De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
21.1
CAPUT VI. Chalcedonensis actio de Domno Antiocheno supposititia non est. Illam ex Graeco in Latinum, cum reliquis Actis transtulit Rusticus diaconus. Maxima injuria id negavit Quesnellus, cujus argumenta tamquam falsa et prorsus infirma jam rejecit, atque etiam summa et mira eruditione solvit doctus clarissimusque Stephanus Baluzius. Hujus denique vestigiis in hac describenda Exercitatione nobis passim insistere opus fuit.
21.1
Inter Quesnellianas dissertationes eam nono loco positam offendimus, in qua auctor Domini quondam Antiocheni episcopi causam examinandam assumpsit, in qua de hujus agens damnatione, de Maximi ejus successoris ordinatione, tum varias S. Leonis epistolas conciliique Chalcedonensis Acta illustranda sibi proponens, actionem tandem de Domno his Actis insertam commentitiam esse posse demonstrare aut demonstrasse sibi adulatur. Profecto id ex ejusdem dissertationis titulo sive epigraphe sibi promisit auctor, sed injuria quidem. Nam momenta omnia quae hinc illincque sparsa ad suae causae patrocinium collegit, aut tamquam infirma ex sese cadunt, aut prorsus ad quaestionem de qua agimus impertinentia esse rerum gestarum series manifestat. Orditur ergo dissertationem inquirendo cur Maximi ordinatio confirmata, nec reprobata Domni depositio. Subdit: Hanc unam fere omnes catholici scriptores, qui istam versantur quaestionem, afferunt: Maximum, etsi a suspectis hominibus electum, consecratumque a Constantinopolitano episcopo contra canonicam regulam, Domnoque adhuc in vivis agenti superordinatum, ideo tamen receptum esse a synodo, quia a S. Leone in episcopatu confirmatus fuerat. Hujus aliorumque episcoporum in latrocinio Ephesino per summum nefas factam depositionem animadvertit; sed unus Domnus, aliis tamen redintegratis, suae sedi non fuit restitutus: quae agendi ratio gravioris difficultatis causa est. Addit latrocinii Ephesini Acta in irritum missa ab Occidentalibus ante Chalcedonense concilium, Leonem pontificem contestatum ut omnia in eo statu esse juberet in quo erant ante infaustam synodum, donec omnia per oecumenicam synodum reformarentur. Consequens erat ut depositio Domni et Maximi ordinatio irritae essent, suum ille reciperet locum. Baronii sententiam affirmantis proponit, quoniam S. Leo, cognita causa, Domnum juste damnatum intellexit. Post haec vero eorum refert conjecturam, qui Domnum depositioni suae manus ultro dedisse affirmarunt, solitariae vitae deliciis illectum, quibus innutritus olim fuerat ab 489 Euthymio abbate; quas cum, refragante S. Patre, relinquere meditaretur, ut Joanni avunculo suo a fide catholica deflectenti opem ferret, haec ab eo verba futuri praenuntia audivit: Si his neglectis et tolerantia contentis cogitationibus tentabis a Laura discedere, obtinebis quidem administrationem quam tuus habet avunculus, sed eam tibi rursus auferent mali homines, et praestigiatores, cum ab illis prius fueris seductus ignorantia. Haec, et id genus alia ex Cyrillo monacho de rebus ab Euthymio gestis refert.
21.2.1
Tertio Quesnellus concludit: Qui porro Leonis auctoritatem hoc egisse putant, ut maximus in Antiochena sede tam malis auspiciis collocatus remaneret, locumque cedere Domnus cogeretur, manifestum id esse aiunt ex Actis Chalcedonensibus. Siquidem in actione quae de Domno Antiocheno inscribitur, disertis verbis legitur confirmatum auctoritate Leonis fuisse Maximum. Quesnellus tandem integram illam actionem, ad ecclesiasticae historiae veritatem indagandam in suam transtulit dissertationem. Ut de ea, sub oculis posita, facilius lector judicium interponeret. Tali ergo tantoque quaestionum et verborum apparatu praemisso, exscriptam actionem illam de Domno Antiocheno, inter Chalcedonensis concilii Acta relatam, Quesnellus fassus est se eam minime commentitiam esse, sed genuinam totis votis peroptasse:« Hoc enim si esset( ait), prae manibus haberemus testimonium summae auctoritatis pontificis Romani tam in synodos, cum in Orientales episcopos; majorum, inquam, et primarum sedium episcopos. Enimvero quantae potestatis est ut penes Romanum episcopum Antiocheni, et consequenter Alexandrini aliorumque episcoporum consecratio fuerit, aut saltem confirmatio, ut ex hoc loco argumentantur cardinalis Bellarminus ejusque apologista Jacobus Gretserus. Qualis praerogativa, ut cum plures episcopi ab infausta synodo per vim scelusque depositi essent, eorum damnatio et depositio rata esse juberetur quam ratam esse debere judicaret Romanus pontifex, sola alterius episcopi in ipsius locum substitutio haberet locum quam idem ille confirmasset! Quam evidenter denique hinc eluceret suprema ejusdem in synodos potestas, quarum Acta ex ea parte robur habeant, cui ille robur adjecerit, et illa cassa sint et irrita quam irritam ille esse voluerit! Verum ut eruditi et sapientis est theologi vera germanaque primariae sedis privilegia toto animo atque ex solidis genuinisque probationibus adversus novatores vindicare, ita parum sinceri liberalisque animi sit eadem vel ultra praescriptos limites ampliare, vel incertis, caducis falsisque adminiculis ac fulcimentis sustentare.» Concludit tandem.« Nec enim mendacio eget veritas, sed potius ex mendacii consortio in falsitatis suspicionem veritas etiam testatissima vocari consuevit.»
21.2.2
Quis tamen sibi persuadet sinceram et totis viribus eam protestationem fecisse Quesnellum? Profecto si ex corde exoptasset commentitiam non esse, sed genuinam, de Domno Antiocheno actionem et palinodiam recantasset, et nonam dissertationem pro hac causa conscriptam disperdidisset, flammis ignibusque concremasset. Siquidem, eo adhuc superstite, clarissimus Stephanus Baluzius, maximo studio adhibito, summisque impensis laboribus, huc illucque a viris studiosis rei antiquae litterariae operam dantibus sibi novas comparavit notitias, ut tandem plenissime ipse Quesnellus suis studiis se deceptum aberrasse, nec fictitiam dici posse actionem de qua agimus, sine ulla animi haesitatione judicare potuisset. Quare idem Baluzius cum in litterariae rei utilitatem, tum in ecclesiasticae historiae incrementum et bonum, in adornanda nova Conciliorum collectione, omnibus singulisque Quesnellianis argumentis occurrit, atque solvit, et ab uniuscujusque animo eas falsitatis suspiciones rejicit quas lectores imbibere possent. 490
21.3
Primum itaque argumentum colligit Quesnellus ex Graecis concilii Chalcedonensis codicibus, in quibus ejusmodi actio desideratur.« Hoc, ait, certe non leve indicium est suppositionis a Latino aliquo impostore factae. Si enim illa vere in concilio facta fuisset, Graece utique fuisset, atque Graecis hujus synodi Actis inserta cum aliis actionibus legeretur. Cur enim haec una a reliquarum Graecarum corpore distracta fuisset, plane non apparet.» Quis vero hanc primam Quesnelli conjecturam nimis esse fallacem non judicabit? Quesnello suspicari licebit actionem illam a Latino impostore esse confictam, quia in Graecis codd. qui supersunt non apparet, et non potius suspicabitur Graecos eam abolere quaesiisse, et a reliquarum corpore nisos fuisse eam distrahere, ut facilius ipsi de primatu cum Romano episcopo contenderent? An non Orientales quinto, sexto, septimo et sequentibus saeculis primatus honores praerogativasque, ob Antiochenam Ecclesiam primitus a D. Petro fundatam, sibi arrogare contendebant? An non Acephali, Eutychiani, statim post Chalcedonensem synodum omnem moverunt lapidem, ut eamdem synodum abolerent? Quod cum numquam obtinere potuissent, saltem memoriam delere voluerunt, quod Orientales episcopi, Antiochenus et Alexandrinus, nonnisi de Romani pontificis consensione, hujusve confirmatione, tamquam canonice electi haberentur. Id sane secum agitare debuisset Quesnellus; potissimum cum in Antiochena sede, post Maximum et Basilium episcopos catholicos, plures episcopi, haeretici, schismatici atque scelestissimi sederunt, quorum catalogum ex subsequentium conciliorum Actis nos describere possemus, si cum homine in ecclesiastica historia nullatenus versato congressionem haberemus. Interim vero praetermissis quae de Petro Fullone, Severo, Macario Monothelita, aliisque improbarum sectarum viris, qui operam dare potuerunt ut ex antiquis Graecis exemplaribus prorsus actio illa subriperetur, ne certum indubitataeque fidei monumentum exstaret de plenaria Romani pontificis potestate in confirmandis saltem Orientalium patriarcharum electionibus consecrationibusque, attendamus an praecedens argumentum nutet aut corruat. Certe ut ex solis Quesnellianis suspicionibus infirmaretur, aliquod Graecum autographum eorumdem Chalcedonensium Actorum nobis debuisset adversarius objicere, et suis conjecturis praesidium nancisci, quod cum ab ipso nec ab alio quopiam ex Graecis fieri hactenus potuerit, ideo ad aliud Quesnelli argumentum eripiendum jam nos gradum facimus.
21.4
Secundo itaque contendit ex unico codice hujusmodi prodiisse actionem, quem nulla auctoritas, antiquitas nulla commendabat; cum et chartaceus esset solummodo, et ab ignotis scholaribus Germanis duobus acceptus praedicetur. Antiquae rei studiosi clarissimo Stephano Baluzio multum debent. Is enim ad hanc nostri adversarii difficultatem refellendam consultius et prudentius agendum esse censuit, ne fabulas in sua Conciliorum collectione intruderet. Is igitur Quesnello fidem adhibere suspensus haerens, partim suis oculis Chalcedonensis synodi Latinas versiones lustrare coepit; tum ex amicis sciscitatus est an in aliis extra Gallias bibliothecis manuscripta exemplaria asservarentur, in quibus actio illa de Domno esset descripta. Inter caeteros qui ejus votis indulserunt, fuit clarissimus et eminentissimus Hieronymus cardinalis Casanata, rerum antiquarum peritissimus. Cujus memoria, ob insigniora litterariae reipublicae bona et incrementum collata, numquam peribit. Is, inquam, a Baluzio consultus, multos Vaticanae bibliothecae codices( cui praeerat) a peritissimis viris lustrari jussit, in quibus quidem cum actio de qua agimus reperta fuisset, non tantum imaginarios illos Germaniae scholares Quesnello suspectos ab impostorum et inscitiae nota purgavit; sed etiam Quesnellum ipsum gravissime esse lapsum plurimis argumentis demonstravit. Imprimis enim actio de qua agimus Graece continebatur in codice Patriciae 491 Juliae, cujus mentionem facit Rusticus, quamvis in aliis codicibus ab eodem recognitis desideraretur. Nam Rusticus ipse post sextam Chalcedonensis synodi actionem, illam notam subjecit, quam cod. Bohierianus exhibet: Explicit actio 6. Incipit actio 7 de Domno Antiocheno, quondam patriarcha, translata ex Graeco in Latinum. Huic vero Rustici annotationi temporis decursu haec alia addita fuit: Eam vero alii codices exhibent sub fine actionis decimae.
21.5.1
Duo itaque Quesnellum animadvertere oportebat: alterum codd. haud chartaceos, sed ex membranis confectos; non recentiores, sed summae antiquitatis, hujus actionis tamquam ex Graeco in Latinum translatae facere mentionem; ac propterea non fuisse ei licitum affirmare Graecam Calchedonensium Actorum collectionem numquam potuisse a reliquis distrahi, cum vetustissimi illius synodi interpretes septimo loco positam eam offendisse affirmaverint: alterum est actionem illam non prodiisse ex unico codice, quem nulla auctoritas, antiquitas nulla commendabat, cum chartaceus solummodo esset, et ab ignotis scholaribus Germanis duobus acceptus praedicetur. Quid enim vetat quod aliquod chartaceum antiquorum monumentorum exemplar ex antiquioribus archetypis non fuerit exscriptum? Innumera enim sunt manuscripta exemplaria, etiam recentioribus characteribus exarata, quae ex vetustissimis membranis exscripta fuerunt, ut lippis tonsoribusque perspectum est. Igitur opus erat illi, antequam rem tamquam ex tripode definiret, diligentius inquirere an in bibliothecis et archiviis vetustiora hujus actionis exemplaria in membranis exarata reperirentur. Debuisset saltem eminentissimo Baronio aliquam fidem adhibere, qui scripsit:« Haec ipsa actio in Latino veteri codice Vaticano, qui Proculi et Albini fuisse dicitur, sub nona actione ponitur, et sub eadem die; nempe, sub sexto kalendas ejusdem mensis Novembris.» Cujus codicis tantum fecit, ut refellere volens argumentum desumptum ex constitutione Justiniani imperatoris, data ad Joannem summum pontificem, in qua legitur:« Chalcedonensis S. synodus Domnum Antiochiae factum episcopum post mortem damnavit, qui ausus est scribere oportere solum tacere duodecim capitula Cyrilli;» volens, inquam, idem Baronius hoc eripere argumentum, subjicit Justinianum augustum hujus actionis nescium. Quod quidem Baronii dictum, praecedentibus nostris conjecturis, magnum robur praebet, videlicet Orientales Acephalos, Eutychianosque, omnes studii nervos adhibuisse ut hanc de qua agimus Graecam disperderent actionem.
21.5.2
At divina providentia, quae semper ecclesiastico regimini prospexit, voluit ut in vetustissimis saltem Latinis exemplaribus actio illa asservaretur. Tres autem insignioris notae codices laudatus cardinalis Casanata ex sola Vaticana bibliotheca clariss. Baluzio communicavit, annotatis studio peritissimorum virorum variis lectionibus quae in iis occurrunt.« Inter eos( ait) unus vetustissimus quippe qui ante mille ad minus annos peritorum judicio conscriptus fuit.» Quare ne Baluzius debita fraudaret laude eumdem cardinalem Casanata, istius epistolae verba typo commisit.« Actionem de Domno Antiocheno ita exhibet codex vetustissimus Vatic. num. 1322, charactere majusculo secundae aetatis, ante mille videtur ad minimum annos conscriptus, ac initio corrosus, et mutilus, suppletus tamen manu octingentorum et amplius annorum. Variae autem lectiones ad marginem annotatae desumptae erant ex aliis duobus codicibus, 1321, 1323, ejusdem bibliothecae Vaticanae.» Hos quidem codices non esse chartaceos, sed in membranis descriptos, nemini dubitare licebit. Sed praeter tria illa laudata exemplaria, alia recentiora adinventa fuisse in Vaticanis scriniis affirmat idem Casanata scribens: Duo alii codices Vaticani, numero 5405 et 4166, 492 recentissimi sunt, nec quidquam continent observatione dignum. Nec vero Quesnellum alii codices quibus praecedentes editores usi sunt debuissent latere, Corbeiensem nimirum, Divionensem, qui, quamvis inter se non concordent in actionum ordine, tamen in illis actio Domni non desideratur, ut dumtaxat unius chartacei codicis, nullam antiquitatem praeseferentis, auctoritati insisteret. Nam in cod. Bohieriano actio haec ponitur initio actionis septimae, ut diximus. In editione vero Crabbi subjungitur eidem actioni septimae, hac praefixa ad lectorem praemonitione: Quae inventa est in codice Patrum Juliae membranaceo, transcripta ex codice vetusto chartaceo, et dicitur fuisse Proculi et Albini Germanorum scholasticorum. Verumtamen ordinis diversitas nullum fundamentum suppeditat ut hanc tamquam supposititiam rejiciamus. Etenim Crabbus in sua editione decimae illius concilii actioni haec verba subjecit: Constantinopoli VI kal. Aprilis, indictione 13 feria sexta, referenda sunt ad Rusticum S. R. E. diaconum, quae Bohieriani codicis ope, eidem interpreti Crabbus vindicavit; quae cum lectoribus plurimam molestiam jam pridem creassent, Romani aliique editores ea expugnanda esse crediderunt.
21.6
Age vero ex Baluzio causam perquiramus cur in mss. codd. quandoque de Domno Antiocheno actionem post sextam immediate positam offendamus, et septimae actionis initio ante conventionem Juvenalis Hierosolymorum et Maximi successoris Domni; in aliis vero postponi, et in nona actione reponi, vel in decima, ut modo exstat in Labbeana Conciliorum collectione; et credendum est tantorum discriminum causam notariorum arbitrio et oscitantiae esse adjudicandam. Ne autem vir doctus divinatione uti videretur, sapienter annotavit: quod episcopi cum ad synodos proficiscebantur, solebant notarios suos secum deducere, qui gesta synodalia notis exciperent; qua scilicet finita synodo, codicem Actorum singuli referrent in patriam. Hanc consuetudinem probat primo ex observationibus Henrici Valesii ad Evagrium. Verum nos illam magis confirmamus ex S. Leonis Magni epistolis, qui legatos missurus ad Ephesinam synodum secundam, Dulcitium notarium, cujus fidem satis perspectam habebat, suis legatis, Julio videlicet, Renato et Hilario sociavit, ut testatus est, cum in epistola 24 ad Flavianum, tum in altera 29 ad eamdem Ephesinam synodum. Sed Baluzius, hac observatione praetermissa, aliam retulit desumptam ex Chalcedonensi ipsa synodo, quam eruditis notis adornabat. In actione prima( ait) cum recitata fuisset pars gestorum latrocinii Ephesini, et quidam episcopi clamarent ea falsa esse, Theodosius episcopus Claudiopolitanus de Dioscoro dixit: Deducat suos notarios; ejiciens autem omnium notarios, suos fecit scribere. Et cum judices et senatus peterent cujus manu perscripta essent monumenta gestorum, Dioscorus dixit: Unusquisque per suos notarios scripsit, mei mea, religiosissimi episcopi Juvenalis sui, religiosissimi episcopi Thalasii sui. Erant autem et aliorum reverendissimorum episcoporum multi notarii excipientes. Si non est meorum notariorum littera, quia unusquisque proprium habet. Hinc ergo colligit Baluzius, quod cum codices tabularum ederent in paginis, eas quisque pro suo captu et libitu disponeret, sicque factum est ut initium causae, v. g., Ibae retulerint in sexta actione, alii in septima, alii etiam in nona, alii denique in decima, atque ita in caeteris actionibus.
21.7
In his tamen exponendis paululum digressi sumus ab eo ordine quem servavit Quesnellus ut hanc Domni actionem prorsus esse supposititiam incassum ostenderet. Nam cum eum minime fugisset eam reperiri vel in Bohieriano codice superius laudato, vel eam judicatam esse 493 post actionem sextam, tamquam ex Graeco in Latinum versam, tamen maluit Rustici diaconi malam fidem accusare, tamquam schismatici, et a Vigilio anathemate perculsi, quam sibi persuadere Chalcedonensium PP. esse genuinum fetum. Quid? Falso credidit hujus actionis interpretationem Rustico adjudicari posse, cum is suum nomen soli primae actioni subjecerit in hunc modum, ex cod. ms. Bohieriano: Explicit prima cognitio Chalcedonensis concilii.... Emendantes et conferentes manuscripta a pridie ante kal. XIII., feria quarta, indict. 13, kal. Aprilis XII. Rusticus per gratiam Dei diaconus sanctae Ecclesiae Romanae contuli, annotavi, distinxi. Deo gratias.»« Eadem( tandem concludit Quesnellus) fere in editione Romana paucis variantibus.» Quare sibi blanditur nihil certe statui posse ex hujusmodi annotationibus, quae sibi non cohaerent, ac propterea non unius Rustici esse, sed plurium annotatorum illam Bohieriani codicis mentionem. Varia hinc inde colligit, ut demum lectoribus persuadeat Rusticum relegisse Chalcedonensem synodum ad Acaemetensium codicem, quem jam contulerant et emendaverant superiores ipsi correctores; suamque pariter attestationem apposuisse, ut illi suam, sed hi reliquas actiones recensuerunt, ille ultra primam progressus esse non videtur. Addit annos quos annotatio prior designat ad Rustici aetatem pertinere non posse, et priorem illam annotationem fieri suspectam ex hac voce manuscripta. Supervacanea prorsus erat vox illa antequam excudendorum codicum artem hominibus largitus esset Deus. Subjicit:« Et etsi demus actiones omnes Chalcedonenses a Rustico sanctae Rom. Ecclesiae diacono esse relectas et emendatas, clarum est actionem de qua agimus inventam ab eo non fuisse.»
21.8.1
Has ergo similesque conjecturas quinto sextoque suae dissertationis paragraphis, eo quo solet studio, Quesnellus exaggeravit, sed incassum quidem. Nam ut animadvertit idem Stephanus Baluzius, neque tempus factae a Rustico editionis assecutus est, et aliunde inconstantiae vitio vehementer loborans Paschasius Quesnellus inficiatus est quae cum in notis ad 24 epistolam S. Leonis tum in Theodoreti causa eum oportuit affirmare.
21.8.2
Quod ad tempus autem editionis attinet, notat Baluzius Rusticum Constantinopolim venisse anno Domini 547, cum Romano pontifice patruo suo, a quo postea defecit sub initium anni 549, gradusque sui honore et ministerio dejectus est anno sequenti. Ante vero dejectionem aggressus est emendationem gestorum synodi Chalcedonensis, X kal. Martias anno 519, et eam absolvit anno sequenti III kal. Aprilis annum integrum et aliquanto plus huic operi incumbens. Dubium autem est, an istud effecerit Constantinopoli, an vero apud Chalcedonem. Ut pro Chalcedone sentiam, faciunt mendosissimae notae appositae in fine primae actionis, ex quibus deprehendisse videor antiquam veramque lectionem, quemadmodum illic dico. Huic tamen conjecturae( subjicit) obstare videtur mentio codicis Acaemetensium, quod omnes sciunt situm fuisse apud Constantinopolim. Verum istud est explicandum, ut dicamus Rusticum non loqui de codice Acaemetensium Constantinopolitanorum, sed eorum qui erant sub episcopo Chalcedonensi, quorum archimandrita Joannes subscripsit libello monachorum ad Mennam patriarcham totamque synodum dato in collatione quinta synodi Constantinopolitanae sub Menna. De cujus rei veritate ne quispiam dubitare posset, nos libenter locum a Baluzio laudatum 494 consulere deliberavimus, et archimandritae Joannis nomen scriptum offendimus, quemadmodum in nota ad calcem apposita subjicimus.
21.9
Restat ergo difficultas an Rusticus diaconus praeter primam illam Chalcedonensem actionem reliquas emendaverit. Quesnelli argumenta sunt quia nullibi in gestis mentio occurrat emendationis a Rustico factae praeterquam in prima actione. Postea addit nolle se ista pro certis accipi. Recte, scribit Baluzius. Nam ipse supra, nimirum ad epistolam 24 S. Leonis, quae scripta est ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum, quaeque relecta est in actione secunda concilii Chalcedonensis, agnoscere videtur hanc quoque actionem a Rustico diacono emendatam fuisse; et in dissertatione de causa Theodoreti, agnoscit itidem eum ad codices monasterii Acaemetarum accurate recognovisse Acta concilii Chalcedonensis. Addo autem haec verba posita in calce actionis quintae in codicibus Rustici, idem contulit, ad eum necessario referenda qui superiores actiones contulerat cum codicibus antiquis, id est ad Rusticum, cujus solius mentio est in codicibus antiquitus emendatis. Nam quod idem vir clarissimus suspicatur codicem Acaemetensium, quem lustrare coeperat Rusticus, primum quidem in Oriente emendatum a viris Rustico antiquioribus, qui attestationes in eo suas apposuerant, ad Occidentales postea deportatum, a pluribus descriptum esse, adeoque emendationes in marginibus appositas non esse unius Rustici, sed plurium diversorumque annotatorum, mera divinatio, ut pace ejus dixerim, quae ratione non constat. Cum expresse in reliquis actionibus notas offendamus quae indicant unicum et eumdem esse annotatorem et interpretem. Neque obstat actionem de qua agimus Graece desiderari. Multa enim sunt veterum Graecorum scripta, quae hodie Latine tantum exstant, neque ideo minus vera putantur, ut constat quamplurimis exemplis ab eodem clarissimo Stephano Baluzio adductis, quae ipse collegit ex concilii Ephesini gestis, et ex ipso Chalcedonensi, in quo et actio de Domno habita est. Denique actionem hanc versam esse ex Graeco testatur Rusticus, cujus etiam aevo superfuisse obscure saltem indicatum est. Molli brachio quoque tamquam de oscitantia Baluzius Quesnellum carpit, quod perperam interpretatus fuerit Rustici annotationem, qua scripsit: Actio de Domno Antiocheno, quam inveni in codice Patriciae Juliae mambranaceo noro transcriptam ex codice vetusto chartaceo, quem dixit ipsa fuisse Proculi et Albini Germanorum scholasticorum. Igitur omnes intelligunt hanc actionem non ex codice novo, sed ex eo qui vetus erat aevo Rustici descriptam fuisse, qui fuerat Proculi et Albini fratrum virorum disertissimorum. Hanc tamen non prodire ex unico codice chartaceo, probant exemplaria quibus usi sunt Crabbus, Baronius, Hieronymus Casanata, idque indicant codd. Corbeiensis, Divionensis. Cum itaque testis sit vetustas et consonantia codicum, vix intelligi potest cur tantopere hujus actionis auctoritatem elevare atque prorsus delere Quesnellus nisus fuerit. Contendens praeterea hanc eamdem actionem nec innotuisse Facundo Hermianensi in Africa episcopo, qui opus suum conscripsit pro trium capitulorum defensione. Immo Facundus loquens de Domno eum annumerat SS. PP. et venerabilibus Ecclesiae doctoribus, Joanni Chrysostomo et Gregorio Nazianzeno, ut videre est lib. II, cap. 1 Baluzio gravius displicet quod Quesnellus Rustici fidem in falsitatis suspicionem vocaverit. Quando videlicet eidem plurimum Ecclesia universa debet, ob praeclaram operam impensam in Chalcedonensium Actorum Latinam interpretationem. Injuria enim suspicatur hanc actionem Rusticum confinxisse, ut ostenderet Domnum non esse damnatum post mortem. Sic enim falso persuasum erat quibusdam aevo Rustici, ut statim alia 495 argumenta Quesnelli refellere aggrediens idem Baluzius explicavit. Quorum argumentorum unum illud est, quod ex imperatore Justiniano et episcopis quintae synodi in superioribus etiam ex Baronio adduximus. Sed ejusmodi argumentum nutare prorsusque corruere, ex erroribus historicis qui passim in imperatoris Justiniani Constitutionibus, et ex aliis rebus minime veris quae quintae synodi actis inserta sunt, Baluzius asseverat. Quae quidem omnia dum Quesnellum ipsum latere haud debuissent, noluit Baluzius otio abuti ad illa probanda, praesertim cum nihil de morte aut Domni damnatione in gestis concilii Chalcedonensis occurrat, quod diligenter inquirendum esset a quocumque qui Justiniani et synodi quintae testimoniis insistere voluisset.
21.10
Jam vero Domnum ex hac luce migrasse, quando Chalcedonense concilium habitum fuit, ex testimonio Liberati diaconi aliisque veterum dictis, violenter tamen interpretatis, Quesnellus contendit. Narrat imprimis Liberatus diaconus quemadmodum Dioscorus episcopus Alexandrinus in latrocinio Ephesino Ibam episcopum Edessenum, Theodoretum Cyrensem, Eusebium Dorylaeensem, Flavianum Constantinopolitanum, aliosque orthodoxos cum Domni Antiocheni consensu, cujus auctoritate abutebatur, deposuerit; post hos omnes autem: Et Domnum Antiochenum remanentem ab orthodoxorum depositione, quia particeps factus Dioscoro in depositione orthodoxorum et Eutychis absolutione. Depositus est autem dolo Dioscori sic. Postquam consensit in omnibus Dioscoro, datis in medio ejus epistolis, quas ad ipsum Dioscorum Antiochenus Domnus contra duodecim capita Cyrilli scripserat, damnavit aegrotum, absentem illa die. Sed aliam causam depositionis Domni retulit Nicephorus scribens: Cum quibus et Domnus, Joannis Antiochenae successor, annotatione sua ea confirmavit. At ille potestati suae redditus, quod illis cessisset retractavit, Dioscoro et principibus ex aula imperiali viris resistens, et contra decreta, utpote quae adversus Ecclesiasticas sanctiones facta essent vociferans, synodumque impiam appellans, et subscriptionem denique suam reddi sibi flagitans. Verum synodus ea de causa huic quoque sacerdotalem ademit dignitatem. Subjicit Quesnellus: Duo isti auctores facile conciliantur, si dixeris Nicephorum veram rationem attulisse cur de deponendo Domno Dioscorus cogitarit. Liberati vero textum scribarum seu typographorum oscitantia et allucinatione corruptum esse, iisque verbis subesse battologiam asseverat, illamque esse corrigendam juxta Augustini sensa, ut pro remanentem, resilientem, vel potius remeantem ab orthodoxorum depositione. Laudat itaque consimilem Augustini locum de Baptismo contra Donatistas, lib. II: Quos ad pacem atque unitatem sanctae Ecclesiae remeare cupimus; et alium ex epistola 172 ad Crispinum: Nisi ad communionem vestram remeavissent. Hanc tamen Quesnelli paraphrasim non probat Baluzius, et pro virili locum ab eruditis vexatum explicat. Arbitratus nimirum verum et genuinum Liberati verborum sensum hunc esse: videlicet, Dioscorus in latrocinio Ephesino deposuit episcopos orthodoxos; Domnum vero, quamvis ipse orthodoxus esset, non deposuit, quia ipsi jam consenserat in depositione orthodoxorum et Eutychetis absolutione. Sed hunc quoque remanentem indemnatum postea damnavit, nimirum post alios omnes damnatos, quia epistolam ad Dioscorum scripserat contra 12 capitula Cyrilli. Itaque non est depositus a synodo, quia publice poenitebat eum praestitisse consensum orthodoxorum.
21.11
Neque laudatus Baluzius alteram conjecturam Quesnelli probat, quam ex Liberati testimonio inferri contendit. Videlicet aegrotum et absentem Domnum damnatum fuisse; idcirco non diu depositioni suae supervixisse, nec usque ad Chalcedonensem synodum perduxisse aetatem. Ad 496 haec subdit Baluzius: Poterat hanc conjecturam juvare testimonio Eutychii, qui in Annalibus suis scribit Domnum mortuum esse anno sequenti post illam synodum Ephesinam. Verum abstinuit, ea ut opinor de causa, quia auctor plenus est erroribus historicis et chronologicis, ut nihil certi dare possit de vita et morte Domni. Sed Liberato Liberatum ipsum opponit, qui paulo post descripsit mortem Flaviani, et quemadmodum pro eo Anatolius fuerat ordinatus narrat, et eodem tenore ait pro Domno ordinatum esse Maximum, neque addit Domnum fuisse mortuum. Immo tamquam de vivo locutum fuisse sequentia demonstrant. Nam recensita Flaviani morte et Anatolii ordinatione, subjungit de ordinatione Maximi in loco Domni, Nonni in loco Ibae, et Athanasii in loco Sabiniani, nulla mortis eorum vel alicujus ex iis facta mentione. Sicut ergo Ibas atque Sabinianus ante concilium Chalcedonense mortui non erant, quia huic synodo interfuerunt, ita neque inferri debet Domnum ante hoc concilium mortuum fuisse, quia concilii Ephesini tempore aegrotabat. Argumentum pariter negativum desumptum ex silentio Liberati, qui, singulas actiones concilii Chalcedonensis recensens, nullam causae Domni facit mentionem, facturus haud dubie si vera circa eum contigissent quae in ea actione narrantur, facile refellit; sicuti et aliam conjecturam depromptam ex verbis Evagrii scholastici, qui scribens in Ephesina synodo Domnum depositum fuisse, de eo quid postea factum fuerit invenire non potuit, et gesta Chalcedonensia recensens, de Domno prorsus silet. Sed utriusque scriptoris silentium, vel ipsius Evagrii ignorantia, quid probant pro Quesnelliano nelliano systemate? Ambo isti scriptores usi sunt codicibus in quibus actio de Domno non exstabat, sicuti( ait Baluzius) non exstat etiam nunc in codice quem appellamus Parisiensem. Neque tamen ideo falsa est. Nam quemadmodum si nondum ars typographica inventa esset, et aliquis codice illo utens actionem illam praetermitteret, nihil adversus codicum auctoritatem praejudicare videretur, in quibus illa invenitur; sic Liberati aut Evagrii diaconorum silentium praejudicare non potest adversus eos codices quos constat eorum aetate habuisse illam praedictam actionem.
21.12
Sed hoc et similia argumenta ea eruditione maxima qua pollebat prorsus solvit et explicat Baluzius, perspicue demonstrando unde tanta codicum Graecorum diversitas orta sit. Cujus quidem verba subjicere necessarium ducimus, ut penitus quamcumque suppositionis suspicionem aboleamus. Observat igitur vir doctus concilii Chalcedonensis finem esse revera in sexta actione; ita ut ea quoque complectatur canones. Actiones vero quae sequuntur, quamvis in concilio actitatae, quia tamen ad fidei causam non pertinebant, sed ad negotia privata, idcirco multi episcopi, exarato fidei decreto, iter arripientes, ad proprias remearunt sedes. Id colligit ex Vita S. Euthymii abbatis, et ex Pelagii epistola ad episcopos Istriae. Legitur enim in Euthymii Vita Stephanum Famniae et Joannem Sarracenorum episcopos, qui Chalcedonensi aderant synodo, fidei decreto edito, celerrime abscedentes, illud Euthymio detulisse, putantes jam absolutam synodum. Unde postea eorum nomina nusquam comparent in actionibus quae post sextam sequuntur. Sed apertius id docet pontifex Pelagius. Plerique Graeci antiquiores codices continere synodum nonnisi in 6 actionibus, subjunctis canonibus, demonstrantur, ut omnino caetera quae privato studio fuerant mota non habeant. Et paulo supra: Vigilanti ergo cura respicite quia sexta illius actione sanctae fidei professio consummatur, moxque in septima ad instructionem jam fidelium regula canonum figitur, ulterioribus vero actionibus nihil de causa fidei, sed sola negotia privata versantur. Decessori suo, vel potius sibi ipsi, si qua 497 fides Paulo diacono, censentanea scribit S. Gregorius in epistola ad Secundinum: S. Chalcedonensis synodus usque ad definitionem fidei et prolationem canonum de generalibus causis locuta est. Nam post prolationem canonum specialia episcoporum certamina sopire curavit. Quid igitur mirum si plerique codices Graeci, et quidem antiquiores, non habuerunt olim actiones quae sequuntur post sextam? Quare factum ut postmodum ea addiderint, et in gesta intulerint diversis modis, temporum ordine minime servato, illam vel aliam inserentes, aut omittentes, prout quisque affectu ducebatur. Concludit Baluzius: Vetus collector omisit actionem de Domno, sed eam habuit vetus exemplar, ex quo descriptus est codex Juliae Patriciae.
21.13
Praeterea, ut fortius Quesnellum sibi adversarium Baluzius perstringat, exemplum affert actionis Chalcedonensis, in qua causa inter Photium episcopum Tyri et Eustathium Beryti actitata et definita est. Quam quidem non habuerunt veteres Chalcedonensis synodi collationes. Sed ista prodiit ex Graeco Vaticano codice, studio cardinalis Baronii, quam ad calcem quartae actionis positam invenit; quamvis Balsamon in scholiis ad canonem 29 Chalcedonensem testetur eam positam esse in fine gestorum, in codice quo utebatur. De qua re nos luculentius verba fecimus in dissertatione pontificiae conciliorum Academiae anno 1746, quam ipsi jam in praecedenti capite descripsimus. Propterea nihil de ea in praesens disserentes, sermonem convertimus ad Evagrii silentium, qui fuit civis et advocatus Antiochenus, ut diserte probat cl. Henricus Valesius. Difficile profecto videtur existimare illum ignorasse quid de Domno factum sit, si is revera superfuit suae depositioni, et si sumptus ei in Chalcedonensi synodo decreti sunt ex facultatibus Ecclesiae Antiochenae ad vitam sustentandam. Magnam ingerere difficultatem fatetur Baluzius, sed nullo modo Quesnelli opinionem juvare affirmat. Nam Evagrii verba confirmata videntur ex auctore qui Euthymii vitam descripsit, dicendo Euthymium ei praenuntiasse infelicem vitam in episcopatu, et depositionem deinde malorum hominum et praestigiatorum studio artibusque subeundam, ita ut poenitentia ductus, quod salutaribus abbatis monitis non obtemperasset, ad eumdem Euthymium in Palaestinam rediisset. Hinc ergo( ait Baluzius) factum est ut qui vitam procul Antiochia et in silentio transivit, in oblivionem venerit Antiochensium, adeo ut verum sit Domnum post depositionem suam secessisse in eremum, et ut Theophanes quoque chronographus et qui ab eo accepit Anastasius Bibliothecarius istud mandaverint memoriae litterarum, quamvis diversam secessus ejus causam afferant ab ea quam profert auctor Vitae S. Euthymii.
21.14
Quod si contenderet quis majorem fidem esse adhibendam Evagrio, qui exeunte saeculo sexto suam scribebat historiam, quam Theophani et Anastasio, qui multum remoti fuerunt a tempore quo ista contigisse narrantur, ego non repugnabo. Sed Quesnellum animadvertere oportebat ad hujus verba, quae indicare non possunt Domnum absentem et aegrotum a Dioscoro damnatum non diu supervixisse, sed e vivis excessisse. Quomodo enim ejus mors latere potuisset, si ejus infirmitas non latuit? Igitur dicendum est ex ea infirmitate plene Domnum convaluisse; sed aerumnarum taedio affectum et confusione suffultum, quod impiis Dioscori artibus nutibusque obtemperaverit, ab hominum frequentia se subtrahere voluerit, procul ab Antiocheno patriarchatu in secretum Palaestinae cremum se recipiens, ut reliquum vitae suae cursum absolveret. Praeterea bene notavit Baluzius Evagrii testimonium non adversari Theophanis et Anastasii scriptis, quamvis diversa scripserint. Nam illius verba docent ita latere voluisse Domnum, ut nisi unus Cyrillus Scythopolitanus, qui ejusdem eremi incola fuit, quam Domnus inhabitabat, secretum illud detexisset, etiamnum haud dubie cum Evagrio ignoraremus quid de eo factum sit. 498
21.15
Minus solida sunt argumenta quae Quesnellus adducit ad confirmandam opinionem de Domni morte, videlicet hujus conditionem pejorem fuisse Juvenalis Hierosolymitani aliorumque quibus synodus actione quarta indulgentiam dedit, et de quorum nominibus ad altare recitandis Anatolius scripsit ad S. Leonem. Sed unde constat indulgentiam praemissis verae poenitentiae signis Domnum expetiisse? Aliquos in Ephesina Dioscori synodo lapsos S. Leo recipiendos jussit; sed sub iis conditionibus quas ipse praescripserat in epistola 64 de qua in superioribus egimus: duas legationes, alteram Abundii et sociorum, alteram Lucentii et Basilii ad Orientales instituit, pro nonnullis lapsis poenitentibus et satisfactionem debitam exhibentibus recipiendis: de gravioribus lapsis tamen sibi judicare reservat, ut constat ex commonitorio dato Lucentio, atque Basilio, postremis legatis ex Urbe ad Constantinopolim missis pro lapsis poenitentibus recipiendis. Sed Domnum in eorum numero fuisse, quorum causa durior videbatur, quis non intelligit? Igitur hujus causae judicium et examen unice magno Leoni reservatum erat, quod clarissimus Baluzius minime observavit, nec Domni causa ex illis erat de quibus vel pontificii legati, vel Anatolius, vel alius quisquam judicare posset. Valet tamen alia ratio ab ipso Baluzio adducta, nimirum Domnum post suam depositionem secessisse in Palaestinam ad Euthymium abbatem suum, atque desiisse inter episcopos, proptereaque nullam quaestionem esse potuisse de ejus nomine cum aliis episcoporum nominibus ad altare recitando. Plurimum quoque Quesnellum urget aliud argumentum, quod Baluzius subjicit. Nam( ait) si Domnus propterea censendus est mortuus, quia nullam ejus mentionem in suis epistolis ad S. Leonem Magnum facit Anatolius; mortui tum etiam erant Thalasius episcopus Caesareae, Eusebius Ancyrae, et Basilius Seleuciae. Leo enim ad Anatolium respondens, istorum qui cum Dioscoro, Juvenali atque etiam Eustathio episcopis fuerant participes Ephesini latrocinii nullam expressam mentionem fecit.
21.16
Neque validiora deinde censenda sunt multa alia argumenta quae nimis operose in suae causae praesidium huc illucque excurrens colligere nisus est, ut supposititiam esse ostenderet actionem illam de qua agimus. Siquidem si ea ad trutinam revocemus, ut laudatus Baluzius jam fecit, illa nonnisi verba, fallacias violentasque interpretationes praeseferre intelligemus. Hujus generis illud est quod sibi mutuari posse credidit ex epistola Gelasii ad episcopos Dardaniae, in qua pontifex plurima judiciorum exempla proferens ad suae sedis auctoritatem explicandam, eos enumerat episcopos a synodo damnatos, quos apostolica sedes absolvit; ait veniam concessisse iis qui in pseudosynodo Ephesina lapsi erant, dum hanc in irritum misit, nullam Domni Antiocheni facit mentionem. Itaque ante Maximi successoris ordinationem Domnus mortuus erat. Sed quid dicendum esset de Iba Edesseno, de Sabiniano Perrhensi, in quorum locum ordinati fuerant Nonnus et Athanasius? Isti pariter in latrocinio Ephesino corruerant; Gelasius in sua epistola eorum nullam habet mentionem. Igitur et isti ante Chalcedonense concilium ex hac luce migraverant? Sed falsam prorsus esse hanc consecutionem, et veteres historiae et Chalcedonensia gesta patefaciunt. Nec majus pondus obtinet altera conjectura, quam colligit ex Leonis agendi ratione, qui, recissis Ephesini latrocinii gestis, non cogitavit excipere Domni depositionem, sed ab imperatore Theodosio petiit ut omnia in eo statu manere juberet, in quo fuerant ante omne judicium. Quare sibi persuadet nullum effectum habere potuisse sententiam latam adversus Domnum, si in vita fuisset. Nova fallacia. Domni depositio nullum quidem habuisset effectum, si poenarum metu adductus, 499 si ignorantia deceptus, aliorum in orthodoxorum depositionem et Eutychetis absolutionem consensisset. Sed quia primas partes in ea synodo Ephesina cum Dioscoro egerat, tamquam Eutychianae factionis princeps habebatur, et idcirco cum ejus causa, ut diximus, esset ex durioribus, in praeteritae improbitatis poenam eo adhuc superstite, merito S. Leo ratam habuit Maximi ordinationem et ipsius depositionem. Quinimmo nos arbitramur Chalcedonenses PP. tantopere exhorruisse praecedentem Domni agendi rationem, propter quam se victum in Dioscori manibus et voluntate tradiderat, ut et ipsi contra eumdem jam depositionis sententiam tulissent, quemadmodum cum Dioscoro fecerunt. Argumentum colligimus ex Maximi verbis quibus judices et universalem synodum deprecatus est. Maximus reverendissimus episcopus Antiochiae dixit: Deprecor magnificentissimos et gloriosissimos judices, et sanctam hanc et universalem synodum, ut humanitatem exercere in Domnum, qui fuit Antiochiae episcopus, dignemini, et statuere ei certos sumptus de Ecclesia quae sub me est. Quicumque allucinatione non decipiatur, et violenter nolit Maximi verba interpretari, jam plene intelliget talia sibi creasse canonica praejudicia Domnum, ut Leo M. et concilium Chalcedonense minime irritam facere debuissent ipsius depositionem, ob quam et episcopatu et fructibus omnino privatus erat. Quare Maximus successor Domno ex parte misereri cupiens, supplex concilium interpellat, ut mitius et humanius cum ille agere vellet, ipsique permittat fructuum ecclesiasticorum portionem percipere, quoadusque in vivis perseverabit. Maximi petitioni itaque concilium annuens, legati, seu vicarii, apostolicae sedis per Paschasinum sequens decretum interposuerunt: Sanctus et beatissimus papa, qui episcopatum sancti et venerabilis Maximi episcopi Antiochenae Ecclesiae confirmavit, justo satis judicio ejus meritum approbasse videtur; siquidem memoratus......... Maximus suo arbitrio Domno voluerit esse consultum, ut sumptus ei de sua Ecclesia miserationis intuitu prout aestimaverit largiatur, ut contentus alimoniis quiescat in posterum. Sola ergo miseratione Maximus ducebatur talem fructuum ecclesiasticorum portionem Domno superstite concedere, quamvis nullo jure posset Domnus in sua episcopali sede iterum collocari. Anatolius quoque Constantinopolitanus episcopus hanc Maximi indulgentiam misericordiamque laudavit, dicens: Laudo et ego condolentiam( alias compassionem) beatissimi episcopi Antiochiae Maximi, in quibus spontanea voluntate ipse tales preces obtulit, ut sumptus praestaret Domno, qui fuit episcopus Ecclesiae sanctae quae sub eo est, praeter hoc praedicto nihil requirente
21.17
Quod vero S. Leo Magnus irritam facere non debuerit istius depositionem, praeter ea quae in praecedentibus adduximus, et sufficienter etiam explicavimus in exponenda S. pontificis epistola 64, adhuc ex epistola quam scripsit ad Juvenalem Hierosolymorum episcopum Quesnellus et Baluzius intelligere potuissent, cum is potissimum sub num. 45 difficile exploratum esse affirmaverit. Consenserat utique Juvenalis Dioscoro in latrocinio Ephesino, sed neque fuit depositus, neque in sua perstitit pertinacia. Fuisset tamen deinde a S. Leone et a synodo Chalcedonensi depositus, quia depositionis materiam sibi creaverat, ob quam non tantum cunctis orthodoxis se reddiderat invisum, sed etiam episcopatu in posterum indignum, quas ob causas aliquod tempus longe a sua sede abesse eum oportuit, donec per debitam poenitentiae satisfactionem indulgentiae tempore resipiscentiam delegit. Actione vero quarta Chalcedonensi proposita fuit causa episcoporum qui cum Dioscoro praefuerant latrocinio Ephesino, atque inquirebatur an parem cum Dioscoro deberent subire condemnationis censuram, et Ecclesiis privari. Animo pendebant judices et episcopi omnes. Quibus cum quaestio satis difficilis videretur, quinque dierum induciarum sibi dari postularunt ad maturius judicium, 500 juxta Nicaenorum canonum regulas, proferendum. Interim tamen Juvenali, Thalassio, Eusebio Cappadociae, Eustathio Beryti, et Basilio Seleuciae, denegatum fuit locum in synodo habere, sed tamquam poenitentiam agentibus opus fuit exspectare. Differatur( legimus) auditio usque ad quinque dies, ut inter haec vestra sanctitas congregetur ad sanctissimum archiepiscopum Anatolium, et de fide communiter cogitetis. Rursus eadem actione, postquam omnes exclamaverunt Dioscorum juste a Christo depositum atque damnatum, paucis oris transactis, judices imperatoris mandatum exspectantes dixerunt: Piissimus imperator addiscens vestras preces permisit de Juvenali deliberare, et de Thalassio, et de Eusebio, et de Basilio, et de Eustathio reverendissimis episcopis, quae vobis placuerunt. Anatolius dixit: Petimus eos intrare; et alii episcopi clamaverunt: Rogamus eos intrare. Neque alia ratione in synodo locum obtinuerunt, nisi prius eorum recognita fide, qua symbolum Nicaenum et Constantinopolitanum probaverant, rata habentes decreta Ephesini oecumenici concilii, subscribendo tamen cum aliis episcopis epistolae S. Leonis ad Flavianum, et contraria sentientes damnando. Eos inter utique Domnus non reperiebatur; tum quia in eremum Palaestinae se receperat, tum quia resipiscentiae signa congruo tempore non dederat, cum nimirum S. Leo indulgentiam lapsis apostolicae sedis clementia dare non detrectabat. Consonat omnino S. Leonis epistola ad ipsum Juvenalem, in qua eum increpans propter praeteritos excessus( ait): Dolui adversitatum tuarum temetipsum tibi fuisse materiam, et resistendi haereticis constantiam perdidisse, quia aestimant non esse tibi liberum ut eos audeas redarguere, quos tibi professus sis in suo errore placuisse. Causam deinde assignat propter quam post talem gravissimum lapsum ad sui episcopatus sedem ei licuisset redire, ita subjiciens: Unde quia in tempore indulgentiae resipiscentiam magis quam pertinaciam delegisti, ita gaudeo te coelestem expetiisse medicinam, ut fidei ab haereticis impugnatae tandem possis esse defensor. Quis interim non videt graviter commentum fuisse Quesnellum, contendentem Leonem decreto quo latrocinii Ephesini Acta in irritum missa sunt omnibus lapsis indulgentiam concessisse, nec cogitasse excipere Domni depositionem? Quid? Forte latrocinalia Acta rescindendo, hujus synodi principibus indulgentiam dandam esse intendebat, si non resipuissent, si humillime non postulassent veniam sibi dari, adimpletis omnibus conditionibus quas sanctus pontifex praescripsit Anatolio, Juvenali, Thalassio caeterisque qui Dioscoro, Eutycheti, communicaverant, in Flavianum Eusebium Dorylaeensem et in alios orthodoxos facta conspiratione? Non erat ergo necesse ut, in irritum missis latrocinalibus gestis, exciperet Domni depositionem, cum huic jam caeterisque Eutychianae factionis principibus nullum amplius jus conveniret perseverandi in episcopatu, quem ex sola S. Leonis indulgentia retinere in posterum potuissent, si poenitentiam egissent. Hinc maxime attendendam esse arbitror Quesnelli fallaciam, qui, de latrocinalibus Actis et de epistola sancti Leonis ad Theodosium Augustum scripta disserens, qua petebat ut juberet omnia in eo statu restitui in quo erant ante infelicem illam synodum, sibi blanditur sanctum pontificem ita lapsis indulgendum esse credidisse, ut prorsus inultae remanerent culpae eorum qui omnes Orientis Ecclesias scandalis, caedibus, inimicitiis et odiis per fas et nefas cum fidei exitio repleverant. Hunc animum nequaquam habuisse Leonem subsequentia illius verba demonstrant. Nam plene de his omnibus horumque auctoribus judicium habere sibi reservat, donec major pars sacerdotum ex toto orbe congregari possit. Ut nimirum, ad Italiae synodum convenientibus episcopis, de lapsorum fide et criminibus solemniter et juxta canonum rigorem judicaretur. Non ergo 501 post latrocinium Ephesinum lapsis episcopis, schismatum auctoribus, ecclesiasticis ligatis censuris licitum esse poterat suas sedes retinere; neque per actorum latrocinalium abolitionem canonicae poenae quas incurrerant ipsis a Leone relaxatae fuerunt. Ad quae forte sedulo animadvertens Domnus, verecundia et pudore actus, privatam poenitentis vitam longe ab hominum et suorum civium frequentia traducere maluit, quam in publicis coetibus et synodis prodire, debita suae fidei, poenitentiae et satisfactionis argumenta daturus.
21.18
Puerilia esse plane judicantur quae ad Domni mortem probandam Quesnellus ex constitutione Theodosii imperatoris affert, in qua pseudosynodi Acta confirmantur, et de Domno legitur: Qui fuit Antiochenus episcopus. Addit in 14 actione Chalcedonensi dictum fuisse ab Athanasio Perrhenorum episcopo, in locum Sabiniani ordinato, qui causam reddens cur Domni judicium declinaverit: Inimicus meus erat ipse qui judicabat Antiochenus. Ex quibus inferre posse contendit jam Domnum vita functum. Primum enim si staret, jam probaret Domnum, vix latrocinali illa synodo absoluta, hominem exuisse, cum Theodosii constitutio, statim Chrysaphio et Dioscoro agentibus, edita et promulgata fuerit. Igitur hujus mors neminem latere potuisset, nec Evagrio cum veritate scribere licebat quid de Domno esset factum se prorsus ignorare. Neque Athanasius Perrhenorum ibi loquitur de Domno tamquam mortuo, sed de eo qui Antiochenum tum agebat concilium. Quare( ait Baluzius) isti loquendi modi sunt quidem praeteriti temporis, sed praeteriti imperfecti, ut aiunt grammatici, in quibus exponendis pudet diutius immorari. Verum enimvero, nec Domnum mortuum fuisse cum concilium Chalcedonense agebatur, atque S. Leonem irrita fecisse omnia latrocinalia Acta, excepta Domni depositione et Maximi ordinatione, tandem cognovit Quesnellus, qui in lustranda actione decima Chalcedonensi, Stephani Ephesiorum episcopi interlocutionem offendens, qua contendebat omnia praedatoriae synodi contra canones facta abolita esse, iis exceptis quae adversus Domnum gesta fuerant, ob hoc( nimirum), quia ordinatio Deo amantissimi episcopi Maximi facta pro eo canonice in Antiochena metropoli a sanctissimo archiepiscopo Leone, et hoc praesente sancto, et universali concilio est suscepta. Horum enim verborum pondus adversarius intelligens, ne falsum ab eo constructum aedificium prorsus corrueret, fulcimenta huc illucque quaerens, non protinus collabi debere sibi blanditus est, scribendo non magnipendendum esse, quia unicum est, et ab eo profectum quem actione sequenti exauctoratum legimus propter scelera per quae sibi gradum ad Ephesinam fecerat sedem; adeoque probabile esse eum ex odio Domni condemnationem ratam esse voluisse. At hujusmodi effugium, qua ratione sibi prodesse posse censet Quesnellus? Dabo gravissimorum facinorum reos non admitti ad testimonium. Sed crimina Stephano exprobrata tunc hactenus cum non essent probata, et quia istius causa nondum agitata, nec de objectis criminibus fuerat convictus, quid possunt probare? Nihil. Alias PP. Chalcedonenses admisissent inter episcopos et judices primarum sedium hominem quem canones prorsus exauctoratum esse statuebant. Et quidem veras judicis partes Stephanum Ephesiorum in Chalcedonensi synodo obiisse, ex sequentibus innotescit. Tertia actione Dioscorum cum aliis episcopis damnavit. Quarta epistolam Leonis ad Flavianum laudavit, atque suscepit. Sexta subscripsit definitioni fidei coram imperatore. In septima confirmavit conventionem Juvenalis et Maximi. Unde tandem colligit Quesnellus Stephanum odio actum esse ad confirmandam Domni depositionem, nisi ex sola divinatione? Quare potius existimandum esset Stephanum potius debuisse favere Domno, quem Dioscorus dolo deposuerat. Hinc clarissimus Baluzius ad Stephani Ephesini agendi rationem 502 recogitans, arbitratus est eum nullo odio aut malevolentia ductum ita esse interlocutum, sed quia noverat Domnum depositum ad monasterium rediisse, ut quieti et solitudini vacaret, et fortasse libellum refutatorium pro more illorum temporum obtulisse, ut canonica Maximi ordinatio locum haberet.
21.19
Jam vero cum laudato fulcimento adhuc totum Quesnelli ruit aedificium. Nam Stephani testimonium nec unicum est, nec ullus ex Patribus eidem refragatus est. Imprimis cum actione decima quaestio haberetur an omnia latrocinalia Acta deberent relegi, ut nihil desit( aiebat Theophilus diaconus) juste judicare debentibus, statim omnes apostolicae sedis vicarii, per Paschasinum dixerunt: Synodus appellari non potest in qua illa nefaria delicta relecta sunt. Et paucis interjectis ea Acta vana et irrita a S. Leone declarata esse asseverat, ex quo claret, quia et sanctissimus episcopus Antiochenae civitatis extra haec est( Rusticus sequentem addidit notam: De Maximo ordinato apud Ephesum) quem post haec beatissimus episcopus in propriam communionem suscepit; quibus postremis verbis hanc aliam idem Rusticus addidit annotationem: Facta Leonis confirmantis subsecuta confirmantur. Profecto si ad haec attendisset Quesnellus, qui in lustrandis et mss. et editis exemplaribus, pro divi Leonis Operibus adornandis se laborasse gloriatur, nescio an libere pronuntiasset unicum esse Stephani testimonium, cui nemo ex illis PP. suffragatus est. Sed adhuc attendat ad ea quae post vicarios pontificios Anatolius pronuntiavit: post synodi enim definitionem nihil horum valere quae in synodo Ephesina gesta fuerant, nisi illud circa sanctissimum magnae Antiochenae civitatis episcopum, quoniam et sanctissimus Leo Romanus archiepiscopus in communionem eum recipiens praeesse eum Antiochensium judicavit Ecclesiae. Tandem nonne tribus istis caeteros PP. astipulatos esse, nemine prorsus refragante, ex illis Actis exploratum est? Ea enim percurrant lectores, et clare intelligent non alia de causa Maximi ordinationem; et Domni depositionem ratas esse judicatas, nisi quia illas pontifex Leo confirmaverat.
21.20
Se graviter urgeri ab illis tribus testimoniis Quesnellus, quae non ignoravit, praesensit. Et propterea arbitratus suis dictis sufficienter Stephani interlocutionem infirmasse, stylum vertit in alia duo Paschasini et Anatolii, quae ipsi jam in medium adduximus. Cujus gravem contentionem idem Stephanus Baluzius apprime cognoscens, sub numero 52, ait:« Superest ut Paschasini nunc interlocutionem retractemus, quam paulo ante descripsimus, tum ut veritati gestorum patrocinemur, tum ut quae vere ab eruditissimo et optimo viro Petro de Marca archiepiscopo Parisiensi dicta sunt, ea vera esse ostendamus. Egit ille de causa Maximi Antiocheni in libro III de Concordia, ut etiam isto exemplo doceret Romanae sedis auctoritatem in temperanda canonum exsecutione et indulgenda dispensatione ad Orientis quoque Ecclesias porrectam fuisse. Ordinatus fuerat Maximus ab Anatolio episcopo Constantinopolitano in loco Domni a Dioscoro damnati. Huic ordinationi duo maxima vitia inerant: unum, quod Domnus ab impia synodo damnatus esset; alterum, quod ordinatio illa contra canones ab Anatolio peracta erat.» Quid nos, inquit Leo, ad Marcianum augustum scribens, amore reparandae fidei et pacis studio retractare cessavimus. Poterat ergo Leo, ut ait Marca, ordinationem Maximi retractare, nisi benigne se in eum gessisset. Id vero hinc etiam confirmat, quod ille a synodo Chalcedonensi eo solum nomine receptus sit, quod Leo sanctissimus P. ejus ordinationem et communionem probasset. Tum ut id ostendat esse verum, describit verba Paschasini supra relata, et annotat sequentia, quem post haec beatissimus 503 episcopus in propria communione suscepit, deesse in textu Graeco, sed haec tamen a veteri interprete juxta fidem antiquorum codicum retenta esse. Quesnellus, qui non vult ista dicta esse a Paschasino, miris modis se torquet ut bonum loci illius sensum constituat absque verbis illis, quaedam sua auctoritate addens, nonnulla detrahens, alia mutans. Et ut confirmet opinionem suam, ait necesse non esse ut legatorum sedis apostolicae verba firmentur interlocutione Anatolii, quam propterea Marca statim retulerat, cum sibi ipsi sufficiant ut intelligantur: Et sive sententia illorum, inquit, ab Anatolii suffragio discrepet, sive illi concinat, non probat tamen id a legatis dictum, quod dictum non esse omnia originalium Actorum exempla significant. Duo igitur contendit vir clarissimus, sensum esse integrum absque illis Paschasini verbis, et ea deesse in omnibus exemplaribus Actorum originalium. Quoad primum, publicam appello fidem, si non manifestum est sensum esse imperfectum absque verbis illis. Cum enim dixisset Paschasinus synodum Ephesinam a Leone P. missam fuisse in irritum, addidit: His generalibus verbis non comprehendi Maximi ordinationem clarere, quia Leo eum in sua communione susceperat. Nisi enim Paschasinus hanc rationem reddidisset, sensus non fuisset integer, et aliquid postea episcopi exspectassent quod ab eo diceretur. Adde quod sequentia nullam connexionem habent cum causa, nisi addantur illae voces, necessarium enim est, quae in textu quoque Graeco deesse constat. At enim ea desiderantur in omnibus exemplaribus Graecis, quae originalia vocat idem vir clarissimus? Primo quaerendum est an revera possit dici Graeca exemplaria esse originalia, ubi legati Romani pontificis Latine loquebantur. Sane Rusticus in loco hoc non legitur annotasse hanc legatorum papae interlocutionem Latine jacere in antiquis codicibus. Sed cum ipse alibi moneat illos Latine locutos esse, et interlocutiones eorum Latine scriptas fuisse in antiquis exemplaribus Graecis, cum istic compositor gestorum non dicat eos per interpretem esse locutos, par est aestimare Paschasinum locutum fuisse Latine; adeoque siquid hic erroris commissum est, non videtur esse tribuendum interpreti Latino, sed Graeco, seu potius librario, qui per errorem omisit ea quae istic desunt in textu Graeco. Nam et veteres codices Graecos synodi Chalcedonensis non esse sanos, jam supra demonstravimus, ubi etiam monuimus cardinalem clarissimum Baronium credidisse corrigendos illos propterea esse opere Latinorum. Baluzius ita ratiocinatus est.
21.21
Actionis quoque de qua agimus quosdam falsitatis characteres affert Quesnellus, contendendo illius aetatis morem non fuisse ut Romanus pontifex hac unica voce papa, sine aliquo addito designaretur; nec ullum in Chalcedonensibus Actis locum occurrere, ubi ad illam vocem papa non addatur, vel urbis Romae, vel apostolicae sedis, vel aliud simile. Hocce argumentum duplici responsione laudatus Baluzius eripuit. Prima( ait) necessarium non esse ut aevo Domni vox papa sola poneretur cum de Romano episcopo agebatur; sufficit ut talis mos interpretis aetate obtinuisset, apud quem vox Ἐπισκόπος respondet voci papa in interlocutione quadam Bonifacii presbyteri Romani, quae exstat post subscriptiones episcoporum in actione sexta decima; secunda, Domni aevo vocem papa solitariam reperiri tamquam de Romano pontifice dictam, et quidem in ipsis Chalcedonensibus gestis, in epistola Hilari ad Pulcheriam augustam, et in breviculo historiae Eutychianistarum. Incipiam autem, ait Baluzius, a gestis concilii. In actione 1, inter Acta synodi Ephesinae II, Julius episcopus vicarius papae Leonis ait: Prius papae legatur epistola, quod non solum in Latino textu legitur, sed etiam in Graeco, qui ita habet: Πρὴ τὸν ἡ ναυνωσθῇ τὴ Πηρὰ τῶν πάπα ἐπιστάλεντα. Rursum in act. 2 reverendissimi episcopi clamarunt: Papa Leo ita interpretatus est; quod cum Graeco congruit, ubi habetur sic: Ὀ πάπας Λέων οὕτος 504 ἡρμήνευσεν. Immo Evagrius, ista recensens, non posuit vocem Λέων in hoc loco, sed ait simpliciter: Ὁ πάπας οὕτος ἡρμήνευσεν. Et id quidem in omnibus Evagrii editionibus Graecis. Ad Latinos quod attinet, epist. Hilari diaconi ad Pulcheriam augustam scripta post latrocinium Ephesinum, quae ab eodem viro clarissimo relata est inter epistolas S. Leonis, satis magnam fidem facit consuesse tum Rom. pontifices appellari simpliciter papas. Sic enim ait: Manifesta necessitas erat quae litteras B. papae ad vestram clementiam directas offerre compelleret. Non utar auctoritate epist. Gallae Placidiae ad eamdem Pulcheriam augustam, in qua scriptum est: Multitudine sacerdotum Romanus Leo papa circumdatus, quia reponi posset vocem papa hic esse cum adjuncto. Breviculus Historiae Eutychianistarum: Superveniente Uranio subadjuvo, et contra Joannem jam episcopum sacra principis deferente, ab episcopatus illius confirmatione papa suspensus est. Sufficiunt autem, ut arbitror, illa quae jam dicta sunt, ad infringendam vim illius argumenti quod adversum hunc locum Paschasius Quesnellus adduxit.
21.22
Quoniam vero multarum rerum congeriem in suam coegerat dissertationem noster adversarius, ut, pessumdata actione de Domno Antiocheno, Romanorum pariter pontificum auctoritas in episcoporum ordinationibus confirmandis et conciliorum decretis rescindendis prorsus aboleretur, pedetentim nobis opus fuit singula retractare, quae in eadem dissertatione collegit. Verumtamen cum noster labor plurimum imminutus fuerit, clarissimi Stephani Baluzii studio et diligentia maluimus in nostrum praesidium ea transferre quae ipse diligentissime annotavit, quibus nonnulla etiam ex nostra industria accessere quae dictis in praecedentibus nostris Exercitationibus apprime responderent, quam ex integro novam Exercitationem contexere. Quoniam vero postremo loco idem Paschasius Quesnellus multos errores adduxit, et quidem grammaticales, qui irrepserunt in actionem de qua agimus, et annotaverit non esse ibidem descripta nomina eorum episcoporum qui huic actioni interfuerunt, adeoque suppositionis suspiciones magis augeri, quia ibidem Maximus preces exhibuit laicis judicibus in ecclesiastica causa, posthabitis episcopis principibus synodi, idcirco, ne indiligentes videamur, Quesnellianis etiam hisce scrupulis cum eodem Baluzio occurrere deliberavimus. Quod vero ad errores grammaticales pertinet, si Quesnelliana suspicio staret, omnia Chalcedonensia Acta, omniaque aliorum conciliorum generalium gesta supposititia dicenda forent, et ea potissimum quae ex Graeco sermone in Latinum translata fuerunt. An forte ignorat Quesnellus plurimum laborasse recentiores interpretes ut modo antiquam versionem haberemus quemadmodum saltem ea emendavit Rusticus? Quid vero de episcoporum nominibus? Non enim necesse erat ut post Domni actionem recitarentur. Illa nomina sufficienter fuerunt descripta in aliis actionibus, et regesta fuere in calce gestorum. Causa denique de qua agebatur non erat ecclesiastica dumtaxat, sed etiam civilis, ait Baluzius, cui nos non subscribimus in hac parte, cum ageretur de pensione danda Domno ex ecclesiasticis fructibus, voluntarie quidem ab ipso Maximo proposita in testimonium commiserationis erga Domnum exercendae, qui quemadmodum ex canonum jure privatus erat titulo Ecclesiae et beneficii, ita percipere non poterat fructus ex Ecclesia qua fuerat privatus. Quare ne ecclesiastica jura violarentur, synodi decretum erat interponendum, quod tandem tamquam testes laici judices probaverunt. Id enim significare Marciani imperatoris agendi rationem perspicuum est, qui, a synodo abscedens post fidei definitionem, jussit ut episcopi triduum aut quatriduum morarentur, et unusquisque id quod vellet proponeret coram magnis judicibus. Neque obstat quod judices et amplissimus senatus primo loco nominati fuerint. Nam 505 isti non assidebant tamquam ecclesiasticarum rerum arbitri, sed dumtaxat erant testes et praesidia exhibebant, ut sine jurgiis et contentionibus omnes causae ad exitum perducerentur, ut ipsi probavimus in Exercitatione habita de quarta Chalcedonensi actione in causa Photii Tyrii, ibidem judicata, non juxta pragmaticas saeculi sanctiones, sed secundum leges canonicas.
21.23
Exhibitum tandem ibidem fuisse Domnum tamquam mendicum, et alimoniae obtinendae sollicitum, indecens et ridiculum valde esse postremo contendit Quesnellus. Domnum quippe ait tantae sedis episcopum qualis erat Antiochena, quique, cum avunculi sui loco successit, opibus, amicis et auctoritate debuit pollere, non ad illum calamitatis profundum pervenire potuisse, ut alimenta ei omnino deessent, nisi successoris arbitrio provisum et esset. Sed unde colligit Quesnellus haec omnia, quae modo confingit? Domnus ad synodum non venit, sumptus illos sibi dari non petiit, nullus alius pro eo id petiit, Maximus sponte sua id fecit. Immo si conferamus ea quae in antecedentibus descripsimus cum Evagrii verbis, paulo ante laudatis, suspicari licet numquam ejusmodi taxatam pensionem Domnum percepisse, qui, sua sorte contentus, reliquum vitae in monasterio absconditus transegit, nihil amplius commune cum Antiochensibus habens. Caetera vero quae addidit Quesnellus ut supposititiam probaret actionem, quod videlicet a reliquarum Graecarum synodi Chalcedonensis corpore distracta sit, quod incertam sedem hactenus nacta, quod inducta longe post Acta collecta, prorsus nutant et corruunt. Quid? Si valerent adductae rationes, jam consequens esset actionem de Photio et Eustathio, quae Rustici, Liberati et Evagrii aevo distracta erat a corpore reliquarum Graecarum actionum, synodi Chalcedonensis, falsam esse et supposititiam. An non haec inducta fuit longe post Acta illa collecta? Tamen cum eam reperiisset Balsamon in antiquo exemplari quo utebatur, et postmodum in aliis atque aliis codicibus conspecta fuerit, idcirco hactenus nemo eruditorum illam supposititiam esse judicavit, quoniam apprimo respondet iis quae contigerunt in latrocinio Ephesino et in duabus Constantinopolitanis synodis, in quibus actum est de Anatolii electione, ipsiusque in episcopum Constantinopolitanum ordinatione. Annon similes characteres et notas habere Domni actionem perspicue ex Chalcedonensibus gestis probavimus? Photii Tyrii pariter actio incertis sedibus jactata fuit. Nam in Balsamonis codice legebatur in fine gestorum. Modo vero in vulgatis editionibus ponitur in calce actionis quartae. Facundi Hermianensis verba a Quesnello objecta nullatenus collapsae suae causae praesidium afferunt. Ea enim non pertinent ad quaestionem institutam, cum nihil aliud ex Facundi Hermianensis silentio elicere possimus quam Domnum Antiochenum non fuisse damnatum in concilio Chalcedonensi, quod nos ipsi ultro jam dedimus.
21.24
Utinam ergo Quesnellus tantopere suis studiis indulgere non voluisset, modo commenta excogitando, modo fallacias contexendo; modo vero ad pravas violentasque interpretationes veterum PP. testimonia trahere satagendo, ut chimericum sibi propositum systema de Romanorum pontificum auctoritate propugnaret; adhibitis quam saepissime iis virulentis conjecturarum fulcimeniis, quae ecclesiasticam antiquam historiam evertunt, sacram regiminis oeconomiam abolent, novamque disciplinam canonibus contrariam inducunt. Quis vero affirmabit animum habuisse, laboremque suum insumpsisse in adornandis S. Leonis Magni scriptis? Profecto quicumque non caecutiat nobiscum fateri debebit Leonina Opera ab eo fuisse deturpata, detruncata et in pravam significationem deducta, catholicae Ecclesiae hostibus ea arma suppeditando, quae ipse tamquam clericalis ordinis presbyter ab eorum manibus eripere debuisset. Interim tandem mihi dolendum est quod hactenus quidam inventi sint qui, Quesnelli principiis insistentes, commentitiam esse hanc actionem propugnare publice ausi fuerint. 506