De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
19.1.1
CAPUT IV. Dissertatio in quartam Chalcedonensis concilii actionem habita in pontificia Conciliorum Academia, anno Domini 1747.
19.1.1
Photii Tyrii causam, in cujus cognitione Chalcedonenses PP. quarta hujus synodi actione versati sunt, in praesens expendere jubeor, de iis tribus dumtaxat verba facturus quae hujusce Academiae viris hoc anno discutienda praescripta fuere, quaeque sub octavo numero quoad canones sequenti ordine et vocibus exprimuntur.
19.1.2
Primo, an consuetudo antiqua allegata ab Anatolio, actione 4, in causa Photii episcopi Tyrii quod episcopi existentes Constantinopoli una cum patriarcha definiebant quorumcumque recurrentium causas, legitima esset; et hoc posito, cur sententia in causa Photii fuit revocata.
19.1.3
Secundo, utrum in causis ecclesiasticis judicandum esset secundum canones, an etiam secundum pragmaticam sanctionem; qua de re actum est actione 4 in eadem causa Photii.
19.1.4
Tertio tandem, an episcopus, si esset episcopatu indignus, possit in ordine inferiori collocari, quod negare videntur legati papae, actione 4. In quibus omnibus perquirendis, multam orationem me habere oporteret, si libere ejusmodi argumenti latissimum campum excurrere possem. Verum cum summi, clementissimi, atque sapientissimi principis benignitate abuti haud debeam, idcirco non omnia quae dicenda occurrunt potero recensere; 467 sed aliqua nondum satis explorata prolixius exponam; notiora dumtaxat delibabo, et quae tandem, a recentioribus regalistis multis cavillationibus implexa, ad ecclesiaticum regimen et ad apostolicae potissimum sedis jura dejicienda, aut prorsus evertenda, similibus occurrentibus causis, in medium adducuntur, non dissimulabo atque Chalcedonensium PP. vestigiis insistens paucis refellere conabor.
19.2
Antequam praesentis concertationis capita resolvere aggrediamur, quae et qualis causa fuerit cur tot tantaque dissidia Photium Tyrium inter et Eustathium Berytensem exorta essent, inquirere nobis opus est. Tyrum ergo urbem imprimis totius Phoeniciae primae fuisse metropolim, cui duodecim aliae urbes et episcopi ab Ecclesiae exordiis ad annum quadringentesimum quinquagesimum usque suberant, quorum unus erat Beryti episcopus, ex ecclesiasticis tabulis exploratum est. Omnium primus deinde qui hujusmodi metropolitae jura violare tentaverat fuit Eustathius. Qui, posthabitis Nicaenorum Patrum regulis, maximo suae amplificandae sedis studio actus, pragmaticum ab imperatore Theodosio typum seu rescriptum obtinuit, quo, dissecta in duas partes Phoeniciae primae provincia, Berytiorumque Ecclesiae metropolitico gradu et honore attributo, Ecclesiarum quoque Tripolis, Biblis, Botrys Orthosiade, Arcae, Antharadis, quae Photio Tyrio legitimo metropolitae suberant, administrationem et ordinationes in suam redegit potestatem. Facinus tam grave non exhorruit Eustathius, quippe qui res omnes Ecclesiae susquedeque vertere assuetus, multorum schismatum et contentionum auctor fuerat; cum, videlicet, irarum et odii impotens, in latrocinali Ephesina synodo adversus sanctum Flavianum Constantinopolitanum episcopum, Anatolii decessorem, et Eusebium Dorylaeensem, pro Dioscori et Eutychetis factione signiferi partes subire non reformidavit, ut catholica fides plene ad exitium perduceretur. Atque hac de causa Eustathii Berytiorum episcopi nomen non nisi cum summa ignominia in sacras tabulas relatum legimus. Cum nimirum Chalcedonenses Patres, priori actione, latrocinalis praecedentis synodi Acta rescindere et abolere instituentes, omnium turbarum et criminum auctores eadem omnino poena esse plectendos decreverunt quam ipsi per summam injuriam laudatis episcopis, Flaviano scilicet et Eusebio, inusserant.
19.3
Verum tametsi ea in praedatoria synodo Eustathius cum aliis quinque episcopis totius schismatis auctoribus potestatem et imperium habuisset; quamvis praeterea Dioscori Alexandrini, tum Chrysaphii et caeterorum imperialium ministrorum qui Eutycheti patrocinabantur, favorem sibi comparasset; nullum tamen conatum, aut in Photium Tyrium, aut in ejus Ecclesiam adhibere ausus est, satis sibi esse ducens tum talia tantaque praesidia nactum esse quibus facile magis opportuno tempore suis studiis suisque honoris et auctoritatis cupiditatibus posset indulgere. Quare cum anno quadringentesimo nono, undecima die kalendarum Augusti, latrocinali synodo absoluta, Constantinopolitanus episcopus Flavianus, plagis, verberibus et contumeliis affectus, e sua sede exturbatus, exsulatum ire coactus esset, Eustathius tamen sibi persuasit facilius optatum honorem assequi posse, si cum novo tandem episcopo in Flaviani locum suffecto pacem et amicitiam haberet, ad felicius suum negotium conficiendum. Hinc ergo minime dicendum est, Orientis rebus in tanto discrimine positis, illud aliud gravissimum facinus pseudosynodi PP. perpetrasse, videlicet, quod, Flaviano adhuc superstite, Anatolium in ejus sufficerent locum, et in Constantinopolitanum ordinaverint episcopum. Contrariam enim opinionem, et si plerique cum ex catholicis, tum heterodoxis scriptoribus quandoque probassent, tamen nonnisi purum putumque redolere figmentum, perspicue cum ex Theodosii, tum ex ejusdem Anatolii ad S. Leonem epistolis patefactum est. Flavianus quippe nonnisi sequenti 468 anno martyr ex hac luce migravit. Cujus secuta morte, Theodosius imperator Constantinopolitano demandavit clero aptiores ad id munus obeundum decernere atque probare: sibi electionem omnium praecipui reservans. At cum gravissima in dies inter Constantinopolitanum clerum dissidia succrescerent, agente potissimum Dioscori factione, et imperatoris ministris, jussit Theodosius conquiri( verba sunt Anatolii) clericos in regia urbe, etiam ex aliis civitatibus, ob quaedam( ita ut fit) negotia degentes, quo inter illos praestantior in episcopalem dignitatem promoveretur, ut jam ipsi in praecedenti libro observavimus.
19.4
Multa quidem vera et scitu digna modo dicenda occurrerent, si temporis ratio et praesens disserendi propositum haud praepedirent. Illud unum, quod ad res nostras facere visum est, leviter dumtaxat attingam. Anatolii videlicet ad Constantinopolitanum thronum evectionem Eustathii Berytiorum episcopi studiis oppido favisse, Tyriorum vero episcopo Photio extra modum fuisse exitialem. Summa enim Eustathium inter et Anatolium necessitudo intercesserat. Nam is cum esset Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Dioscori episcopi apocrisiarius, cujus factionis schismaticae studio ad episcopatum Constantinopolitanum fuerat evectus, jam animum paratum habebat ut eorum votis et petitionibus indulgeret qui adversus sanctissimum Flavianum pro Eutychiano dogmate decertaverant.
19.5
Interim ergo Constantinopoli varii habentur episcoporum conventus. Quorum in uno, jubente Theodosio imperatore, et non exspectatis litteris atque Romani pontificis sententia, episcopi Anatolium consecrarunt. Ejusdem concilii meminit Anatolius in epistola ad sanctum Leonem. Unde id operis incubuit sanctae synodo episcoporum Constantinopoli versantium, ut ad me ordinandum sine mora procederent. Alterum deinde habere jussit idem sanctus pontifex, qui, labente Julio mense anni quadringentesimi quinquagesimi, acceptis cum ab Anatolio, tum ab imperatore Theodosio litteris de Flaviani obitu et novi antistitis electione, secum reputans dirum schisma quod catholicam in Oriente societatem disruperat, suspensus haerens, nec rata, nec irrita electionis et consecrationis Acta definire voluit: sed tamdiu cum Anatolio communicare distulit, quamdiu quatuor apost. sedis legati e pontificio latere missi, Constantinopolim profecti, sinceram ex novo episcopo fidei professionem coram omni clero et populo emissam, sua manu signatam, atque adamussim pontificiis votis et mandatis congruentem exciperent. Superstites adhuc sunt plures S. pontificis epistolae, ad Theodosium, ad Pulcheriam Augustam, ad clerum Constantinopolitanum, ad ejusdem urbis archimandritas, et denique ad Martinum presbyterum; ex quibus rerum gestarum seriem non tantum apprime intelligimus, verum etiam S. pontificis agendi ratio, religionis studium, animi robur, suprema ejusdem in omnes totius orbis partes administratio luce clarius enitescit.
19.6
Verum in postrema hac Anatolii synodo, quae in nonum saltem aut in decimum ejusdem anni mensem rejicienda est, nihil de Photii Tyrii causa actum fuisse, ex gravissimis conjecturis perspicue innotescit. Theodosius junior imprimis, a quo Eustathius pragmaticum rescriptum acceperat, vivendi finem fecerat die decima octava Julii, quo tempore ejus litterae vix ad S. Leonem perlatae fuerant, et pontificii legati, qui hoc concilium convocare debebant, aut nondum iter fuerant aggressi, aut si illud incoeperant, adhuc in Romanis diversabantur suburbiis. Leonis 469 quippe litterae id suadent, cum datae fuerint Romae decimo sexto kalendas Augustas, triduo antequam Theodosius diem obiret Constantinopoli. Ad quam deinde urbem, propter itineris labores locique distantiam, pontificios legatos nonnisi octavo aut nono mense adventasse credendum est. Qui praeterea, fideliter suo munere perfungi cupientes, haudquaquam Anatolio in laesae fidei suspicionem adducto permisissent in synodo quam ipsi, mandante Romano pontifice, convocabant principes partes subire, cuncta pro sua libidine disponere, ecclesiasticas leges abolere, cum ipse potius de mala fide suspectus coram ipsis legatis caeterisque episcopis tamquam reus se sistere debuisset.
19.7
Photii igitur causa ad praecedentem aliam synodum, quae Theodosii mortem praecessit, omnino referenda est. Cui cum Eustathius Berytiorum episcopus subreptitium quod acceperat ab imperatore pragmaticum typum exhibuisset, episcopi omnes qui Constantinopoli convenerant, vel in Anatolii gratiam, vel poenarum minis deterriti, etiam contra ecclesiasticarum regularum vetitum, praestiterunt assensum. Tunc itaque agente Chrysaphio et caeteris imperialibus ministris, qui Eustathio impense favebant, non tantum Theodosianum fuit confirmatum rescriptum; sed operam dederunt ut Maximus patriarcha Antiochenus, qui ab ejusmodi aberat synodo, quamvis Constantinopoli diversaretur, quae recentius ad ampliandam Ecclesiae Berytiorum dignitatem, honorem et praerogativis sancita fuerant rata et firma habere vellet. Suberat enim Antiocheni patriarchae administrationi et ordinationi Phoeniciae primae provincia cum suo Tyrio metropolita caeterisque episcopis. Quemadmodum vero res contigissent, narrat idem Maximus a Chalcedonensibus PP. postmodum interpellatus: Eram Constantinopoli. Cum vero concilium de hoc haberetur, non adfui, sed mihi charta allata est, et subscripsi. Quid plura? In hoc Anatolii concilio, cum omnia in sanctissimi episcopi Photii Tyrii odium et ecclesiasticarum legum contemptum fierent, minis, terroribus ipsius Photii metropolitae animum gravius concusserunt, et depositionis poenam intentarunt, nisi synodico subscriberet decreto. Cui( ait Photius in supplici libello dato ad Marcianum imperatorem, Theodosii Augusti successorem, Cui cum, non ex proposito, sed ex metu minarum quae ei inerant, subsignassem, impositam mihi necessitatem subscriptione significavi. Scripsi enim, quod jussus subscripsi, cum scirem nihil hoc mihi praejudicare quod sacrae divinaeque leges ea quae non ex proposito, sed ex necessitate, fiunt nullam vim habere definiant.
19.8.1
Quicumque itaque ad ejusmodi Anatolii synodi Acta, quae hinc illincque apud diversos veteres scriptores sparsa offendimus, sedulo animadvertat, parum absimilem praedatoriae Ephesinae illam fuisse, aut illius posse dici appendicem minime inficiabitur. Quare cum Chalcedonensibus PP. datum esset de fidei causis et de episcoporum juribus violatis judicare, omniaque susquedeque versa in integrum restituere et reparare quemadmodum S. Leo apostolicae sedis legatis praeceperat, idcirco Photii causam judicaturi tria potissimum Anatolio Constantinopolitano episcopo objiciebant. Haec autem tria imperiales civilium causarum judices paucis indicarunt, ita generale Chalcedonense concilium compellantes: Dicat S. synodus licueritne sanctissimo archiepiscopo Anatolio absenti reverendissimo episcopo Photio excommunicationem mittere et jubere, ut ei certae Ecclesiae in provincia auferrentur, et an synodum appellare oporteat conventum episcoporum qui in regia civitate diversantur.
19.8.2
Quoad postremam hanc quaestionem, Tryphon, Chii episcopus, conventum episcoporum in urbe diversantium synodum posse appellari serio affirmavit, qui forte, cum Anatolio tum regiis ministris blandiri cupiens, 470 spectata primum regiae urbis dignitate et amplitudine, et recensito deinde frequenti episcoporum Orientis commeatu, qui ob civilium rerum administrationem, dum aliqua laborabant oppressione pro suis vindicandis juribus, Constantinopolim convenire debebant, palam dixit: Synodus appellatur, et conveniunt, et laborantes aliqua oppressione sua jura nanciscuntur. Tryphonis responsioni, nec sancta generalis synodus, nec alius quisquam ex episcopis suffragatus est, ne forte aliorum patriarcharum, Alexandrini nimirum, et Antiocheni, et Hierosolymitani, jura laederentur. Ex ecclesiasticis tabulis enim exploratum est, Constantinopolitani episcopi fines valde tum fuisse contractos. Nam praeter illam Asiae partem quae ad Ponti regiones extendebatur, primo solas Thraciae dioeceses poterat administrare, cujus jura postmodum Theodosii Junioris rescripto ad Illyricum usque extensa fuere. Contra vero Phoeniciae primae dioeceses ad Antiochenum pertinebant patriarchatum, ut diximus. Et propterea ad omnes turbas praecavendas, quae exoriri poterant, Thryphonis sententiam atque judicium universa synodus, nec ratum, nec irritum habendum esse censuit.
19.9.1
At non ita vero factum est, cum altera quaestio de excommunicatione ab Anatolii synodo in Photium Tyrium absentem lata examini subjiciebatur. Hanc enim veluti horrendum facinus, divinis et humanis legibus contrarium universa synodus Chalcedonensis exsecrata est. In ea enim actione legimus Atticum Zelorum episcopum dixisse ut absentem nemo condemnet. Omnes reverendissimi episcopi acclamaverunt: Nemo absentem condemnat. Hac igitur unanimi Chalcedonensium PP. conclamatione synodalia Anatolii decreta prorsus abolita fuere. Quod cum Anatolii animus honoris et ambitus impotens indigne ferret, ut se ab omni injustitiae nota purgaret, suaeque sedis amplitudini consuleret, ad illam provocavit consuetudinem, de qua in praesens disputamus. Sed eam consuetudinem prorsus illegitimam fuisse, atque ad eam Anatolium dumtaxat provocasse, ut studiosa uteretur tergiversatione, quem latere poterat? Non enim consuetudo legitima censeri potest, quae divinis et humanis legibus repugnat. Et propterea cum Eusebius Nicomediensis, tum Photius Tyrius, cum universa synodo, ne in contentionem venirent de consuetudine quae abusum obtinere poterat, omnes Anatolii excusationes veluti injusti ambitus commenta, quibus rerum veritatem occulere nitebatur, constantissime rejecerunt.
19.9.2
Eunomius quidem Nicomediensis ad judices conversus ita fidenter eos est allocutus: Magnificentia vestra nos percunctata est num liceat absentem condemnare. Responsum do Romana voce, et usurpans verba Pauli apostoli, Actorum XXV, 16, ita effatus est: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque accipiat ad diluenda crimina. Cui postmodum Photius concinens, enixe synodum et imperiales judices precabatur ut, omni injusta consuetudine posthabita et abolita, canonicae leges dumtaxat exsecutioni demandarentur. Nihil aliud postulo( Photius dixit) precorque vestrum justum judicium, nisi ut faciatis ut regulae stent, utque ii qui a me legitime ordinati sunt, postea vero ejecti et facti presbyteri, restituantur, ac ego meas Ecclesias accipiam. Tum tandem synodus universa, nulla quidem interposita mora, acclamavit: Hoc justum postulatum. Regulae teneant. Justa petitio Photii reverendissimi episcopi.
19.10
Ex hujusce decreti vocibus Anatolii animus, honoris et potestatis amplitudinem anhelans, utpote qui Constantinopolitanae sedis dignitatem auctoritatemque in omnibus apostolicae divi Petri sedis muneribus exaequari cupiebat, gravissime cruciabatur. At non ea ratione, ut Photii et Eustathii causam iterum judicandam peteret sibi reservari; sed quia 471 intelligebat quod semel in irritum misso suae synodi judicio, jam Constantinopolitani antistites maxime elati, ea potestate privabantur quam per canonum injuriam sensim cum aliorum jurium jactura sibi usurpare conabantur. Tantam autem elationem in Constantinopolitanorum mentem excitaverat imperialis urbis amplitudo, regiae potestatis auctoritas, imperialium ministrorum favor atque praesidium; quibus tantopere delectabatur, ut ecclesiasticam episcoporum potestatem ex civilium rerum administratione metiendam esse contenderent. Praeterea cum ipsi imperatores Constantinopolim novam Romam appellare voluerint, et ad instar Romae veteris nobilissimis cum sacris tum profanis aedibus ornaverint, atque Constantinus Magnus et filii, Arcadius et ambo Theodosii maximis opibus, divitiis, honoribus ac privilegiis eam locupletaverint, idcirco episcopi ipsi injuriosis consuetudinibus insistentes, cum evidenti sacrorum canonum contemptu omnium causarum ecclesiasticarum Orientis cognitionem ad se trahere conabantur. Eorumdem antistitum demum animi elatio ambitusque canone tertio Constantinopolitani primi concilii augebatur. Quo nimirum centum quinquaginta Orientis PP. sub Theodosio seniore statuerunt: Constantinopolitanus episcopus habeat priores honoris partes post Romanum episcopum, eo quod sit nova Roma. Sed quid ex eo canone? Nullam enim legitimam consuetudinem inducere poterat, tum quia apostolica sedes eum numquam ratum habuit, tum quia Alexandrini et Antiocheni patriarcharum jura gravius vulnerabantur. Verum etsi ultro daremus canonem illum ab anno 381 quo editus fuerat ad Anatolii usque tempora obtinuisse, quid inde? Num potuissent Constantinopolitani antistites Romanis pontificibus exaequari, omniumque Orientalium causas cognoscere, ad omnium consultationes respondere? Apage figmentum! Honoraria dumtaxat patriarchatus dignitas in gratiam imperatoris Theodosii fuit ipsis attributa, non eorumdem potestas amplificata. Nam, canone secundo praecedenti, iidem PP., Nicaenis legibus haerentes, Alexandrino primum et Antiocheno deinde sua jura asseruerunt et confirmarunt, enumeratis ea de causa singulis regionibus et dioecesibus quae ab eorumdem administrationibus et synodis pendere debebant. Quod utique ab ipsis factum intelligimus, ut Constantinopolitanus patriarcha, solo honore contentus, omnium Orientalium Ecclesiarum administrationem miscere non auderet.
19.11
Verum temporis decursu Constantinopolitani patriarchae omnia perturbarunt; atque, honori et vacuo nomini potestatem addere volentes, multorum episcoporum ordinationes sibi indebitas usurparunt, Ponticae videlicet, et Asianae, et Thraciae, ut videlicet veteris Romae patriarchae se aequipararent. Hac de causa enim et ipse Anatolius in generali Chalcedonensi concilio multos conatus adhibuit, ut hujusmodi injuste usurpata jura servaret, sibique et suae sedi privilegia Romanorum pontificum praerogativis aequalia decernerentur. Quod negotium ut felicius et sine contradictione conficeret, toto concilii tempore, legatis sedis apostolicae, officiis, muneribus aliisque modis studebat blandiri; summam erga ipsam apostolicam sedem reverentiam affectando, omnem honorem omniaque Constantinopolitanorum antistitum privilegia in decus, munimen et ornamentum Romanae sedis redundare confingendo; atque demum novum canonem quem de firmandis suae sedis juribus edendum jurabat nemini injuriosum futurum affirmando, eo vano ductus praetextu, quod longa temporis praescriptio sexaginta annorum suis suffragaretur cupiditatibus. Haec omnia tamen, etsi blande multaque exoratione verbis scriptisque ab Anatolio exponerentur, minime Romani pontificis et ejus legatorum animum commovere potuerunt, ut fusius quidem ex certissimis monumentis, absque ullo partium studio, demonstrare possem, si aut temporis 472 ratio sineret, aut si aliorum mandata extra propositas quaestiones vagari non prohiberent. Illud unum dumtaxat subjiciam, videlicet exploratissimum esse consuetudinem ab Anatolio allegatam, cum ad canonem tertium Constantinopolitanum secundi generalis concilii esse referendam; tum demum ad gravissimos qui temporis decursu irrepsere abusus in Ecclesiae rebus administrandis atque in metropolitarum et episcoporum ordinationibus habendis, quemadmodum ex divi Leonis epistolis ad Marcianum imperatorem, ad Pulcheriam augustam, ad Anatolium ipsum atque pariter ad Julianum episcopum Coensem evidentissime exploratum est.
19.12
Superest jam vero ut de pragmatica sanctione quam Eustathius Berytiorum episcopus in praecedentium suorum facinorum mercedem per subreptionem a Theodosio imperatore piissimo obtinuerat verba faciamus. Atque imprimis pragmaticae sanctionis vocabulum causam in consistorio principis ventilatam coram proceribus sacri palatii significare habet. Quare Gratianus, qui eam hisce verbis descripsit, etiam addidit: Principis constitutio, ex cognitione causae lata, pragmatica sanctio appellata est. Jacobus Gutherius tamen, etsi Gratiano haud adversetur, clarius pragmaticae sanctionis ideam descripsit dicens: Pragmatica jussio, seu sanctio, non ad singulorum preces super privatis negotiis profertur, sed tantum ad preces alicujus corporis, collegii, civitatis, vel provinciae. Has autem pragmaticas jussiones inter generales leges numerari jurisconsultis exploratum est. Verum laudatus Gutherius inter pragmaticas jussiones et sanctiones pragmaticas aliquod statuit discrimen subdens: Pragmaticae jussiones, quae aliquid jubent. An ergo pragmaticum rescriptum de Ecclesiae Berytiorum metropolitico jure inter imperiales jussiones vel sanctiones nos referre oporteat, an vero ad preces alicujus corporis aut civitatis fuerit prolatum, definire haud necesse est. Verum si de hocce postremo verba facere deberemus, ad preces Chrysaphii eunuchi et totius Dioscorianae factionis prodiisse saltem suspicari possemus, cum Eustathius potissimum semel iterumque concilii Chalcedonensis PP. ad accusationes diluendas fuerit contestatus imperatorem ea de re non supplicasse. Quam sane contestationem veritate inniti ipsa Theodosiana lex, Justinianeo inserta codici, patefacere nobis visa est. Cum ipse Theodosius imperator asseveret: Propter multas justasque causas metropolitano nomine ac dignitate civitatem Berytum decernimus exornandam, jam suis virtutibus coronatam. Nullam ergo ibi facit mentionem aut de Eustathii precibus, aut de ipsius meritis. Berytum civitatem laudat dumtaxat tamquam multis virtutibus coronatam. Alia praeterea eo in rescripto offendimus quae Anatolii et ejus Constantinopolitanae synodi impotentiam et maximum Eustathii ambitum patefaciunt. Non enim imperator Ecclesiae Tyriorum jura minuere et in duos aequales ejusdem provinciae metropolitas discerpi mandavit, sed Tyrum in antiquo suo jure perstare decrevit. Ea ductus ratione, ne suorum majorum decreta in irritum mitteret, neve pragmaticum rescriptum sacros canones aboleret. Tyro( ait) nihil de suo jure derogetur. Sit illa mater provinciae, majorum nostrorum beneficio; haec nostro et utraque dignitate simili perfruatur. Si nos ad Theodosianae legis verba cum doctissimo Christiano Lupo paululum velimus animadvertere, non aliud quam metropoleos nomen et honorem Beryto decrevisse imperatorem intelligemus; caeterum novo huic metropolitae neque suffraganeos episcopos adjudicasse, nec cum Tyriae metropoleos injuria et mutatione illius in ecclesiasticis rebus administrandis potestatem augere voluisse. 473
19.13
Cur ergo aliter Theodosianam legem Anatolii synodus fuerit interpretata; cur non audito Photio antiquo metropolita, ab ejus subjectione sex suffraganeae Ecclesiae fuerint a vulsae; cur demum in eumdem Photium absentem excommunicationis sententia lata fuerit, a qua nonnisi post centum viginti duos dies fuit absolutus, jam satis abunde in superioribus fuit explicatum. Quae mala omnia ut Chalcedonense concilium eriperet, simulque Ecclesiae Tyriae vulneribus mederetur, omnia in integrum restitui jussit. Et quamvis pragmatica illa Theodosii jussio, superiore anno, et propter Anatoliani concilii decreta, et propter Maximi patriarchae Antiocheni consensum, jam in rem judicatam transiisset, tamen Ecclesiae causas non secundum sacras imperatorum et regum pragmaticas, sed ad sacrorum canonum normam definiendas esse sancitum est. A qua quidem agendi ratione haudquaquam alienus esse poterat imperatoris Marciani animus, ad quem supplici suo libello Photius provocavit: non quidem, ut regalistae aiunt, ut ipse vel de mortui imperatoris lege Tyrii Ecclesiae jura vulnerante et dejiciente ferret judicium, vel ut e medio pragmaticam auferret sanctionem, et in Eustathium ejusque ambitionem animadverteret, quod sane in ecclesiasticis rebus saeculi principibus datum haud est, ne civilium rerum administratio quae ad eos dumtaxat pertinet spiritualibus admisceatur negotiis; sed Photius Marcianum imperatorem ideo suo interpellavit libello, ut sese sacrorum canonum vindicem exhiberet, atque necessarium praestaret praesidium, ne ob fictas causas ab invidis et ambitus impotentibus hominibus obrueretur. Natura enim( ait Photius) comparatum est ut sacrorum jura numquam imminuantur a praefectorum vanitate. Tum etiam in ore omnium sermo iste versabatur: nec regios ministros, nec imperatores ipsos, quibus temporalium rerum administratio data est, sacerdotum jura suis legibus imminuere, vel pervertere, vel immutare potuisse. Quod sane sine ulla prorsus contradictione ipsius Marciani imperatoris judices sincere contestati sunt, dicentes: Sanctissimo domino Urbis placuit, non juxta sacros aut pragmaticos typos res sanctissimorum episcoporum procedere, sed juxta regulas a sanctis Patribus latas. Ne vero quisquam episcoporum, nimis studiose regiae potestati majestatique haerens, de Marciani principis voluntate in dubium veniret, ipsi imperiales judices statim absolute pronuntiarunt: Omni igitur cessante e sacris pragmaticis definitione, canones de hoc capitulo editi legantur. Quasi ipsi judices voluissent innuere nullam vim nullumque vulnus per pragmaticas sanctiones Ecclesiae canonibus esse inferendum.
19.14.1
Non ergo mirum si, quinto Nicaeni concilii canone lecto, de unico tantum metropolita in unaquaque provincia habendo universa illa synodus dixit: Unum juxta regulas sanctorum Patrum volumus esse metropolitam: petimus ut regulae sanctorum Patrum teneant. Ex qua potissimum disserendi et judicandi forma perspicue edocemur ecclesiasticas causas secundum canones esse tractandas; principum vero leges minime esse spernendas, sed ad eas respicere oportere si in canonum exsecutionem, praesidium, munimen atque tutelam datae sint, et sacrorum canonum vigorem, aut non laedant, aut non obruant et aboleant. In similibus enim circumstantiis hierarchici ordinis jura non laeduntur: sed ad tuenda sacerdotii et imperii potestates conveniunt. Quod sexcentis exemplis mutuatis ex legibus Constantini, Theodosii senioris et Valentinianorum, aliorumque explicare possem, si temporis ratio non praepediret.
19.14.2
Secus vero ratiocinari oportet, cum pragmaticae leges canonibus repugnant, cum eos obruunt atque subvertunt. Tunc enim pragmaticis insistere et ab iisdem judicandi formam et rationes mutuari, prorsus ab Ecclesiae usu, privilegiis et juribus alienum est; atque si eas sequeremur, ecclesiasticum ordinem ad exitium perduceremus. Cujus quidem rei, cum haud ignarus esset Atticus civitatis Nicopolis Epiri episcopus, rato habito 474 Chalcedonensis concilii decreto, quo summa omnium consensione in pristine metropolitae honore et administratione Photius restitutus et Eustathius prohibitus, ne e pragmatico typo aliquid amplius sibi vindicare auderet, ad praecavendos deinde omnes abusus qui quovis tempore irrepere possent, enixe imperiales judices totius coetus nomine exoravit, eos his verbis compellans: Supplicamus ut etiam nunc virtus regularum in omnia et in omnes provincias teneat; cessantibus omnibus pragmaticis, quae ex concursatione et ambitione fiunt, quaeque evertunt ea quae spiritualiter et secundum Deum a sanctis Patribus sancita sunt. Haec porro verba nos exscripsimus et recitavimus, ad eorum regalistarum opiniones refellendas qui aiunt non synodi Chalcedonensis decreto, sed Marciani et imperialium judicum sanctione Theodosii pragmaticam legem fuisse antiquatam et abolitam; qui contendunt eam concilii regulam dumtaxat locum habere in proposita specie, scilicet in iis quae Ecclesiarum ordinationes respiciunt. Quod si quis velit eam ad alios casus porrigere, ad eos tantum extendere oportet, quibus canonum disciplina mere ecclesiastica continetur. At harum opinionum auctores plane haec comminiscuntur. Nam pragmaticas sanctiones contra canonum veritatem pietatemque editas omni prorsus auctoritate et robore esse vacuas, generatim sine ulla exceptione, etiam in Valentiniani et Marciani imperatorum constitutione, anno 454 edita, expresse hisce verbis declaratum est: Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones ecclesiasticos, interveniente gratia et ambitione, elicitae sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare praecipimus.
19.15.1
Pari quoque ratione in Chalcedonensi laudata synodo de episcopis a Photio ordinatis judicatum est. Quos, post assecutum episcopatus ordinem et sedem, per summam injuriam presbyteros dumtaxat esse jussit Eustathius et Anatolius. At quis ignorat sacrilegium prorsus esse episcopum in locum presbyteri redigere? Si enim justa de causa illos ab actu episcopatus amovebat, nec presbyteri locum retinere debebant.
19.15.2
Sic itaque rebus dispositis, etiam quoad eos episcopos qui in presbyteri locum et gradum injuste fuerant redacti, Photii Tyrii causa prudenter, juste atque sanctissime ad felicem exitum, apostolicae sedis legatis eo in concilio agentibus, perducta est. Quod postremum quidem judicium de episcopis ad inferiorem gradum descendentibus, et ab Anatolio, et ab ipso Maximo patriarcha Antiocheno cum ratum et firmum, sine ullo discrimine habitum fuisset, non est cur nos in hac expendenda controversia diutius immoremur. Potissimum cum universalis Ecclesiae consensio et praxis, conciliorum statuta, apostolicae sedis constitutiones nos edoceant ex episcopatus ordine justa de causa amotos, nec in presbyteri gradum et locum persistere posse, ut ab ecclesiasticarum rerum exordiis ad nostra tempora usque luculentissime probare possem. Verum summi sapientissimique patris et principis, cui et majorem omnes ecclesiasticae res splendorem, litteraria respublica incrementum, omnium felicitas praesidium, et praeclarum hocce institutum originem debet, clementia amplius abuti, academicos clarissimos detinere, non fuit consilium. 475