererent, et semetipsos iis periculis exponerent quae ab hostium copiis pati solent? Non aegre igitur ferebat Leo quod synodus non differretur, vel quia imperiali jussione, cui non potuisset obsistere, urgeretur; sed quia tempus illud minus congruum pro sacerdotum et ecclesiasticorum incolumitate, cui prospicere volebat, ipsi videbatur; et aliunde Nicaena urbs, ad quam episcopi convenire debebant, frustrabat pontificium desiderium, quo ipse ducebatur ut immediate synodo generali interesset. Quare cum intellexisset imperialem illam jussionem a catholicae fidei amore derivari, nec apostolicae sedis jura leviter laedi, illi obsistere noluit. Quod subsequentibus verbis clare explicavit, subjiciens: Sed quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasinum, etc. Praeterea si quid in hac parte Anatolii et Orientalium vota valuerunt, id pontificiae indulgentiae dandum est, qui devoto Marciani arbitrio obsistere noluit. At quis conjiciet eum aliqua lege aut necessitate ductum obviare non potuisse, cum solius imperialis arbitrii faciat mentionem? Fortem habebat animum in tuendis suae sedis praerogativis et juribus, et indulgenter dumtaxat ea magnis principibus permittebat quae in communem Ecclesiae utilitatem redundare poterant, quaeque, ex altera parte, nec ipsius laederent auctoritatem, nec pontificiae dignitati vulnus aut dedecus inferrent.
16.4
Paschasino deinde Bonifacium presbyterum ex urbe Roma adjunxit, et ad eamdem synodum misit, quibus et illos duos legatos sociari jussit, Lucentium videlicet et Basilium, quos Constantinopolim jam miserat pro habendo synodali conventu ad lapsos poenitentiam agentes recipiendos. Synodi tandem generalis praesidem Paschasinum instituit; non ea quidem ratione qua Quesnellus interpretari nisus fuit, nimirum, ut falsitatum turbine catholica constantia resisteret, utpote homo qui absque odio et gratia laborem assumpsisset pro solius haereticae impictatis excidio, sed quia summi pontificis partes assumere et obire debebat. Quare delendam 452 esse Quesnelli marginalem notam, utpote aequivocum sensum reddentem, censuimus, quam ad oram suae editionis scripsit:« Nota qua de causa Leo legatum suum synodo universali praesidere cupiat.» Nam pontifex hoc munus suo legato deberi illa verba indicant: Praedictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit praesidere. Non ergo id solum desideravit S. Leo, sed convenire aut deberi non obscure significavit; potissimum ad reparanda illa apostolicae sedis jura quae per unius Dioscori impotentiam in latrocinio Ephesino pessumdata et abolita fuerunt, ut ex concilii Chalcedonensis definitione exploratum est. Sibi concinit S. P. in sequenti epistola ad Anatolium, in qua clarius significat clementissimi principis dispositioni obsistere noluisse, praesertim quia generale concilium et ipse magno desiderio depoposcerat. Quoniam vero quatuor illis viris ex Sicilia et Italia Orientem pro tam gravi negotio adeuntibus valde difficile fuisset Leonis jussa adamussim exsequi, nisi ab aliquo probatae fidei viro, qui omnes Orientalium agendi rationes, studia, artes, vafritiem tergiversationesque apprime noscere potuisset; veritus quidem Leo, et rationabiliter, ne Paschasinus cum aliis legatis in muneribus exsequendis deciperentur, Juliano episcopo Coensi demandat iisdem ea monita et consilia suggerere, eaque praestare subsidia quae ad abolenda evertendaque scandala et ad rerum emergentium necessitates prodesse posse judicabit. Nihil plane nostro confingimus arbitrio. Id indicant illa sanctissimi Leonis summi pontificis verba ad eumdem Coensem episcopum: Ut omnium scandalorum strepitus auferatur, necessario fraternitati tuae quod omni Ecclesiae prosit injungimus, ut cum fratribus et coepiscopis nostris Paschasino et Lucentio....., quos vice nostra ad praedictum conventum ire praecipimus, curam tuam actionemque conjungas, in omnibus auctoritate nostrae praeceptionis usurus. Notanda sunt verba sequentia: Quoniam scimus omnium illic actarum rerum majorem te quam nostros habere notitiam, ut dum curam tuam illis consiliumque sociaveris, in nulla parte fallantur.
16.5
Nondum satis communi Ecclesiarum bono Leonem consuluisse sibi videbatur, nisi ad synodum, quae apud Nicaeam primum, deinde apud Chalcedonem cogebatur, regulas necessario sequendas misisset. Propterea eadem die quinta kalendarum Julii ad omnes generalis hujus synodi Patres epistolam scripsit, tria potissimum capita continentem, in quibus tota agendarum rerum ratio versabatur. Ecquis enim plene atque perfecte vim, pondus et energiam quibus totius istius epistolae textus refertus est poterit explicare? Dignitatis majestatem, supremi capitis auctoritatem, et in universam Ecclesiam etiam in conciliis congregatam Romanum pontificem jurisdictionem habere, satis manifeste patefacit, quin quispiam aut ex primarum, aut ex inferiorum sedium episcopis eidem ausus fuerit refragari. His enim verbis auctoritate majestateque plenis epistolam orsus est: Optaveram quidem, dilectissimi, pro nostri charitate collegii omnes Domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine potestatum saecularium..... ut a via veritatis abscederet. Molli brachio hic vellicat eos qui in praecedenti depraedatoria synodo, ab improborum a micitia victi aut formidine deterriti, in horrenda illa gravia facinora, Dioscori et Chrysaphi artibus, lapsi fuerant, quorum ultionem ideo prolatam hactenus fuisse asseverat, ut Dei misericordia poenitentibus elargiretur. Subjicit se ab imperatore fuisse invitatum synodo praeesse, beatissimi Petri apostoli jure atque honore servato. Cujus votis ne annueret, nec temporum afflictorum necessitas, nec ulla consuetudo permittebat. Duplici tamen modo synodo adesse atque praeesse fatetur. Primo in quatuor illis 453 legatis vicariam ipsius personam agentibus; deinde verbi divini praedicatione, satis explicata in celebri epistola ad Flavianum, ex qua ignorare haud poterant quid ex antiqua( ait) traditione credamus, non possitis dubitare quid cupiamus. In altero capite jam statutum fuisse quid de sacramento incarnationis pie et sincere ab omnibus esset confitendum plenissime et lucidissime cunctis esse patefactum asseverat per litteras quas misimus ad beatae memoriae Flavianum episcopum. Tandem vero pravas factiosorum aemulationes animadvertens, catholicis episcopis injuria a sedibus expulsis et in exsilia deportatis, atque in locum superstitum aliis substitutis, jubet primitus medicinam justitiae adhiberi, ne quisquam careat propriis aut utatur alienis. Ex quo Leonis Magni pontificis mandato intelligimus Eusebium Dorylaei, Theodoretum Cyri, aliosque catholicos episcopos, qui violentiam passi fuerant, propriis sedibus esse restituendos; Domno vero Antiocheno, Dioscori et Eutychetis nutibus suffragatori, nullum jus superesse potuisse ut pristino honori et dignitati quibus exutus fuerat restitueretur. Profecto si hanc Leoninam praescriptionem Quesnellus attendisset, vix unam ex tantis quaestionibus excitasset, inquirondo cur, rescissis a Leone latrocinii Ephesini actis, non fuisset ei permissum ad Antiochenam sedem remeare, pro qua Maximus fuerat ordinatus; neque incassum tantopere laborasset ut contenderet actionem illam de Domno Antiocheno esse supposititiam.
16.6
Sed ad rem nostram iterum venire volentes, Leo Magnus ab incoepto non desistit studio. Nam discessurus Bonifacius presbyter ex urbe Roma, ut pontificii vicarii sive legati munere in synodo fungeretur, huic novas litteras Marciano augusto reddendas tradidit, in duo tantum capita distributas; quorum priori in imperatoris mentem praecedentem renovat petitionem, qua ad tranquilliora tempora, longe ab hostili metu, synodum maluisset differri. Laudat tamen pium imperiale studium, quo humanis negotiis divina praeponebat, inquirendo ne inter sacerdotes sensuum esset dissonantia, et in Evangelii praedicatione ulla esset discordia. Quae duo ibidem ipsius pontificium animum movebant, ne hisce dispositionibus de synodo extra Italiam et tali tempore habenda reniteretur, optans( ait) ut in omnium cordibus catholica fides, quae non potest nisi una esse, firmetur. Post haec de ambobus Ephesinis conciliis verba facit. Quorum alterum merito et juste Nestorium, hujus dogma et asseclas damnasse asseverat; alterum vero Eutychetis causa habitum, non posse vocari concilium, quod in eversionem fidei constat agitatum, quodque ecclesiastica potissimum et imperiali deinde ipsius Marciani auctoritate fuerat cassatum.
16.7
Formulam autem futuri judicii in synodo habendi S. pontifex cunctis Patribus per quatuor legatos Chalcedonem missos, cum in hac, tum in subsequenti, et demum in una ad Pulcheriam augustam epistolis praescripsisse narrat, vetans ne ulla quaestio de fide institueretur; cum nimis injuriosum atque obsonum prorsus esset fidem quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam praedicarunt, quasi dubiam retractare. Tandem se in legatis concilio adfuturum spondet, dicens: Nec me quoque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse concilio, cum in his fratribus, quos direxi, id est Paschasino et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, sed et in fratre meo Juliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea sit aestimanda praesentia. Hanc epistolam scripsit sanctus pontifex VI kal. Julii anni 451. Sed cum post quindecim dies certior factus fuisset Paschasinum ex Sicilia ad Orientem navigasse, apostolicae sedis mandata exsecuturus, novas litteras ad ipsum Marcianum imperatorem dare constituit, in quibus legatos suos ipsi commendat, iterumque postulat ne disputatio de fide illic instauretur. Hoc ipsum praestitit cum Pulcheria augusta, ad quam epistolas misit per Theoctistum Magistrianum. In hac quippe de suis legatis ad concilium missis primo verba faciens, iterum 454 explicat quemadmodum desideraverit in Italia synodum congregari. Deinde servandam esse in ecclesiasticis causis omnem moderationem mandat, quae procul abfuit ab Ephesino latrocinio, ubi primates synodi nec resistentibus sibi fratribus nec consentientibus pepercerunt. Quare cupiens vulneribus majoribus medicinam adhiberi, decrevit correctis veniam non esse denegandam. Tandem, haeresis exstinctionem obtinere desiderans, etiam haeresiarchas indulgentiam poscentes, nec rejiciendos, nec temere recipiendos deliberavit; qui quamvis post injustum judicium non essent catholicae fraternitati honorabiles ut fuerunt, tamen cum suas adhuc obtinerent sedes, et episcopatus sui honore potirentur, ecclesiasticam pacem ipsis non denegare jubet, si per veram atque necessariam satisfactionem resipiscerent.
16.8
Regulas igitur omnium rerum in synodo agendarum, cum in hac atque praecedentibus epistolis, tum in commonitorio suis legatis dato S. Leo proposuit, praescripsit, praedefinivit. A quibus quidem resilire nemini permissum esse poterat, ne irrita et vacua synodalia Acta redderentur quemadmodum videbimus opportuniori loco, agentes de primatu Constantinopolitanae sedis post Romanum pontificem, quem PP. illi Anatolii ambitui nimium faventes stabilire conabantur. At cum in laudatis epistolis potissimum S. pontifex de fidei dogmate unanimiter asserendo juxta celebrem epistolam quam scripserat ad Flavianum disserat, et de ecclesiastica pace iis etiam danda qui per latrocinium Ephesinum a catholica exciderunt societate, indignos se reddentes iis Ecclesiae honoribus, gradibus et praerogativis quibus potiebantur, eosdem lapsos ad sinceram poenitentiam venire cupientes, debita ab iisdem satisfactione praemissa, recipi jubet; eamque cautionem mandat servari, ut etiam principes haeresiarchae indulgentiam poscentes, nec rejiciantur, nec temere recipiantur. Quare, omni poena poenitentibus relaxata, ad antiquas suas episcopales sedes reverti aut eas retinere indulget, dummodo lapsorum episcoporum loco jampridem alii catholici non fuissent suffecti, et ipsi lapsi adhuc episcopatus honore potirentur. Id sane iis verbis, seclusa omni violenta interpretatione, indicare voluisse arbitramur, quibus dixit iis postulantibus omnem indulgentiam esse concedendam, qui tamen adhuc obtinent sedes et episcopatus sui honore potiuntur. Hanc sane Leonis agendi oeconomiam, scribendique rationem, cum haudquaquam assecutus esset Quesnellus, multas quaestiones excitavit, ad examen revocando Domni quondam episcopi Antiocheni causam. Studiosus vir, huc illucque mente vagari coactus, cur Thalassius Caesariensis, Juvenalis Hierosolymorum, Eustathius Berytensis, qui pariter in latrocinio Ephesino cum Dioscoro et Eutychiana factione principes partes obierunt, suas sedes Chalcedonensis concilii suffragio retinere potuerint inquirit; Domno vero, qui parem cum istis causam habuit ad suam Antiochenam sedem remeare non fuerit permissum. Profecto si ad praecedens Leonis decretum attendisset, secumque agitasset Domnum tunc adhuc nec sedem obtinuisse, nec episcopatus honore amplius fuisse potitum, quia, absoluto latrocinio Ephesino, Maximus episcopus catholicus in ejus locum fuerat suffectus, tantopere minime laborasset ut lectoribus persuaderet Domnum Chalcedonensis concilii tempore non amplius fuisse superstitem, nec concilii Chalcedonensis actionem quae de eodem scripta est tamquam falsam et commentitiam rejecisset. At sinceram et genuinam esse hanc synodi actionem gravissimis evidentibusque argumentis clarissimus Stephanus Baluzius, summa qua pollebat 455 eruditione probavit. Quamvis laudatum Leonis locum Quesnello non objecerit; quod testimonium tamen ad plura et insigniora sui adversarii argumenta refellenda aptissimum erat, ut ipsi annotabimus in sequentibus de Chalcedonensis synodi actionibus locuturi.
17.1
CAPUT II. Quare generalis synodus Epheso indicta Chalcedonem transfertur. De S. Leonis epistola ad Ravennium. Galliarum episcopi in duabus synodis conveniunt, eorumque synodicas epistolas multa sapientia et eruditione sacra adornatas transmittunt ad apostolicam sedem. Tandem de Mediolanensi Eusebii synodo agitur, hujusque synodicis ad S. Leonem missis.
17.1
Promulgato jam edicto de nova generali synodo in Oriente habenda, imperator Marcianus veteres Eutychianorum turbas huc illucque renovari vidit, undequaque partium studia concitari, excitarique tumultus; cum videlicet qui semel Eutycheti adhaeserunt, ne levitatis, ait Baronius, arguerentur, perstabant in sententia, et omni conatu patrocinabantur susceptae semel iniquae causae, et si non aliter, acclamationibus saltem nominis Eutychetis. Has turbas primum Constantinopolim magna cum seditione excitatas fuisse, Marciani imperatoris edictum ad eas comprimendas abolendasque manifestat. Quae cum a gravissimis odiis atque aemulationibus foverentur, periculum civitati imminebat ne Constantinopolitani mutuis caedibus sese interficerent. Deo itaque favente imperatoris edicto, tertio idus Julii dato, sedatae fuerunt, utriusque partis factiosi viri intelligentes se ultimo supplicio esse puniendos, si in seditionibus perstitissent. Ex his ergo aliquantulum Marciani animum fuisse commotum arbitrari oportet; nec probabilitate caret eum poenituisse quod in Italia synodum haberi non permisisset, quemadmodum Leo votis omnibus exoptaverat, ad praecavendas quidem illas seditionum turbas et gravissimas commotiones quas duae adversae factiones jam excitaverant. Has quoque in Nicaeam Bithyniae, ubi synodus haberi debebat, transferri posse imperator veritus est. Unde Pulcheria augusta ad Strategium illius provinciae consularem litteras dedit, in quibus, communi tranquillitati prospicere cupiens, et fidem catholicam imperturbatam et immotam ab omni genere hominum custodiri volens, eidem consulari viro mandat ut nemini sine episcoporum consensu ad generalem synodum evocatorum permittat ad eam urbem accedere: Immo omnes monachos et laicos, quos nulla ratio ad synodum vocat omnino debeat de civitate et ipsis locis expellere. Ut, cum omni disciplina considente sancta synodo, sine aliqua commotione atque contentione, quae a Domino Christo revelata fuerint communiter ab omnibus confirmentur.
17.2
Dum haec autem agebantur, imperator certior factus est Illyricum maxime perturbari ob metum barbaricae invasionis. Quare secum recogitans non valde tutum esse longe a Constantinopoli recedere, iteratis litteris concilii Patres Chalcedonem, Constantinopoli propinquam, convocat, ut sanctorum episcoporum incolumitati et imperii felicitati facilius et securius consuleret. Interim hic describit Baronius gravem cladem Romano imperio ab Attila Hunnorum rege illatam, de qua Sidonius Appollinaris, Gregorius Turonensis, Salvianus Massiliensis episcopus, aliique 456 scriptores verba fecerunt. Cujus rei dumtaxat nos hic mentionem facimus, ut quilibet intelligat quanta ratione S. Leo papa ad securiora pacatioraque tempora generalem synodum differri exoptaverit. Igitur his praetermissis, antequam brevem Chalcedonensium gestorum narrationem instituamus, de nonnullis S. Leonis gestis atque de duabus synodis Galliarum et altera Mediolanensium, verba facere properamus.
17.3
Et primo quidem nobis occurrit brevissima S. pontificis epistola ad Ravennium Arelatensem, quam doctissimus Sirmondus publici juris fecit, et deinde Paschasius Quesnellus in suam novam transtulit editionem. Agit in ea S. pontifex de Paschate sequenti anno 453 die decima kalendarum Aprilis celebrando. Ad Romanum enim pontificem pertinuisse indicare illius diei celebritatem epistolae synopsis manifestat. Ut nimirum, quorum in fide una est( ait) confessio, sit etiam in hac festivitate una devotio. Duas praeterea circa ea tempora Galliarum episcopi litteras ad nostrum sanctum pontificem scripserunt, in quibus ita obsequentes et studiosos erga apostolicam sedem se exhibent, ut ab hujus decretis et a catholica veritate ipsis in epistola ad Flavianum proposita declinare sacrilegum esse reputaverint. Quam quidem observantiam cum semper Gallicani antistites tenere et servare omni studio nisi sint, illam Ecclesiam ab omni haereseos labe illibatam custodierunt, strictissimo obedientiae vinculo Romanae Ecclesiae adhaerentes, quemadmodum a suis majoribus traditum esse acceperunt. Et quidem id conjici ex illa epistola quae Ceretii, Salonii et Verani nomina praefert, nemo potest inficiari. Quorum praesulum episcopales sedes, etsi incertae et valde obscurae a viris doctis visae sint, ut nonnisi aliis et aliis ducti conjecturis ratiocinati sint, tamen communi suffragio Galliarum episcopos epistolae laudatae esse auctores sine ulla haesitatione et fraudis suspicione judicarunt. Pro accepto igitur exemplari epistolae ad Flavianum, divinae doctrinae ubertate ditatae, primo gratias reddunt, paternam curam et sollicitudinem in Romano pontifice recognoscentes, quia anticipata curatione remediorum beneficia ante malorum experimenta ipsis exhibere voluerit. In eo enim agnoscere profitentur peculiarem animi erga ipsorum Ecclesias affectionem, qua istarum incolumitati succurrere curabat, dum, constitutus supra apostolicae sedis speculam, cura et sollicitudine clamabat, ne inopinantibus improvisus hostis adveniret, neve vulneri locum praebeat( aiunt) incauta securitas. Ipsi quoque Romano pontifici gratulantur, quod laudata epistola ita per omnium Ecclesiarum conventicula celebraretur, ut vere omnium sententia declaretur merito illic principatum sedis apostolicae constitutum, unde adhuc apostolici spiritus oracula reserentur.
17.4
Post talia praeconia de epistola Leonis dogmatica effusa, S. pontificem ita compellant: Deprecamur ut opus, et praesentibus et futuris temporibus profuturum, quod nos asservandi studio foliis mandare curavimus, sanctitas vestra percurrere et, si quid librarii errore defuerit, emendare dignetur; vel si salutarem lecturis omnibus paginam aliquo studii vestri accumulastis argumento, idipsum addi libello huic sollicita pietate jubeatis: ut non solum plures sancti episcopi fratres nostri per Galias, verum etiam multi ex laicis filii vestri, qui epistolam istam magnopere pro veritatis manifestatione desiderant, remissam ad nos et sancta manu vestra emendatam transcribere, legere et tenere mereantur. Multa quidem alia in hac epistola notatu digna occurrunt, quae vel a Baronio, vel a Quesnello et ab aliis etiam forte indicata fuerunt, in quibus haud immorari opus est. Duo dumtaxat ego subjiciam. Alterum, videlicet, tres illos episcopos bis, tertio quaterque voces illas, beatissime papa, adhibuisse, sanctissimum pontificem alloquentes, quas concilii Chalcedonensis tempore in usu fuisse negat Quesnellus, ut ex iis colligat falsam et supposititiam esse de Domno Antiocheno actionem. Verumtamen allucinatum esse 457 hunc Leoninorum Operum editorem, probat cum haec, tum subsequens epistola synodica Ravennii, aliorumque episcoporum Gallorum, in cujus inscriptione ista verba offendimus: Domino vere sancto, merito in Christo beatissimo, et apostolico honore venerando papae Leoni Ravennius. Quamvis tamen, violenta quadam usus interpretatione in notis ad hanc sequentem epistolam, contendat illas voces et istas alias appellationes, apostolatum vestrum, apostolicamque sedem, de omnibus et quibuscumque episcopis eorumque sedibus dictas fuisse, quemadmodum in sequentibus videbimus. Dum haec annotare haud piguit, minime Quesnellum debitis laudibus fraudare intendimus qui multo studio, Ceretii, Salonii atque Verani episcopales sedes inquisivit, sed ob veterum monumentorum jacturam incassum laboravit. Idcirco Baronii, Sirmondi aliorumque praecedentium scriptorum dictis insistens, S. Eucherii Lugdunensis filios fuisse Salonium et Veranum affirmat; Ceretium et Salonium Arausicano interfuisse concilio judicat; atque tandem annotavit Veranum Hilari aevo superstitem apostolicae sedis legationem egisse in Galliis pro Ecclesiae Viennensis juribus et S. Leonis decreto contra Arelatensem episcopum tuendis, ut videre est tom. V Conciliorum.
17.5
Non absimile obsequium nec minorem animi reverentiam et devotionem universum Gallorum episcoporum coetum in synodo congregatum apostolicae sedi exhibuisse, synodica Ravennii Arelatensis et aliorum episcoporum patefacit. Nam imprimis episcopi sibi veniam dari petunt ob temporis moram qua detenti fuerunt ne in unum celeriter convenirent, atque duo obstitisse ne celerrime synodum haberent asseverant, locorum nimirum distantiam, aurarumque intemperiem quae eo anno animantium corpora in Galliis morbis vexabat. Ne itaque desides minusque obsequiosi viderentur in apostolicae sedis mandatis exsequendis, neve inobedientiae nota afficerentur, statim subjiciunt: Det ergo apostolatus vester nostrae veniam tarditati, quae non de otio, sed de certa necessitate descendit; quaeque a nobis, et si celeritatis gratiam abstulit, exsultandi tamen materiam auferre non potuit. Summam animi exsultationem expertos fuisse dogmaticam illam epistolam accipientes et percurrentes, maxime aptam ad instruendos omnes intra Gallias constitutos, palam testantur. Dolentes pariter( aiunt) pro his vobiscum qui, catholicae fidei lumine derelicto, errorum tenebras inciderunt. Itaque hasce litteras tamquam regulam et fidei symbolum recepisse fassi sunt. Quo munere non Gallias tantum, sed mundum totum gratiosissimis gemmis esse ornatum intelligunt et aestimant, neque pro eo quemquam dignas persolvere posse gratias asseverant. Quare fidelibus et infidelibus Leonis doctrinam magnopere profuisse, sequentibus verbis explicant, dicentes: Doctrinae post Deum vestrae debet quisque fidelis, ut constanter teneat quod credebat; debet etiam infidelis, ut a perfidia sua, agnita veritate, discedat, et apostolicae institutionis luce perfusus erroris sui tenebras derelinquat, etc. Subjiciunt deinde, quemadmodum quandoque optassent litteras Marciano imperatori fidelissimo principi dare, quibus ipsi gratularentur, eumque certiorem facerent, et proderent sollicitudinem qua pontificiam doctrinam in Christo sequebantur. Sed cum ad eos ex Orientalium partibus nuntius pervenisset, fieri hoc minime necessarium putarunt. Propterea fidei triumphum adjudicantes Leonis vigilantiae, studio atque ministerio, supplices Deum orant apostolatum vestrum conservare, et Ecclesiam ipsam toto orbe diffusam. Quod ante oculos semper habentes, et gratias et supplicationes Deo indesinenter offerre promittunt: Gratulantes quod tantae sanctitatis, tantae fidei, tantaeque doctrinae apostolicae sedi, unde religionis nostrae, propitio Christo, fons et origo manavit, antistitem dederit; petentes etiam ut datum concessumque munus pontificii vestri longissima ad aedificationem Ecclesiarum suarum aetate custodiat. 458
17.6
Hocce autem in Leonem ejusque Romanam sedem elogium, publice in Gallicana illa quadraginta quatuor episcoporum synodo recitatum, et ad perpetuam posterorum memoriam scripto consignatum, firmum ac grave testimonium exhibet illius maximae devotionis et obsequii quibus tum se apostolicae sedi obstrictos esse gloriabantur. A quorum institutis atque vestigiis numquam vel ob temporum vicissitudines, aut falsarum opinionum superstitiones Gallicana recessit Ecclesia. Quoniam istius praesules parati semper fuerant, confortante Domino, cum Romano pontifice pro veritate animas ponere, et vitam auctori salutis et largitori aeternitatis impendere. Hisce autem verbis quadraginta illi quatuor episcopi suam claudunt epistolam, singulique huic subscribunt, eas formulas adhibentes quibus supremum Ecclesiae regimen Romanis pontificibus convenire passim probari solet. Paschasius Quesnellus, tom. II Operum S. Leonis singillatim horum Gallorum praesulum episcopales sedes ex aliis et aliis monumentis recensuit, ut videre est pag. 478 ad quam lectorem remittimus, ne nimium extra propositum scopum vagemur. Synodica hujusmodi Gallorum episcoporum epistola a S. pontifice Leone accepta, ipse ad eosdem rescribere non diu distulit, et servata sui muneris amplitudine, hisce gravibus vocibus suam epistolam orditur: Optassemus quidem fraternitatis vestrae litteras eo tempore quo promiseratis accipere, ut profecturis ad Orientem fratribus nostris, quos ad sanctam synodum vice nostra pro catholicae fidei defensione direximus, etiam vestrae sententiae professio jungeretur. Tarditatem tamen se excusare fatetur ob inopinata obstacula quae praepedierunt ne citius in unum convenirent. Multo gaudio deinde eorum litteras recensuisse asseverat, quas se ait probare, quia eruditione Spiritus sancti in ipsis vigere doctrinam cognoverat, quam in Orientalibus Ecclesiis daemonis astutia per suos sequaces fatigare curaverat, ut operante divina gratia tandem validior et clarior efficeretur. Multa tandem exsultatione se ait gaudere, quod, sicut causa poscebat, fiduciam nostram quam de vobis habemus in Domino fideliter atque obedienter auxisti. O utinam ad haec postrema verba attendisset Quesnellus! Tantas quidem non excitasset elapso saeculo turbas, nec gravissimis perturbationibus occasionem dedisset, si, episcoporum Gallorum exempla secutus, fiduciam quam primo de eo Romani pontifices habuerunt non frustrasset, et fideliter et obedienter apostolicae sedis definitiones profiteri non detrectasset.
17.7
In altero epistolae suae capite narrat quemadmodum, pontificiorum legatorum studio et devotione, sacerdotibus Christi, principibus et potestatibus Christianis, cunctisque clericis, plebibus, ordinibus plene in synodo Chalcedonensi sexcentorum PP., plene et evidenter apparuerat doctrinam in illa dogmatica epistola intimatam evangelicae et apostolicae traditioni de incarnatione Domini nostri Jesu Christi cohaerere; et idcirco damnatos esse Nestorium atque Eutychetem. Quorum errores recensuit et exagitavit in subsequenti tertio capite, ut magis atque magis quantum ab iisdem esset abhorrendum patefaceret. Sequenti quarto capite deinde narrat quemadmodum S. synodus Chalcedonensis religiosa unanimitate dogmaticae suae epistolae, auctoritate Domini mei beatissimi Petri apostoli et merito roborata, consenserit, amputando ab Ecclesia Dei opprobrium, et Dioscorum Alexandrinum in sua impietate damnando, Ne illa Ecclesia( ait) quae inter ipsa Evangelii principia beatum Marcum beatissimi Petri apostoli discipulum in omnibus utique doctoris sui magisterio consonantem habuit fundatorem labefactata maneret. Quae verba cum in Grimanico codice lineolis interclusa conspexerim, arbitratus sum, vel antiquum amanuensem, vel doctum aliquem virum designare voluisse summam societatem quae a primordiis Romanam Ecclesiam inter et Alexandrinam servata fuit, non tantum ob universale S. Petri magisterium, 459 verum etiam ob principium illud a quo Alexandrina ipsa duxit originem. Hinc S. pontifex in medium profert Athanasii, Theophili atque Cyrilli exempla, quos probatissimos praesules appellat. Quae loquendi phrasis cum Quesnello, nescio qua de causa, displicuisset, censuit annotare:« Theophilum mirabitur quis hunc inter probatissimos praesules recenseri a Leone, dignumque haberi qui Dioscoro in exemplum proponeretur.» Et volens deinde praepedire responsionem quae adhiberi posset, statim subjicit:« Quod ne ad fidei sinceritatem tantum restringatur, obstat quod sanctae memoriae appellatur ab eodem epistola 94 ad Marcianum imperatorem, et 68 ad Paschasinum Lilybaetanum, et cum sanctitatis praeconio citantur ejus scripta tam in epistola 134 ad Leonem Augustum, quam in excerptis SS. Patrum in Chalcedonensi relectis.» Addit praeterea:« Nec tamen ignorare potuit S. Leo quam nefandis quamque aperta vi sanctum Joannem Chrysostomum persecutus fuerit, ac tandem oppresserit Theophilus.» An autem ante mortem tot scelerum eum poenituerit, non explicat Quesnellus, sed lectores remittit ad opus Gallice conscriptum a Gothofrido Hermantio de Vita S. Joannis Chrysostomi, et demum concludit:« Crediderim ego ex his loquendi formulis de episcoporum sanctitate non esse decernendum, cum videamus perditissimos homines iisdem titulis decorari etiam in conciliis oecumenicis, et hanc consuetudinem per ea tempora viguisse, ut quicumque episcopi a fide catholica nullo modo deviaverant decesserantque in communione Ecclesiae, reponerentur in sacris diptychis, et sanctae memoriae viri dicerentur.»
17.8
At quis non intelligit nimis gravem atque malignam esse hanc in Theophilum censuram, qua non tantum istius in Chrysostomum simultates exaggerantur, verum etiam S. Leonis judicium et Chalcedonensia gesta parvi pendenda esse indicatur, quasi quod idem Theophilus nec probatissimus fuerit praesul, nec sanctae memoriae rationabiliter esset dicendus? Obstare contendit Quesnellus quae in Chrysostomum egit. Sed si haec attendamus, minime illius generis sunt ut ipsius Theophili famam atteramus, perditissimisque viris comparemus. Simultatum enim illarum nulla alia origo fuit quam studium illud quo gentiles haereticosque anthropomorphitas ubique insectari quaerebat, simulque catholicos viros a librorum Origenis lectione avertere procurabat, ob apertos videlicet errores in hujus scriptis repertos. Quare cum ipse jussisset ut ab omnibus damnarentur, et Longi fratres eorumque sectatores obtemperare detractassent, hos Aegypto ejecit et, Alexandriae coacta synodo, ipsum Origenem cum suis libris damnavit, agens quoque ut in alia synodo Cypri, cui Epiphanius praefuit, damnarentur. Hactenus nihil in Chrysostomum Theophilus fuerat commotus. Sed audiens monachos a se ejectos benigne ab eodem Chrysostomo Constantinopoli receptos, ecclesiasticae disciplinae studio tuendae actus, quasi Alexandrinae sedis jura tueri cupiens, in Joannem invehi coepit, et, forte nondum sufficienter istius agendi ratione explorata, Constantinopolim proficiscitur et, coacta synodo, Joannem tamquam canonum violatorem, etiam reclamante plebe, deposuit. Dabo quidem Theophilum tum eam animi moderationem non servasse quae episcopum decebat, et nimio zelo actum praecipiti judicio in hanc causam inquisivisse. Sed obstant forte quin probatissimus praesul et sanctae memoriae vir appelletur? Attendat, quaeso, Quesnellus rationes quibus ducebatur, in mentem revocet eximias excellentesque virtutes quibus erat praeditus. Nam praeter sacrarum rerum scientiam, qua maxime pollebat, quoadusque vixit ab omni haeresi abhorruit, Judaeorum conversionem omni nisu curavit, gentiles ad verae religionis cultum inducere quaesivit, nihilque eorum aggredi praetermisit quae in catholicae fidei munimen, praesidium et incrementum poterant 460 redundare. At diutius in his immorari jam taedet, potissimum cum in alio opere, agendo Rufinianas vindicias, descripserim quemadmodum Theophilus Origenem et Origenistas exagitasset. Addam dumtaxat Quesnelli et alterius cujusque recentioris scriptoris opinionem tantum roboris numquam obtinere potuisse, ut Leonis Magni et Chalcedonensium PP. testimonia atque judicium infirmare aut dejicere queant. Cum neminem lateat gravissimas quaestiones olim inter sanctissimos viros excitatas horum sanctitati et nominis celebritati minime obesse potuisse, etiam si aliquid humanae infirmitatis passi sint, ut nimis vehementer propriis studiis et opinionibus adhaererent, ut sexcentis exemplis ipsi probare possemus.
17.9.1
Restat jam tandem ut de Mediolanensi synodo verba faciamus, quam non alia de causa S. Leo haberi jussit, nisi ut communi illius provinciae etiam episcoporum consensu et publicis subscriptionibus epistola dogmatica ad Flavianum susciperetur, quod, ait Baronius, impigre curatum est. Tunc igitur Abundius Comensis, caeterique pontificii legati ex Oriente Romam regressi erant, verbis de omnibus quae in Chalcedonensi synodo contigerant rationem reddituri. Quare S. pontifex, ut certis documentis innotesceret omnes Occidentales episcopos fidei regulam a se ipso conscriptam et definitam suscipere, Abundio episcopo et Senatori Mediolanensi presbytero collegae ad patriam et episcopatum revertentibus mandat ut Eusebium conveniant pro synodo indicenda. Huic synodo Eusebius praefuit, ad eamque alii decem et octo episcopi vel per se, vel per suos legatos presbyteros interfuerunt, quorum multi sanctitate, doctrina maxime, celebres fuerunt; videlicet Maximus Taurinensis episcopus, ipse Abundius Comensis, Crispinus Ticinensis, aliique quorum nomina multa cum laude in Ecclesiae tabulis regesta sunt, ut videre est apud Baronium anno superius laudato. Hinc facile colligimus longe a veritate eos scriptores abscessisse, qui dixerunt Maximum Taurinensem, regnantibus Honorio et Theodosio, mortuum esse. Quomodo enim fieri id potuit, si non tantum huic Mediolanensi interfuit synodo, sed etiam Romani concilii Actis sub Hilaro papa subscripsit?
17.9.2
Quidquid autem de his similibusque quaestionibus ab aliis dictum fuerit, praesenti hoc otio non inquiramus. Summam dumtaxat hujus synodicae epistolae paucis recensebimus. Tribus igitur capitibus distinctam mss. codd. omnesque editores illam exhibuerunt. In quorum priori Eusebius cum sociis exsultare fatetur, quod apostolicae sedis legati Chalcedonem missi felicem faustumque effectum legationis sibi commissae assecuti fuissent, quod quidem in Dei laudem et Christianae fidei custodiam ob divinae majestatis praesidium contigisse asseverant, Quando( videlicet, aiunt) vos idoneos cultus sui assertores in apostoli sui sede praesulem collocavit. In altero epistolae capite laudant doctrinam in epistola ad Flavianum contentam, tamquam prophetarum assertionibus, evangelicis auctoritatibus et apostolicis testimoniis omnino consonam; eamque nitore quodam lucis ac veritatis splendore radiare, omnibusque sensibus convenire quos beatus Ambrosius de incarnationis Dominicae mysterio suis libris Spiritu sancto incitatus inseruit. In tertio tandem capite idem Eusebius cum sociis anathema Eutychianis dixisse profitetur; atque, litterarum( aiunt) vestrarum formam secuti, modum praescriptae ordinationis nos servasse, his per fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum missis ostendimus. Quae sane verba innuunt formam rerumque omnium agendarum ordinem a sancto pontifice praescripta, nemine refragante, ab iisdem servata fuisse, ad debitam quidem obedientiam patefaciendam, quam semper totius orbis episcopi etiam in synodis congregati Romanis pontificibus praestiterunt. 461 Unum tandem adhuc restat in hac synodica epistola quod nostram animadversionem excitavit, quodque, repugnantibus vulgatis et mss. codd., aliter in Quesnelliana editione exhibetur. Eusebius siquidem, praesentem suam orationem claudere volens, divinam opitulationem implorat, Leonisque pontificis studio Eutychianae haereseos exitium, fidei palmam et consummati certaminis coronam perpetua quiete retinendam adjudicat, subdens deinde: Hoc futuris memorabile saeculis relinquatis, ut ab hoc exstincta praesenti tempore impiae sectae contumacia videatur, ut vobis( supple catholicae fidei) propugnatoribus in aeternum prostrata succumberet. Concinunt huic lectioni Surius, conciliorum collectores, aliique ex vulgatis exemplaribus, quam genuinam esse etiam aliqua mss. exemplaria, quorum auctoritatem sequendam nobis persuasum est. Quamvis Quesnellus pro illa voce exstincta, aliam exstitisse induxerit, et forte sui librarii oscitantia pugnatoribus pro propugnatoribus admiserit. Is tamen in notis ad hanc epistolam fatetur laudatum locum medica manu indiguisse, quem ad mss. Trecop. et Thuan. cod. emendavit, facta collatione cum hac vulgata: superesse ut, annuente Domino, perpetuo retinentes, hoc futuris memorabile saeculis relinquatis; ut a tempore praesenti extincta impiae sectae contumacia videatur, ut novis purgationibus in aeternum prostrata succumberet. Falsam quidem atque corruptam esse hanc lectionem nemo inficiabitur, si eam consideret, deinde conferat cum praecedenti epistolae contextu, in quo, ut diximus, et haereseos exitium, et fidei palma, et consummati certaminis corona summo pontifici Leoni adjudicantur. Non igitur novae purgationis adhibendae erant ut exstincta haeresis in aeternum prostrata succumberet. Quare novissima Augustini Savioli Veneti typographi editio maximam mihi movit admirationem, tam corruptam lectionem in hujus epistolae contextu inducendo, ea expuncta quam Surius, conciliorum collectores, et ipse Quesnellus retinendam esse judicarunt. Atque admirationem adauxit, quod ipse editor fassus sit optimorum mss. codd. fidem et auctoritatem se esse secutum, quamvis revera nullos codices consuluisse ex hoc atque similibus lapsis mihi liceat argumentari; de qua re aliqua dicere opportunius reservabo in altero tomo Leoninorum Operum.
18.1
CAPUT III. De tempore, numero Patrum atque sessionum synodi Chalcedonensis. Omnia quae in votis S. Leo habuit feliciter exsecutioni mandata sunt. Catholica fides stabilita. Episcopi lapsi ad poenitentiam suscepti sunt. Dioscorus et Eutyches damnati, et demum apostolicae sedis jura in Ephesina synodo abolita summa consensione reparata et stabilita fuerunt.
18.1
Marcianus imperator, ob causas in superioribus recensitas, jussit ut episcopi ad generalem synodum acciti in Chalcedone convenirent et in basilica S. Euphemiae martyris in suburbiis extra urbem congregarentur. Exordium sumpsit octavo idus Octobris anni 451, fuitque absoluta kalendis Novembris. Scriptores, ut annotavit inter caeteros cardinalis Baronius, non conveniunt in determinando neque Patrum neque actionum numero. Marcellinus, in Chronico, sexcentos et triginta episcopos adfuisse narrat, cui suffragantur Liberatus diaconus et Photius. Nicephorus mavult duplicatum fuisse numerum eorum qui oecumenico Nicaeno 462 concilio interfuerunt, videlicet sexcentos triginta sex fuisse. S. Leo vero, qui recenter a suis legatis ex Oriente advenientibus et ex Actorum exemplaribus edocebatur, scribens ad episcopos Galliarum, ait: Sexcentorum ferme fratrum coepiscoporumque nostrorum synodus congregata. Ad quae omnia idem Baronius animadvertens, arbitratur ab exemplaribus Actorum quae supersunt subductam esse fere dimidiam partem episcoporum, cum in prima actione ejusdem synodi nonnisi tercenti quadraginta episcopi subscripti reperiantur. Verum de hac difficultate verba faciemus in actione de Domno Antiocheno, Stephani Baluzii animadversiones approbantes. Aeque incertus apparet actionum numerus, pro quo definiendo aliae et aliae sunt scriptorum opiniones. Baronius, ex dierum numero quo sancta illa congregatio duravit actionum quoque numerum inferri debere arbitratur. Cum itaque ab octavo die idus Octobris usque ad kalendas Novembris duodecim dies intercesserint, et singulis diebus PP. convenisse arbitrari liceat, ideo duodecim sessiones sive secretaria habita fuisse credendum est. Liberatus, laudato loco, quindecim numerat actiones; sed in Graecis Latinisque exemplaribus sexdecim continentur, quamvis multa habeantur in Latinis quae in Graecis desiderantur, et e contrario. Verum si sedulo attendamus ad omnes causas quae in ea synodo agitatae sunt, fateri cogimur in eadem sessione plures actiones factas fuisse, ut constabit cum de Photii Tyrii et Domni Antiocheni causis disputabimus.
18.2
Ecclesiasticae historiae scriptores, qui nos praecesserunt, diligentissime singula in iis Actis contenta recensuerunt; quod praestare in praesens nos praetermittimus, ne quod ab aliis jamdudum actum est iterum agamus. Potissimum cum non semel laudati auctores, Baronius videlicet, Christianus Lupus, Pater Natalis Alexander, Stephanus Baluzius, Joannes David, singuli pro scribendi scopo quem assumpserant, eadem Acta descripserint, variasque incidentes quaestiones pertractaverint, a nonnullis quarum nos abstinuimus, cum ad rem nostram haud pertinere arbitrati sumus. Tria igitur cum sint quae Magni pontificis vota, ut diximus in praecedentibus, respiciunt, quaeque tandem fideliter exsecutioni in ea synodo fuere demandata, singula indicabo. Primum igitur ad fidei causam pertinebat, de qua in synodi exordiis pertractari coeptum est. Nam Paschasinus Lilybaei episcopus, Leonis mandatis obtemperaturus, petiit ut Dioscorus e synodo discederet; nam inter reos dumtaxat, non inter judices, ille erat admittendus. Et quamvis isthaec petitio dura visa fuerit, tamen ad compescendos aliquos dissensionis motus inter Orientales excitatos, et ad praecavendas inducias quae ex canonicis citationibus contingere solent, judices dixerunt ut tamquam judicandus in medio sederet. Tum, accepta ab Eusebio Dorylaei facultate Dioscorum accusandi, hunc, et laesae fidei, et sacrilegi homicidii reum ob necem Flaviano illatam postulabat. Et, lecto accusationis libello Marciano imperatori oblato, Dioscorus objecta diluere nitebatur, dicendo Flavianum legitime condemnatum in synodo imperatoris Theodosii auctoritate congregata. Sed quid in latrocinalibus Actis contineretur ex horum lectione sciscitatum est. Quare cum in iisdem Actis legendis ventum esset ad Theodosii constitutionem, qua cautum fuerat ne Theodoritus praecedenti Ephesino latrocinio interesset, judices petierunt Theodoritum in concilium introduci. De cujus causa hic disserere praetermittimus, cum in subsequentibus Quesnellianam refellere debeamus dissertationem. Interim jam episcopi qui pro Dioscori et Eutychetis partibus decertaverant confessi sunt timore se militum compulsos orthodoxos deposuisse episcopos, et conscientiae stimulis acti exclamaverunt: Omnes peccavimus, omnes veniam postulamus. Et continuata lectione Actorum 463 pseudosynodi, Dioscorus accusatus est, quod epistolam dogmaticam S. Leonis tamquam fidei regulam ad synodum transmissam, legi vetuisset. Ut autem plenius innotesceret vis S. Flaviano et orthodoxis episcopis illata, recensita fuerunt omnia Constantinopolitani concilii Acta, in quibus de Eutychetis condemnatione gestum fuerat. Ex qua lectione apostolicae sedis legati probaverunt Flavianum vere catholicum, Eutychetem vero impium haereticum. Sed Dioscorus ipse amplius cohibere non valens suae malae fidei nequitiam, interloquendo ausus est contendere Flavianum jure fuisse damnatum, quod dixisset post adunationem duas esse in Christo naturas; cujus contrariam sententiam coram Patribus pertinacius propugnare ausus est. Postea vero alia quamplurima lecta sunt, de quibus summatim Baronius verba facit, et ipsi occasione subsequentium Exercitationum indicabimus. Tandem fidei definitio ad sequentem actionem protracta est, quae sexto idus Octobris fuit celebrata.
18.3
In hac porro symbolum Nicaenum recitatum fuit, cui concinere Cyrilli Alexandrini scripta, et Leonem Romanum pontificem in sua epistola, omnes Patres contestati sunt. Hanc autem Leonis epistolam mirificis laudibus prosequentes, acclamarunt. Haec Patrum fides, haec apostolorum fides, omnes ita credimus, orthodoxi ita credimus, Anathema qui ita non credit. Petrus per Leonem ita locutus est: Apostoli ita docuerunt, pie et vere Leo docuit, Cyrillus ita docuit. Leo et Cyrillus similiter docuerunt. Quis autem non intelligit solemnibus istis atque universalibus PP. acclamationibus justo judicio et diligenti studio honorem ad apostolicam sedem et ad sanctum Leonem delatum fuisse, cujus jura et praerogativas Dioscorus in praecedenti synodo pessumdederat et aboleverat? Leonem enim Petri esse successorem, sincerum fidei catholicae custodem, Scripturarum sacrarum supremum esse interpretem, uno ore venerati, ad delendam nimirum illam turpitudinis maculam, qua cum summo apostolicae sedis dedecore Leo ipse et hujus legati in latrocinio Ephesino fuerant passi et inusti. Pro quo scelere cum debitas poenas Dioscorum subire oporteret, in sequenti tertia sessione hujus damnatio prolata est. Huic autem sessioni soli episcopi sine saeculi magistratibus interfuerunt. Aberat etiam a synodo Dioscorus, sed sub militum custodia detinebatur. Et quamvis in prima sessione istius crimina sufficienter omnibus innotuissent, tamen ad servandam juris canonici formam et ordinem, iterum Eusebii Dorylaei accusatoris libellus lectus est; et ne in absentem sententiam proferrent, semel, iterum et tertio canonicis citationibus eum ad synodum venire pulsarunt. Varia excusationum genera interposuit Dioscorus, vel quod detinebatur aegritudine, vel quod ipsi cautum esset synodo adesse, judicibus saecularibus absentibus. Quam postremam excusationem irritam prorsus fecit Cecropius Sebastenus episcopus, ad eum vocandum missus, dicendo: Quando quaedam regularia, nempe ecclesiastica negotia examinantur secundum canones, neque judices alios vel laicos interesse oportet. Dum haec autem agebantur, et synodi PP. Dioscori responsa juxta praefixos terminos exspectabant, quatuor libelli Theodori, Ischirionis, Alexandrinorum diaconorum, Athanasii presbyteri et Sophronii Alexandrini, Christiani viri, lecti sunt. Eam enim epigraphem seu inscriptionem praeseferunt: Sanctissimo et beatissimo universali patriarchae magnae Romae Leoni, et sanctae universali synodo Chalcedonensi. Hos libellos Leoni summo pontifici inscriptos, inter Leonina Opera non collocavit Quesnellus, nec in synopsi Chalcedonensium Actorum, indicavit saltem Leonis nomen praeseferre; quamvis consilium habuerit suam editionem adornandi omnibus monumentis ab ipso sancto summo pontifice scriptis, 464 et aliorum ad ipsum. Hujusmodi libelli Graece et Latine exstant tom. IV, quos ad lectionem Vaticanorum codd. emendavimus, et ut inter S. Leonis Magni Opera in lucem prodeant in sequenti tomo curabimus.
18.4
In his porro libellis gravissima Dioscori facinora descripta et contestata continebantur, quorum summam in praesens indicare supervacaneum ducimus, cum viris doctis innotuerint, et possint a quopiam lustrari. Cum igitur tertio ad synodum vocatus Dioscorus obtemperare recusasset, nec eum permovere potuisset Joannes Germaniciae episcopus, dicens: Sacerdotum delicta communis est turpitudo. Si igitur scit tua sanctitas calumniam se ab aliquibus pati, non est longe sancta synodus; fatigare, ut convincas mendacium. Quare cum reliquum non esset ad ipsius defensionem, pontificii legati, Leonis personam agentes, in eum damnationis sententiam tulerunt. Hanc autem nos hic subjicere praetermittimus, ne contra propositum institutum nostrae Exercitationes nimium excrescant. Qui vero intelligere cupiunt an omnia apostolicae sedis jura in eo judicio manserint reparata, quemadmodum S. Leo post latrocinium Ephesinum habuit in votis, facile totam istius actionis seriem, ordinem et decreta lustrare poterunt apud Conciliorum collectores, tom. IV, actione tertia. Hanc itaque pontificiorum legatorum in Dioscorum latam depositionis degradationisque sententiam unanimi consensione ratam habuerunt caeteri PP., qui postmodum synodales scripserunt epistolas Valentiniano et Marciano imperatoribus, Pulcheriae Augustae, de his quae nuper stabilita fuerant. Publicum quoque propositum fuit istius damnationis decretum, quod et ipsi Dioscoro atque etiam clericis Alexandrinis fuit significatum.
18.5
In sequenti autem sessione, quae quarta fuit, causa episcoporum qui cum Dioscoro in latrocinio Ephesino principes partes obierunt ad examen revocata est. Hos autem in synodo de imperatoris Theodosii mandato pariter praefuisse, ipse Dioscorus testatus est, contendens cum Domno Antiocheno, Juvenali Hierosolymorum, Thalassio Caesareae Cappadociae, Eustathio Beryti, Eusebio Ancyrae, et Basilio Seleuciae episcopis communem causam habere. Sed quia hos S. Leo jusserat in communionem recipi, et poenas canonicas iisdem relaxari, si poenitentes se exhibuissent, et si in horum sedibus alii jam catholici episcopi non essent suffecti, ut jam vidimus ex praecedentibus epistolis, et commonitorio legatis dato; idcirco, cum probassent Nicaenum et Constantinopolitanum symbolum, decreta Ephesi et S. pontificis Leonis epistolam, anathema dicentes contraria sentientibus, jussi sunt synodum ingredi a qua repulsi fuerunt, et, ecclesiastica obtenta pace, catholicae societati adjuncti fuere. Domnum autem Antiochenum non adfuisse in peculiari dissertatione explicabimus. Admissi quoque fuerunt Aegyptii episcopi, quos pontificii legati jusserunt anathema dicere Eutycheti et subscribere epistolae S. Leonis. Utrumque facere primo detrectarunt, exspectantes novi Alexandrini antistitis electionem, quem secuturos esse spondebant in subscriptione. Sed, instante synodo ut Eutychetem damnarent, tandem consenserunt. Verum cum adhuc urgerentur ut S. Leonis litteris subscriberent, omnino renuerunt; seque prosternentes, petierunt ut sanctae synodo placeret primum eligi Alexandrinum episcopum. Quorum supplicationibus synodus annuit, ea tamen interposita cautione ne Chalcedone recederent, sed novi episcopi electionem exspectarent. Eminentissimus cardinalis Baronius atque cl. Stephanus Baluzius annotarunt Graeca Actorum Chalcedonensium exemplaria laudatas actiones aliter distributas continere. Sed notariis episcoporum 465 id esse tribuendum, in dissertatione quam pro Domno Antiocheno conscripsimus affirmamus.
18.6
In quinta actione, de fidei constitutione ab omnibus veluti firma regula tenenda inquisitio coepta est. Carosus enim Dorotheus, aliique Eutychiani archimandritae libellum Marciano imperatori dederant, ut ipsis liceret de fidei rebus cum catholicis disputare. Qui cum synodum essent ingressi, et libellum PP. obtulissent, cogniti sunt pro Dioscoro supplicationes habere. Profitebantur in eo se tantummodo Nicaenam fidem amplecti, nullamque ejus expositionem admittere. Addebant praeterea potius extra alios seorsum a communione ipsorum vitam acturos, quam quidquam novi ad fidem pati superinduci. Ita quidem( ait Baronius) hypocritae illi, more Eutychetis atque Dioscori, sub mentito pallio Nicaenae fidei novam haeresim fovebant. Horum libello alius objectus est synodo oblatus a catholicis archimandritis, et interea tridui spatium temporis datum est haereticis ad resipiscendum, atque catholicae fidei adversum Eutychetem subscribendum. Hos inter erat quidam archimandrita nomine Maximus, qui Eutychetis magister dicebatur. Haereticorum autem archimandritarum subdola agendi ratio synodum fatigavit, et turbas inter PP. excitavit. Nam Paschasinus et caeteri legati pontificii volebant quod ad Eutychianae haereseos exitium et condemnationem S. Leonis epistola tamquam fidei tessera ab omnibus admitteretur. Contra vero Anatolius Constantinopolitanus, qui secreto hactenus Dioscoro et Eutychianae factioni ex parte adhaerebat, multis modis se opponebat. Primo enim approbandant PP. exhibebat quamdam fidei definitionem ab Asclepiade Constantinopolitano diacono recitatam, quam tamquam haereticorum turbis faventem sedis apostolicae vicarii cum aliquibus episcopis Orientalibus repudiarunt, nec Actis synodalibus inseri permiserunt. Secundo, nihil novi antiquis fidei sanctionibus superaddendum esse contendebat, ita ut praeter Nicaenum et Constantinopolitanum Symbolum, et Ephesina decreta contra Nestorium hujusque asseclas stabilita, nulla definitio ad Eutychianum dogma proscribendum admittenda esset. Tertio, Dioscorum non ob laesam fidem fuisse damnatum, et episcopatu dejectum affirmabat, sed quia excommunicationem fecit Domno archiepiscopo Leoni, et tertio vocatus est, et ideo damnatus est. Hanc subdolam Anatolii agendi rationem apprime Paschasinus et caeteri vicarii pontificii noverunt. Et propterea, ne ullus aditus Eutychianis superesset fidei Symbolum aliter interpretandi, praecedentibus Nicaenis, Constantinopolitanis et Ephesinis decretis addiderunt: Epistolam magnae et senioris urbis Romae praesulis beatissimi et sanctissimi archiepiscopi Leonis, quae scripta est ad sanctae memoriae archiepiscopum Flavianum, ad perimendam Eutychis malam intelligentiam, utpote et magni illius Petri confessioni congruentem et communem quamdam columnam existentem adversus perverse sentientes ad confirmationem rectorum dogmatum congruenter aptavit, etc. Integre ergo fidei definitione recitata, eam imperatori Marciano ex judicum sententia manifestandam esse censuerunt, ut habent Facundus Hermianensis et Liberatus diaconus, ut episcopi deinde unanimi consensione in sequenti actione eidem subscriberent.
18.7
Octavo igitur kal. Novembris sexta actio celebrata est, et ut ex Actorum exemplaribus innotescit, omnes episcopi synodali definitioni subscripserunt. Et ibidem advenientibus Marciano imperatore, et Pulcheria augusta, aliisque nobilibus viris imperialis aulae ministris, ipse Marcianus paucis synodi Patres allocutus est. Qua allocutione absoluta, 466 quae hactenus gesta erant Aetius archidiaconus Constantinopolitanus recitavit, una cum omnium episcoporum subscriptionibus. Quare interrogata synodo ab imperatore si secundum omnium sanctorum episcoporum expositionem definitio nunc relecta prolata est, omnes clamaverunt: Omnes sic credimus, una fides, una voluntas, etc.; et conversi PP. ad imperatorem, dicebant: Marciano novo Constantino, novo Paulo, novo David. Annos David imperatori. Augustae pariter multos annos dixerunt, et utrumque alloquentes, subjiciebant: Luminaria mundi, Domine, tu custodi; et multis aliis veris justisque laudibus utrumque ornarunt. Fidei rebus igitur ita dispositis atque firmatis, imperator, ad honorem clericalis militiae et monasticae vitae, quaedam capitula canonicis statutis determinanda synodo proposuit: Decorum( ait) esse judicantes a vobis haec regulariter potius formari per synodum, quam nostra lege sanciri. Fatigati autem ob nimios labores episcopi, semel iterumque imperatorem supplices rogarunt ut eos dimitteret: sed ipse Marcianus ad synodum conversus dixit: Multum quidem estis itinere fatigati laborem perferentes. Verumtamen sustinete adhuc tres aut quatuor dies, et praesentibus magnificentissimis nostris judicibus, quaecumque vultis movete, competens adepturi solatium. Addidit tandem: Nullus vestrum antequam perfecti termini ex omnibus proferantur a sancto concilio discedat. Hactenus ea brevitate qua potui priores sex Chalcedonensis synodi actiones summatim descripsi; ex quibus haud dubium esse potest feliciter S. Leonis Magni vota adimpleta mansisse, atque apostolicae sedis jura turpissime jam pridem a Dioscori et Eutychiana factione in praecedenti Ephesina synodo violata et abolita solemni atque universali totius Ecclesiae judicio reparata fuisse. Caetera vero quae sequuntur, cum ad particulares quorumdam episcoporum causas pertineant, sequentibus in Exercitationibus explicabimus.
19.1.1
CAPUT IV. Dissertatio in quartam Chalcedonensis concilii actionem habita in pontificia Conciliorum Academia, anno Domini 1747.
19.1.1
Photii Tyrii causam, in cujus cognitione Chalcedonenses PP. quarta hujus synodi actione versati sunt, in praesens expendere jubeor, de iis tribus dumtaxat verba facturus quae hujusce Academiae viris hoc anno discutienda praescripta fuere, quaeque sub octavo numero quoad canones sequenti ordine et vocibus exprimuntur.
19.1.2
Primo, an consuetudo antiqua allegata ab Anatolio, actione 4, in causa Photii episcopi Tyrii quod episcopi existentes Constantinopoli una cum patriarcha definiebant quorumcumque recurrentium causas, legitima esset; et hoc posito, cur sententia in causa Photii fuit revocata.
19.1.3
Secundo, utrum in causis ecclesiasticis judicandum esset secundum canones, an etiam secundum pragmaticam sanctionem; qua de re actum est actione 4 in eadem causa Photii.
19.1.4
Tertio tandem, an episcopus, si esset episcopatu indignus, possit in ordine inferiori collocari, quod negare videntur legati papae, actione 4. In quibus omnibus perquirendis, multam orationem me habere oporteret, si libere ejusmodi argumenti latissimum campum excurrere possem. Verum cum summi, clementissimi, atque sapientissimi principis benignitate abuti haud debeam, idcirco non omnia quae dicenda occurrunt potero recensere; 467 sed aliqua nondum satis explorata prolixius exponam; notiora dumtaxat delibabo, et quae tandem, a recentioribus regalistis multis cavillationibus implexa, ad ecclesiaticum regimen et ad apostolicae potissimum sedis jura dejicienda, aut prorsus evertenda, similibus occurrentibus causis, in medium adducuntur, non dissimulabo atque Chalcedonensium PP. vestigiis insistens paucis refellere conabor.
19.2
Antequam praesentis concertationis capita resolvere aggrediamur, quae et qualis causa fuerit cur tot tantaque dissidia Photium Tyrium inter et Eustathium Berytensem exorta essent, inquirere nobis opus est. Tyrum ergo urbem imprimis totius Phoeniciae primae fuisse metropolim, cui duodecim aliae urbes et episcopi ab Ecclesiae exordiis ad annum quadringentesimum quinquagesimum usque suberant, quorum unus erat Beryti episcopus, ex ecclesiasticis tabulis exploratum est. Omnium primus deinde qui hujusmodi metropolitae jura violare tentaverat fuit Eustathius. Qui, posthabitis Nicaenorum Patrum regulis, maximo suae amplificandae sedis studio actus, pragmaticum ab imperatore Theodosio typum seu rescriptum obtinuit, quo, dissecta in duas partes Phoeniciae primae provincia, Berytiorumque Ecclesiae metropolitico gradu et honore attributo, Ecclesiarum quoque Tripolis, Biblis, Botrys Orthosiade, Arcae, Antharadis, quae Photio Tyrio legitimo metropolitae suberant, administrationem et ordinationes in suam redegit potestatem. Facinus tam grave non exhorruit Eustathius, quippe qui res omnes Ecclesiae susquedeque vertere assuetus, multorum schismatum et contentionum auctor fuerat; cum, videlicet, irarum et odii impotens, in latrocinali Ephesina synodo adversus sanctum Flavianum Constantinopolitanum episcopum, Anatolii decessorem, et Eusebium Dorylaeensem, pro Dioscori et Eutychetis factione signiferi partes subire non reformidavit, ut catholica fides plene ad exitium perduceretur. Atque hac de causa Eustathii Berytiorum episcopi nomen non nisi cum summa ignominia in sacras tabulas relatum legimus. Cum nimirum Chalcedonenses Patres, priori actione, latrocinalis praecedentis synodi Acta rescindere et abolere instituentes, omnium turbarum et criminum auctores eadem omnino poena esse plectendos decreverunt quam ipsi per summam injuriam laudatis episcopis, Flaviano scilicet et Eusebio, inusserant.
19.3
Verum tametsi ea in praedatoria synodo Eustathius cum aliis quinque episcopis totius schismatis auctoribus potestatem et imperium habuisset; quamvis praeterea Dioscori Alexandrini, tum Chrysaphii et caeterorum imperialium ministrorum qui Eutycheti patrocinabantur, favorem sibi comparasset; nullum tamen conatum, aut in Photium Tyrium, aut in ejus Ecclesiam adhibere ausus est, satis sibi esse ducens tum talia tantaque praesidia nactum esse quibus facile magis opportuno tempore suis studiis suisque honoris et auctoritatis cupiditatibus posset indulgere. Quare cum anno quadringentesimo nono, undecima die kalendarum Augusti, latrocinali synodo absoluta, Constantinopolitanus episcopus Flavianus, plagis, verberibus et contumeliis affectus, e sua sede exturbatus, exsulatum ire coactus esset, Eustathius tamen sibi persuasit facilius optatum honorem assequi posse, si cum novo tandem episcopo in Flaviani locum suffecto pacem et amicitiam haberet, ad felicius suum negotium conficiendum. Hinc ergo minime dicendum est, Orientis rebus in tanto discrimine positis, illud aliud gravissimum facinus pseudosynodi PP. perpetrasse, videlicet, quod, Flaviano adhuc superstite, Anatolium in ejus sufficerent locum, et in Constantinopolitanum ordinaverint episcopum. Contrariam enim opinionem, et si plerique cum ex catholicis, tum heterodoxis scriptoribus quandoque probassent, tamen nonnisi purum putumque redolere figmentum, perspicue cum ex Theodosii, tum ex ejusdem Anatolii ad S. Leonem epistolis patefactum est. Flavianus quippe nonnisi sequenti 468 anno martyr ex hac luce migravit. Cujus secuta morte, Theodosius imperator Constantinopolitano demandavit clero aptiores ad id munus obeundum decernere atque probare: sibi electionem omnium praecipui reservans. At cum gravissima in dies inter Constantinopolitanum clerum dissidia succrescerent, agente potissimum Dioscori factione, et imperatoris ministris, jussit Theodosius conquiri( verba sunt Anatolii) clericos in regia urbe, etiam ex aliis civitatibus, ob quaedam( ita ut fit) negotia degentes, quo inter illos praestantior in episcopalem dignitatem promoveretur, ut jam ipsi in praecedenti libro observavimus.
19.4
Multa quidem vera et scitu digna modo dicenda occurrerent, si temporis ratio et praesens disserendi propositum haud praepedirent. Illud unum, quod ad res nostras facere visum est, leviter dumtaxat attingam. Anatolii videlicet ad Constantinopolitanum thronum evectionem Eustathii Berytiorum episcopi studiis oppido favisse, Tyriorum vero episcopo Photio extra modum fuisse exitialem. Summa enim Eustathium inter et Anatolium necessitudo intercesserat. Nam is cum esset Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Dioscori episcopi apocrisiarius, cujus factionis schismaticae studio ad episcopatum Constantinopolitanum fuerat evectus, jam animum paratum habebat ut eorum votis et petitionibus indulgeret qui adversus sanctissimum Flavianum pro Eutychiano dogmate decertaverant.