Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De haeresi et historia Eutychiana
Leo IEuty 23 · 7636-dehaeth3More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7636 Dehaeth3
23.1
CAPUT VIII. De iis quae post Chalcedonensem synodum in Anatolii favorem gesta sunt. PP. synodi generalis, Marciani et Pulcheriae augustorum epistolae ad S. Leonem pro confirmando ratoque habendo 28 laudato canone. S. pontificis agendi ratio in eodem canone irritando atque cassando. Paschasii Quesnelli interpretationes recensentur. Launoii tandem in doctissimum cardinalem Bellarminum censuram tamquam falsam et injustam rejicimus.
23.1
Gravissimo illato vulnere Chalcedonensibus Actis ab unius Anatolii ambitu, huic pro viribus ipsi Orientales mederi curarunt, cum in epistola synodica post synodum ad S. Leonem scripta, tum conquisito et nacto sibi Marciani imperatoris et Pulcheriae augustae praesidio, quo strenue egerunt ut idem S. pontifex vigesimum octavum canonem de Constantinopolitanae Ecclesiae privilegiis minime aboleret, sed cum aliis sanctionibus firmaret, ratumque haberet. Anatolius praeterea secum reputans operam atque honorem quibus impense S. Leonem et legatos pontificios usque ad illam diem fuerat prosecutus, sibi blandiebatur pontificis animum posse suis epistolis leniri, si, in mentem revocatis quae hactenus in catholicae fidei testimonium et apostolicae sedis honorem et famulatum praestiterat, dignam aliquam mercedem pro tot laboribus exantlatis rependere voluisset. Credidit quoque Julianum episcopum Coensem, qui apud Orientales vicarii apostolici munere fungebatur, posse suis votis prodesse. Atque propterea hujus officia interponere non distulit, ut nimirum, sequestris partibus assumptis, et ipse apud eumdem sanctum pontificem ageret ut Constantinopolitani episcopatus jura et privilegia augerentur. Ad quorum omnium agendi rationem cum sedulo ego attendissem, certo mihi persuasi totius Orientis maxime episcopos in synodis generalibus congregatos, et imperatores ipsos, firmiter credidisse nulla conciliorum decreta in Ecclesia robur obtinere, et canonis rationem habere 511 posse, quae a Romano pontifice non essent probata, immo omnibus viribus cadere, quoties expresse definita reprobentur, ut perspicue explicavimus in praecedenti libro, et potissimum in capitibus 4, 5, 6, et novissime indicavimus ex mox dictis ad actionem 11 istius Chalcedonensis concilii.
23.2
Atque ut vere et solide disseramus, primo annotare liceat quid de vigesimo illo octavo canone in sua synodica scripserint ad S. pontificem. Praeterea attendamus hac occasione ibidem vocasse Leonem vocis beati Petri legitimum interpretem, illique supremi capitis principatum sincera confessione adjudicasse, contra quem suam insaniam Alexandrinus antistes Dioscorus expleverat, excommunicationem meditando. Gloriosa tandem assecuta victoria post tot tantasque clades, quibus trium annorum spatio Ecclesia Orientis potissimum afflicta remanserat, laetantui, quia S. P. Ecclesiae corpus unire feliciter festinaverat. Subdunt deinde: Haec sunt, quae tecum, qui spiritu praesens eras; et complacere tamquam fratribus deliberasti, et qui pene per tuorum vicariorum sapientiam videbaris a nobis, effecimus. Quantum igitur laudant fidei triumphum summa felicitate S. Leonis praesidio, sapientia atque influxu assecutum, tantum studium impendere conantur, ut ipsi persuadeant pacis et quietis desiderio adductos fuisse ad definitionem quorumdam statutorum quae Ecclesiarum incolumitati prospicerent: scientes( aiunt) quia et sanctitas vestra addicens et probatura, et confirmatura est eadem. Quorum statutorum confirmationem ut facilius assequerentur, ad eam consuetudinem provocant, quae ex longo jam tempore obtinuit, quam habuit Constantinopolitanorum sancta Dei Ecclesia ad ordinandos metropolitanos provinciarum tum Asianae quam Ponticae, et Thraciae, et nunc synodali decreto firmavimus, non tam sedi Constantinopolitanae aliquid praestantes, quam metropolitanis urbibus quietem congruam providentes, eo quod frequenter episcopis vitam finientibus multae turbae nascuntur, clericis ac populis qui per easdem sunt civitates absque rectore remanentibus, et ecclesiasticum ordinem confundentibus.
23.3
Hoc igitur quaesito ecclesiasticae tranquillitatis colore, quo sibi bona multa polliceri affirmabant, a quacumque censura vindicare conabantur eos audaciae ausus, quibus vetusta disciplinae consuetudo pessumdabatur. Quare ne S. pontifex aegre ferret quod a se constitutum judiciorum ordinem minime in concilio servassent, et praeter legatorum institutiones, jussa et protestationes ad illa condenda statuta venissent de quibus agunt, in ipsius mentem revocant praeterita Ecclesiae Ephesiorum dissidia, aemulationes et jurgia, unde quidam vobis saepius fuerunt importuni. Narrant deinde quemadmodum canonem Constantinopolitanum confirmaverint, decernentes post vestram sanctissimam et apostolicam sedem honorem habere Constantinopolitanam( quae secunda est ordinata). Quare enixe S. Leonem exorant ut suis pontificiis decretis jam factum judicium honorare dignaretur, de qua supplicatione cum ipsi jam verba fecerimus in priori libro, cap. 6, ideo non est cur iterum de eadem disseramus. Solam hanc Chalcedonensium Patrum synodicam epistolam, cum quandoque tacitus mecum considerassem, haud parum animo commovebar in eos qui conciliorum etiam generalium canonibus omne robur, et vim adjudicare ausi sunt, quacumque apostolicae sedis approbatione et confirmatione semota. Quinimmo magis commovebar, oculos conjiciendo in alteram epistolam ab imperatore Marciano conscriptam. Qui quamvis civilium rerum administrationi vacare assuetus, et nimio studio laboraret imperialis urbis honorem et praerogativas augendi, tamen arbitrabatur nec a se ipso nec a synodi decreto illud honoris incrementum pendere posse, nisi ab ipso Romano summo pontifice ratum atque firmum redderetur.
23.4
Igitur et ipse imperator, postquam Leoni et sibi gratulari censuit, 512 quod, explosa omni contentione et discordia quam livor fidei inimicus objecerat..., narrat quemadmodum et ipse sanctae synodo interesse festinasset, quamvis, ait, nos in aliis locis expeditiones et necessitates publicae detinerent. Deinde paucis describere pergit quemadmodum in synodo cuncta cum veritatis triumpho et fidei gloria processissent, cum juxta litteras( subjicit) sanctitatis tuae universi assenserunt expositioni prout veritas postulavit. Veniens tandem ad decretum Constantinopolitani concilii, in hac synodo iterum renovatum, vel confirmatum, pontificem interpellat, ut etiam dignetur huic parti proprium adhibere consensum. Quamvis reverendissimi episcopi, qui tuae religionis vicem agentes ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint. Easdem quoque sequestris partes hac de causa Pulcheriam augustam subiisse, idem S. Leo patefacit ex epistola ad eam rescripta. Et quamvis ejusdem Pulcheriae epistola de hocce argumento hactenus ab eruditis desideretur, tamen ex Leonina responsione fit manifestum Anatolium et Constantinopolitanos clericos multam fiduciam collocasse in officiis quibus tantae virtutis et auctoritatis mulier suam operam impendebat. Non minorem quoque sollicitudinem pro hocce negotio adhibuit Julianus episcopus Coensis, cujus epistola etsi nondum lucem aspexerit et temporum injuria forte deperdita sit, tamen cum S. pontificis epistola supersit, qua eum increpat quod nimirum Anatolium amaverit, volueritque illi favere in illicita causa contra universalis Ecclesiae statum, ideo hunc quoque sequestris partes obiisse jam manifestissimum est.
23.5
Anatolius ipse tandem minime diffidens posse pontificium animum movere ad concedendum quod maximo ductus ambitu appetebat, satis prolixas summo pontifici litteras dedit, totumque studium adhibuit ut sese in ipsius clientelam insinuaret, ipsique persuaderet novo Constantinopolitanae sedis honore adaugeri Romani episcopatus praerogativas, ea ratione, quod filiorum honos totus in parentum gloria redundet. Hanc Anatolii epistolam in praecedentibus editionibus desideratam ipsi indicavimus cap. 5 prioris libri historiae Eutychianorum, pag. 562 et sequenti; eamque, ut diximus, ex Vaticano Graeco ms. cod. exscripsimus, anno 1738, et Latinam reddidit cl. dominus Franciscus Mariani in Vaticana bibliotheca Graecarum litterarum scriptor et interpres.
23.6
Interim vero in horum litteris percurrendis S. pontificis animus nec leviter moveri potuit, ut, posthabitis Nicaenis sanctionibus, Anatolii ambitui indulgeret, seseque flecteret ad saeculi potestatum et totius synodi supplicationibus annuendum. Quare die undecima kalendarum Junii anni quadringentesimi quinquagesimi secundi, arrepto calamo, ad praecedentes indicatas epistolas respondit, ea usus animi constantia et fortitudine quae summum et universae Ecclesiae pastorem maxime decebat. Et primo quidem verba faciemus de epistolis ad Marcianum et Pulcheriam, quae in Quesnelliana editione primum quoque locum obtinuerunt. Imperatorem igitur in sua epistola S. Leo alloqui aggrediens, de fidei victoria magno divinae misericordiae munere in totam Ecclesiam redundante, gaudendum esse profitetur, et, quibusdam subjectis, ex Scripturarum testimoniis mutuatis, quae duarum naturarum in Christo Domino post unitionem existentiam manifestant, statim in altero epistolae capite, injustum Anatolii ambitum exagitat, cum potius illi consulendus esset, ut, ordinatorum suorum errorem deserens, in assensum catholicae fidei salubri correctione transiret. Eutychiana enim quandoque Anatolium fuisse tinctum fuligine rationabiliter 513 S. Leo semper dubitavit, utpote qui erat Dioscori apocrisiarius, et ab Eutychiana factione, et a Chrysaphii Eunachi artibus post Flaviani necem ad Constantinopolitanam sedem assumptus. Quem sane numquam summus pontifex in communionem assumpsisset, nec ipsius electionem ordinationemque ratam habuisset, nisi Marcianus ipse atque Pulcheria suis supplicationibus pontificium animum vicissent, et nisi Anatolius publicam fidei confessionem coram toto clero et Constantinopolitana plebe in manu legatorum pontificiorum edidisset, quos hac de causa praecipue Constantinopolim direxit, ut vidimus in priori libro, cap. 12. Haec omnia ergo in imperatoris mentem modo revocat S. Leo, dicens: Custodire tamen debuit, ut quod vestro beneficio noscitur consecutus nullius cupiditatis pravitate turbaret. Et quia imperator et Pulcheria augusta pro Anatolii fide spoponderant ut in communionem apostolicae sedis reciperetur, ideo subjicit: Nos enim vestrae fidei interventionis habentes intuitum, cum secundum suae consecrationis auctores ejus initia titubarunt, benigniores circa ipsum quam justiores esse voluimus. Indicare enim intendebat Anatolii ordinationem, utpote factam ab haereticis atque schismaticis, prorsus illicitam fuisse, et Anatolium potuisse ab episcopali ministerio deponi, utpote iis canonicis poenis irretitum, propter quas a sacro obeundo munere perpetuo praepeditus atque suspensus remanere debuisset. Quare in testimonium benignitatis erga Anatolium adhibitae, ad tollendas perturbationes omnes quae, operante diabolo, fuerant excitatae,( ait) se usum fuisse iis lenitatis remediis quae illum modestum magis quam immoderatum facere debuerunt. Et quia causam agebat cum Christianissimo, religioso et vere orthodoxo principe, cui studium fidei et ecclesiasticae disciplinae tuendae cordi esse sciebat, altiora adhuc fundamenta datae repulsae assignat. Ea videlicet, ut etsi Anatolius nullis prorsus sordibus fuisset aspersus, sed praecipuis meritis optimoque judicio legitime fuisset ac solemniter ordinatus, contra reverentiam tamen canonum paternorum, contra sancti Spiritus instituta, contra antiquitatis exempla, nullis posset suffragiis adjuvari. Igitur posteaquam asseveravit nec ratum habere velle nec assensum praebere posse canoni de quo quaestio agebatur, protestatur nequaquam gloriam Constantinopolitanae urbis derivatam ab imperatorum auctoritate atque potentia diminutam remanere posse, etiamsi illius urbis antistes ad altiorem gradum et ordinem non ascenderet. Alia tamen( ait) ratio est rerum saecularium, alia divinarum: nec praeter illam petram quam Dominus in fundamentis mire posuit, stabilis erat illa constructio; sed propria perdit, qui indebita concupiscit. Atque discrimen afferens inter regiam urbem et apostolicam sedem, Ecclesiarum privilegia unde deriventur indicavit, subjiciendo: Privilegia enim Ecclesiarum sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla violari novitate. In quo opere( sequentium verborum pondus animadvertere lector noster non negligat), auxiliante Christo, fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum: quoniam dispensatio mihi credita, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum quae in synodo Nicaena ad totius Ecclesiae regimen, Spiritu Dei instruente, sunt conditae, me, quod absit, connivente, violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas quam universae domus Dei communis utilitas.
23.7
Jam vero si in his rebus conscribendis brevitatis studio nimis non urgerer, latissimus mihi aperiretur campus eorum systema evertendi qui Romanos pontifices conciliorum sanctionibus subesse fabulantur, uti etiam judicare voluit Quesnellus subdole ad marginem illius loci annotando:« Canonibus obnoxius pontifex Romanus, iisdem famulari debet in dispensationibus.» Non enim aut Romanorum pontificum universalis auctoritas 514 limitatur, neque ipsi Romani pontifices conciliis subesse dicuntur, si, in iis quae ad universale Ecclesiae regimen spectant, regulas sanctionum spiritu Dei instruente conditas custoditas volunt, et ut fideliter exsecutioni demandentur satagunt. Possunt tamen Romani pontifices in Ecclesia agere quod a generalibus conciliis facere cautum est. Immo possunt abolere, in irritum mittere, reformare, et tamquam nulla declarare synodorum statuta quae ecclesiasticis regulis repugnent, quaeque ad disciplinae ordinem et oeconomiam subvertendam ordinata sunt; quae sane nullum argumentum suppeditant eos conciliis generalibus subesse; sed potius concilia ipsa vim et auctoritatem a solis Romanis pontificibus obtinere. Et quidem cum canonum dispensatio, auctore ipso Leone, solo Romano pontifici credita sit, et ad hujus tendat reatum, si, posthabita universae Ecclesiae utilitate, apud eum praevaleat unius fratris voluntas, ambitus atque libido caeteris dominandi, jam quaestio non amplius in ea versatur, an Rom. pontifex supra concilia habeat auctoritatem, sed in quibus circumstantiis et casibus ea uti debeat, ne dispensationes ad ipsius reatum tendant; caeterum in iis quae ad ecclesiasticum spectant regimen, solius justissimo Domini Dei subdi judicio, qui numquam sine ullo reatu permitteret ut regulas per Spiritum sanctum inspiratas ab ipso violarentur et perverterentur.
23.8
Verumtamen ista praetereamus, quae fusius explicari possunt ab iis qui in scholis talia argumenta tractare solent. Unum aliud dumtaxat subjicimus, quod ad canonum custodiam et observantiam spectat, a quibus cum recessisset Anatolius, Patrum mandata contemnendo, nova testimonia sui ambitus exhibuerat in ordinatione Maximi episcopi Antiocheni, quam sibi sine ullo exemplo usurpaverat. Hocce novum crimen tamquam paci et sacerdotali concordiae contrarium S. Leo dissimulare voluit; hancque ordinationem non retractasse asseverat amore reparandae fidei et pacis studio, cum aliunde Anatolio minime licuisset Antiochenae Ecclesiae sine ullo exemplo contra instituta canonum episcopum ordinare. Irritam enim et nullam jure hanc ordinationem sine ulla difficultate declarare potuisse asseverat. Quod solius fidei et pacis studio facere praetermisit. His ergo aliisque gravissimis rationibus adductis, imperatorem Marcianum reverenter exorat, ne hujusmodi repulsam aegre ferat; huncque obtestatur ut sedula suggestione ausus improbos unitati Christianae pacique contrarios ab omni pietatis vestrae( ait) abdicetis assensu, et fratris mei Anatolii nocituram ipsi, si perstiterit, cupiditatem salubriter comprimatis. Tandem Lucianum episcopum et Basilium diaconum, qui imperialia scripta ad eum detulerunt, partes susceptae legationis implevisse testatur. Nec enim( ait) est aestimandus negotio defuisse, quem potius causa deseruit. His verbis epistolam clausit undecimo kal. Junii, ut diximus, anno 452. Quesnellus in altero tomo suae editionis hanc epistolam notis et observationibus adornavit. Et, recensitis primo variis lectionibus quae in aliorum editis et mss. codd. occurrunt, quaestionem movet super illa verba cap. 3, videlicet: Non dedignetur regiam urbem, quam apostolicam non potest facere sedem. Sedes autem, seu Ecclesiae apostolicae non una ratione dicuntur, ait. Sed istam nuncupationem ob sex potissimum causas Ecclesiis veteres scriptores tribuere consuevisse, cum ex Tertulliano, Theodoreto, et Augustino asseverat, minime indicata potissima ratione qua Romana Ecclesia, apostolica sedes a S. Leone passim appellata fuerit. Ait ergo: Romana sedes apostolica ἀντονομαστικῶς appellatur, quia a principibus apostolorum fundata et utriusque sanguine consecrata fuit. Subdit hanc denominationem aliis et aliis de causis convenire Ecclesiae Alexandrinae, Antiochenae, Hierosolymorum, Ephesiorum, atque nonnullis, juxta PP. diversas loquendi formulas, quas ibidem describit. Quid vero ex tam incongruo eruditionis 515 apparatu lectoribus insinuare voluerit, prorsus ignoro. Immo si suspicari mihi liceret, conjicerem eo voluisse Romanorum pontificum praerogativas minuere, cum principaliorem causam reticeat ob quam Romana sedes apostolica appelletur. Dato igitur quod aliorum Ecclesiae ob alias et alias acceptiones honoris causa a veteribus apostolicae dictae fuerint, nulla tamen principalius, et cum omni proprietate talis dicta est, nisi sola Romana sedes, in qua divi Petri auctoritatem vivere et perpetuo duraturam esse S. Leo ipse innumeris locis fassus est, quamque haereditario jure Romani pontifices ipsius Petri successores in universum Ecclesiae corpus diffundunt, ut nihil prorsus in caeteris membris esse possit quod ab isto capite non dimanet. Hanc praerogativam specialem quidem numquam habere potuerunt, aut Alexandrina, aut Antiochena, vel quaecumque alia Ecclesia, cui secundum varias acceptiones nomen illud apostolicum tributum sit, ut videre est ex ipso Leone, vel in sermonibus habitis in anniversario die suae assumptionis ad pontificatum, vel in epistola ad Anastasium Thessalonicensem vel ad Theodosium imperatorem, vel ad Galliarum episcopos, et in epistola ad Pulcheriam augustam, in causa de qua agimus ut mox videbimus.
23.9
Non itaque Romana Ecclesia apostolica sedes dumtaxat dicta est quia apostolorum sanguine fundata et consecrata fuit, sed quia divi Petri apostoli auctoritas illiusque in Ecclesia universali principatus adhuc vivit, et perdurat in Rom. pontificibus, ut etiam in epistola 79 ad Pulcheriam ipse S. Leo asseverat. In iis enim quae ad ecclesiasticum regimen spectant, nihil agunt Romani pontifices sine divi Petri auctoritate, quod privilegium certe nulli alii episcopo datum est, cum ipsi haereditaria successione concessum fuerit ut caeteris episcopis praesiderent. Hinc ergo S. pontifex Leo sibi in omnibus scriptis mire concinens, hac divi Petri auctoritate uti voluit, cum in irritum misit prorsusque cassavit canonem illum de Constantinopolitani episcopi primatu, injuria ab Anatolio sibi usurpato. Etenim, postquam dixerat haudquaquam posse suffragari Constantinopolitanae sedi canonem illum, jam a sexaginta annis Theodosii senioris tempore editum, ad quem Anatolius multa jactantia provocabat: Nam( ait) sexagesimus fere annus hujus conniventiae esse jactatur, qua se praedictus episcopus aestimat adjuvari, frustra cupiens id sibi prodesse, quod etiam si quisquam ausus est velle, nullus tamen potuit obtinere; gradum facit ad reprimendum elationis spiritum, qui Anatolio dominabatur. Idcirco modestiam humilitatemque Flaviani ei imitandam proponit: Cujus si( ait) velit splendere virtutibus laudabilis erit, et in omni loco plurimum dilectionis acquiret, non ambiendo humana, sed promerendo divina. Hac autem observantia meum quoque illi animum spondeo copulandum, et apostolicae sedis dilectionem, quam Constantinopolitanae Ecclesiae semper impendimus, nulla mutabilitate violandam. Hinc tandem ad canonem illum consensione episcoporum editum, legatis pontificiis reclamantibus, veniens, prorsus in irritum mittit, et per auctoritatem( ait) beati Petri apostoli generali prorsus definitione cassamus, in omnibus ecclesiasticis causis his legibus obsequentes quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum per trecentos decem et octo antistites Spiritus sanctus instituit. Sibi grave incommodum afferri ex his verbis praesensit Quesnellus. Quod ut diminueret et devitaret plurimum operis adhibuit. Quare, dissimulatis prorsusque neglectis prioribus illis verbis, per auctoritatem beati Petri apostoli generali prorsus definitione, in quibus totum gravissimum hujus sententiae pondus adest, quaeque quali quantaque auctoritate in ecclesiasticarum rerum administratione Romani pontifices polleant sine ulla 516 ambiguitate manifestant, dumtaxat ad hanc vocem, Cassamus, attendendum esse censuit, dicendo.« Idem hoc verbum usurpat in sequenti epistola, necnon epist. 73, cap. 1, et 99, cujus vocis non idem semper est significatus. Plerumque enim idem est ac irritum facere; aliquando autem cassari idem est ac irritum esse et omni auctoritate vacuum; nonnunquam etiam idem est cassare ac irritum declarare, et cassum declarare, et cassum pronuntiare; et hoc modo sumi mihi videtur in praesenti a divo Leone.» Sed frivolum, atque fictitium esse hoc Quesnelli assertum, probat imprimis totus illius sententiae textus. In priori enim sensu a Quesnello indicato adhibuisse Leonem vocem illam cassamus, perspicue innotescit ex modo et agendi ratione ipsius S. pontificis, qui ait beati Petri personam agere, et istius auctoritate uti ad proscribendum penitusque abolendum canonem illum, jam a concilio editum, et apostolicae sanctae sedi propositum, ut hunc confirmaret ratumque haberet. Quis porro non videt tunc veras supremi judicis partes obiisse Leonem? Cum videlicet ageretur de servandis Ecclesiarum juribus, illi opus erat infirmare, abolere, et omnibus viribus privare solemnem contractum per mutuum partium consensum in concilio celebratum, quo Constantinopolitanus antistes sibi vindicabat eas praerogativas quas illi sponte Antiochenus episcopus cedebat, et illas quae Alexandrinae conveniebant Ecclesiae, tunc praesulem non habenti, cui nemo Orientalium episcoporum patrocinari visus est, vel quia regiae urbis gloriam, amplitudinem et potentiam exoptabant, vel quia sibi persuadebant quod, semel adjudicatis Constantinopolitano episcopo ordinationibus provinciarum Ponticae, Asianae atque Thraciae, magis consuleretur illarum Ecclesiarum tranquillitati et paci. Contractui autem illo tam solemni nemo ex illis PP. se opposuit, si legatos pontificios excipiamus. Immo unus ex his, Julianus videlicet, episcopus Coensis, apostolicae sedis vicarius apud Orientales, in caeterorum abiens sententiam, Constantinopolitano episcopo, post Romanum, primatum adjudicavit; ita ut concilii Patres non tantum solemnes testes fuerint illius initae jurium transactionis, sed judices etiam, illamque in publicas conciliorum tabulas inferri jusserint, illique sponte sine coactione et metu subscripserint. Non ergo vigore et auctoritate vacuam dumtaxat dicendam esse arbitramur in sensu a Quesnello usurpato, qui Leoninis verbis vim inferens subdit:« Quod autem omni penitus auctoritate vacuum, quod sine cunctatione statim ac praesumptum est cassatur; quod ab initio sui caducum est, dudumque collapsum, nulla sententia, nulla auctoritate necessum est cassum et irritum effici, sed tantummodo irritum et cassum declarari et denuntiari. Quod hic facit Leo ut canonum custos et exsecutor, unita secum imperatoriae fidei pietate.» Quod enim ex hac infirma et dumtaxat fictitia ratione? Oportebat primo eum animadvertere, aut non dissimulare, S. P. loquendi formulam, qui praefata D. Petri auctoritate uti asseverat, quando pronuntiat: Generali prorsus definitione cassamus. Haec certe verba a judicibus apud jurisconsultos usurpata esse, ad indicandam definitivam sententiam, quae ultimo datur, et rem totam absolvit, legitur in cod. de sententiis Unde nemini amplius licere poterat vel novum judicium instituere, vel aliter pontificiam definitionem interpretari; quae cum generalis esset, omnes singulasque cujuscumque ordinis, gradus et qualitatis personas afficiebat, illique sub schismatis poena omnes obtemperare debebant.
23.10
Nec sane mihi objici potest laudatum canonem Nicaenis sanctionibus repugnasse, cui ne vulnus inferretur S. Leo, tamquam canonum custos et exsecutor, permittere haud poterat. Nam rogabo Quesnellum an PP. Chalcedonenses id ignorassent? Non ignorasse perspicuum est. Nam Nicaeni canones, et sextus perspicue instante Paschasino, et iterum in synodo lectus est, et ab omnibus fuit auditus. Igitur illi PP. vel indicarunt 517 canonem illum 6 Nicaenum in posterum suffragari non posse Alexandrino et Antiocheno patriarchis propter alias et alias rerum atque temporum circumstantias, vel arbitrati sunt pollere auctoritate obsoletos faciendi et antiquandi veteres canones, novosque condendi, qui ad meliorem tutioremque Ecclesiarum administrationem et tranquillitatem pertinerent, in iis quae ad disciplinam et oeconomiam referuntur. At qualecumque eorum fuerit judicium, Leo abolevit, cassavit, irritum fecit. Cum itaque hoc non tamquam particularis, sed universalis episcopus fecerit, synodi generalis judicium reformando, cassando et abolendo, jam ipsum nec synodorum decretis subesse, nec synodorum decreta aliquam vim et vigorem habere sine suo suffragio atque confirmatione evidentissime patefecit.
23.11
At Launoii nugatorias interpretationes jam opus est excutiamus, quemadmodum jam pridem in scholis collegii urbani Propagandae Fidei facere consuevimus, hujusmodi argumenta tractantes. Launoius igitur quaestionem illam examinandam assumens, quae ad pontificiam universalium synodorum confirmationem pertinet, cardinalem Bellarminum graviter exagitat, quod lib. II de Conciliis, cap. 17, scripserit Rom. pontificem simpliciter et absolute esse supra Ecclesiam universalem et concilium generale, ita ut nullum supra se judicium agnoscat. Inter caetera autem argumenta in istius causae praesidium a Bellarmino prolata, locum habet illud, quod ex hac epistola Leonis ad Pulcheriam colligitur. Sed Launoius assumptum probari posse inficiatur. Immo Bellarminum fraudis accusat, quod S. P. testimonium obtruncaverit, iis vocibus sublatis, unita nobiscum vestrae fidei pietate, quae ad Pulcheriam pertinent: deinde e media oratione subductis quae sequuntur, generali prorsus definitione cassamus, omnino reticuerit.« Ideo ratiocinari pergens( ait) Bellarminus, priora verba ideo sustulit, ne quod est Leoni, cum Pulcheria commune videretur, et ne Pulcheria in partem abrogati canonis quo Constantinopolitanae Ecclesiae praerogativa sanciebatur venisse crederetur, et iis ita constitutis facilius posset concludere papam esse supra concilium.» Et infra Launoius rationem assignat quare S. P. in abrogando eo canone sibi unitam habere voluerit fidei pietatem Pulcheriae, subjiciendo.« At pontifex verba illa ideo addidit, quod principibus custodiendorum canonum curam incumbere cognosceret. Id enim scribit in epistola 74 ad Leonem augustum.» Causam tandem noster criticus inquirens cur Bellarminus posteriora verba resecuerit, concludit:« Ne pontificem ecclesiasticis legibus obsequentem videret et lectori suo proponeret, ne id quod faciebat pontifex, hunc Nicaenae synodi auctoritate facere constaret. Quapropter auctor ille non apposite quidem ad rei veritatem, sed ad scopum instituti operis Leonem mutilavit.» Verum in fine, quasi fugiens Bellarminum excusare velle, ait hunc Romae tum scripsisse, non quidem in sedis apostolicae, sed in curiae reprehensionem non modicam incurreret, et prohibitorio ascriberetur. Hactenus Launoius, in epistola ad Jacobum Bevilaquam, nonnulla alia subnectens quae videri possunt part. II, epist. 4, pag. mihi 53.
23.12
Gravem esse hanc in Bellarminum censuram omnes intelligunt; haud tamen scio an tamquam injustam eam condemnent. Hoc posterius tamen nos facile assequemur, animadvertentes Bellarmini scopum non fuisse totam atque integram S. Leonis epistolam exscribere, et in suum usum convertere, sed verba illa dumtaxat referre quae ad institutam sibique propositam quaestionem spectabant. Et ea potissimum quae ecclesiasticam auctoritatem et jurisdictionem indicabant. Quis itaque umquam theologorum, etiam infimae notae, hactenus confinxit mulieres cujuscumque conditionis et gradus, quacumque suprema saeculi potestate praeditas, jurisdictionem in Ecclesia obtinuisse, hancque jure exercuisse? Nec heterodoxi( si Montanistas et Cataphrygas excipiamus) per somnium cogitarunt mulieres 518 Petri apostoli auctoritate uti posse in legibus ecclesiasticis tuendis, condendis atque abolendis. Pietate fidei quidem legibus Ecclesiae obtemperare et obsequi possunt, et ut exsecutioni demandentur suum laborem impendere, rebellium improbos conatus poenis cohibere, et ea subsidia ecclesiasticis judicibus praestare quae ad canonum conservationem ordinata sunt. Caeterum quis per somnium arbitrari aut saltem cogitare potuit aliquam etiam minimam auctoritatem et jurisdictionem exercere potuisse, judicando de Ecclesiae praerogativis, juribus, canonibus, ordinationibus, et id genus aliis, de quibus tum quaestio habebatur? Certe id totum sequeretur, si, ut Launoius nugatur,« quod Leoni erat, cum Pulcheria fuisset commune, et Pulcheriam in partem abrogati canonis quo Constantinopolitanae Ecclesiae jura sanciebatur venisse crederetur.» Igitur si mulieres ejusmodi juribus prorsus divina lege carere debent, locus Bellarmino doctissimo atque catholico viro superesse non poterat ut Leoni atque Pulcheriae augustae communem faceret illam auctoritatem et jurisdictionem, ob quam summus pontifex scribit: Unita nobiscum fidei vestrae pietate in irritum mittimus, et per auctoritatem beati Petri apostoli generali definitione cassamus. Pudeat ergo Launoium ita ratiocinari voluisse, et attendat duplici titulo dumtaxat S. Leonem Pulcheriam rogasse ut in partem abrogati canonis veniret, neuter quorum ipsius systemati suffragatur. Primus enim titulus erat pietas fidei augustae, qua multifarie et multis modis semper operam dederat ut Leonis vota implerentur, tum in iis quae Flaviani omniumque orthodoxorum causas respiciebant, tum in caeteris quae ad Eutychianorum exitium et condemnationem ordinabantur. Alter vero erat titulus servandae ecclesiasticae pacis et tranquillitatis, quae procul dubio vulnerata et disrupta omnino fuisset, si sextus Nicaenus canon, qui ad pacificationem omnium sacerdotum fuerat editus, injuria demum tum abolitus mansisset. Quod indicare volens S. pontifex, immediate subjecit: In omnibus ecclesiasticis legibus obsequentes, quas ad pacificationem omnium sacerdotum per trecentos decem et octo antistites Spiritus sanctus instituit. Itaque Pulcheriam interpellat, ut, relictis Anatolii partibus, cujus causae multo studio coeperat patrocinari, servata fidei consueta pietate qua apostolicae sedi conjungebatur, ingratum non haberet si consensiones episcoporum Chalcedonensium sanctorum canonum apud Nicaeam conditorum regulis repugnantes in irritum mittebat, et per auctoritatem beati Petri apostoli generali prorsus definitione cassabat.
23.13
Hunc quidem esse genuinum Leoninorum verborum sensum nemo inficiabitur, qui animadvertat Pulcheriam et Marcianum factos fuisse sequestres et mediatores Anatolium inter et Romanum pontificem, ut canon ille 28 ratus haberetur et confirmaretur. Marcianum enim atque Pulcheriam in Anatolii favorem fuisse praeventos, Leo ipse optime ex eorum epistolis cognoverat: sed confisus potissimum de fidei pietate Pulcheriae, qua A. S. uniebatur, non est veritus humanissime denegare quod ipsa petebat; immo importunum Anatolii ambitum penitus retundere atque frustrare, subtrahendo ipsi praesidia, quibus patrocinari sibi quaesiverat. Summam autem fiduciam habuisse S. Leonem in augustae Pulcheriae pietate, ex eo innotescit, ut ipsi demandaverit Anatolii ambitum continere atque reprimere, suam epistolam his verbis claudendo: Et quia moris vestri est pro pace et unitate Ecclesiae laborare, fratrem meum Anatolium episcopum ex vestra mihi insinuatione dilectum in his quae ipsi profutura sunt continete; ut gloria clementiae vestrae sicut magnificatur de fide reparata, ita praedicetur de ambitione compressa. Caetera quae ex his verbis deduci possent, ad magis atque magis Launoii systema evertendum, ipsi silentio praeterimus, cum quilibet ex nostris lectoribus perepicuo intelligat quemadmodum et in quibus rebus Pulcheria fidei pietate A. S. semper unita fuerit. 519

Intertext edge

Open linked passage

Note