De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
24.1
CAPUT IX. S. Leo Magnus multis modis Anatolii ambitum compressit. Theologorum quaestiones ex S. P. scriptis definitae. Paschasii Quesnelli effugia describuntur, et decretum de servandis provincialium primatuum privilegiis explicatur. Aetii et Andreae Constantinopolitanorum causa proponitur. Julianus episcopus Coensis apostolicae sedis vicarius instituitur, cujus munera atque praerogativas Paschasius Quesnellus injuria elevare nisus est.
24.1
Frustratos omnino mansisse Anatolii Constantinopolitani conatus, quibus sibi blandiebatur efficacissima praesidia ex saeculi potestatibus nactum esse, quae suo prodessent ambitui, abunde jam in praecedentibus explicavimus. Cujus quidem rei ipse non tantum ex imperatoris Marciani, Pulcheriae augustae et Juliani episcopi Coensis relationibus certior factus fuit; sed ex ipsius santi pontificis epistolis, qui acri aliquo stylo ad eum rescripsit, ut ipsius ambitum refrenaret atque comprimeret. Debuit enim tunc Anatolius apprime cognoscere S. Leonis animi robur et fortitudinem, qui nulla ratione movebatur ad eas ecclesiasticas leges infringendas et abrogandas, quae justitiae et aequitati maxime erant conformes, quasque Patres, Spiritus sancti ducti afflatu, in totius Ecclesiae bonum apud Nicaeam salubriter condiderunt. Primo itaque S. pontifex in Anatolii mentem revocat illud ecclesiastici monitum XXVIII: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere, quae verba grave objurgationis genus praeseferunt. Deinde molli brachio sensim eum aggreditur, ex una parte praecedentia facinora, in quae lapsus fuerat, eidem objiciendo, et ex altera parte commemorat lenitatem et indulgentiam cum eo adhibitam, qua toleravit suae ordinationis defectus, et culpam quam incurrerat Antiocheni episcopi ordinationem injuria sibi vindicando. Has autem culpas se tolerasse ait studio fidei reparandae, et amore concordiae. Non ita tamen novam culpam patienter sustinere posse asseverat, qua sanctissimas Nicaenorum canonum constitutiones conabatur infringere, arrepta occasione ex temporis opportunitate quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit; ut his locis juri tuo subditis, omnes metropolitani episcopi proprio honore priventur. Hinc ergo Anatolium tamquam novi schismatis reum vellicat; quod videlicet propitio tempore exspectato, quo Alexandrina sedes esset vacua pastore, ob Dioscori depositionem, et quando Antiochenum episcopum sibi habebat conjunctum, ob sacram ordinationem illi recenter collatam, prorsus inaudita atque insolita tentasset, synodum dumtaxat ad haeresim exstinguendam et ad confirmationem fidei catholicae congregatam in ambitus occasionem trahendo. Quare ad praeripiendas eas excusationes quas adducebat, contendendo duplo numerosiorem fuisse Chalcedonensium synodum Nicaena, illam huic neque comparandam, neque praeferendam esse asseverat, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid fuerit ab illorum constitutione diversum. Non dissimulat praeterea indicare quemadmodum illam Chalcedonensium PP. multitudinem quadam conniventia, blanditiis atque officiis sibi comparatam, in suam sententiam impulerit, quae argumento erant PP. artibus fuisse seductos ad 520 assentiendum nimis pravis et improbis conatibus ejusdem Anatolii. Unde S. pontifex ait: In totius Ecclesiae perturbationem superba haec tendit elatio, quae ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negotio convocatos, et definitione ejus causae quae erat curanda perfunctos, ad consentiendum sibi, aut depravando traduceret, aut terrendo compelleret. Interim autem cum haec omnia Anatolio objiciebat, ut tamquam omni prorsus vigore vacuum illum canonem esse proscriberet, utpote profectum ab illis qui auctoritate carebant, atque ab illis qui, aut seducti malis artibus, aut minis deterriti, perfecta libertate minime pollebant, nobis indicare voluit episcopos etiam in generalibus synodis congregatos non alias posse causas tractare et definire, nisi eas quas apostolica Petri sedes discutiendas proposuerat. Hac quippe ducti ratione, pontificii legati protestationibus reclamationibusque usi sunt, ut se praecaverent ab eo canone conscribendo, qui apostolicae sedis commonitorio et institutionibus prorsus repugnabat. De quorum protestationibus, cum ipso Anatolius in epistola ad S. pontificem conqueri voluisset, querimoniam repulit respondendo: In quo quidem multum illos mihi haec scribendo commendas; sed temetipsum, quod eis parere nolueris, dum illicita moliris, accusas, superflue non concedenda et insalubriter tibi contraria concupiscens. quae nullum umquam nostrum poterunt obtinere consensum.
24.2
Jam vero his paululum insistere mihi opus est, ut vetustam illorum temporum doctrinam assequamur, atque intelligamus an pontificiis legatis primus dumtaxat honoris locus in generalibus synodis concederetur, vel jurisdictionis; et an synodis jure aliquid liceat statuere, reclamantibus protestantibusque Romanorum pontificum legatis; et denique an generalis ipsa synodus supra Romanum pontificem polleat potestate. At tres istas quaestiones, quae aliquando theologorum ingenia torquere consueverunt, ob quorumdam novas doctrinas, perperam in vulgus sparsas, liquido hic a S. Leone esse definitas, quis non videt? Illis namque non honoris titulo dumtaxat aliis episcopis praeesse datur, quibus caeteri episcopi parere tenentur; cum nemini jurisdictione privato parere teneamur, nec quidquam jure validum et ratum esse potest, cui protestationibus reclamationibus ipsi pontificii legati se opponant. Immo tanto magis evidentissime explicatur Romanos pontifices supra concilia generalia auctoritate pollere, quanto fortius, cum Anatolius, tum Chalcedonenses Patres adhaerere et insistere contendebant decreto alterius generalis synodi ante sexaginta annos conscripto, cui Orientales ipsi in Theodosii augusti senioris gratiam et magni Nectarii honorem fuerant suffragati pro Constantinopolitanae sedis honore, privilegiis et praerogativis adaugendis. Canonem porro hunc, tum etiam omni effectu caruisse, quia Leonis praedecessores illum haud approbarunt, nec pro firmitate obtinenda Constantinopolitani PP. ad apostolicam sedem illum transmiserunt, S. P. asseverat. Persuasioni enim tuae in nullo penitus suffragatur quorumdam episcoporum ante sexaginta annos( ut jactas) facta conscriptio, numquam a praedecessoribus tuis ad apostolicae sedis transmissa notitiam, cui ab initio sui caducae dudumque collapsae sera nunc et inutilia subjicere fulcimenta voluisti, eliciendo a fratribus speciem consensionis quam tibi in suam injuriam verecundia fatigata praeberet. Laborarunt omnes scriptores inquirentes cur canon iste de quo agitur jam a sexaginta annis in Constantinopolitano concilio conscriptus, omni effectu caruisset; atque in diversas abierunt opiniones, aliter et aliter ratiocinantes, potissimum cum noster S. pontifex affirmet: Numquam a praedecessoribus tuis ad apostolicae sedis transmissa notitiam, et aliunde innotescat Constantinopolitanum primum concilium ab apostolica sede fuisse receptum. Inter caeteros autem qui hanc quaestionem excitavit, fuit Paschasius Quesnellus, sed paucis 521 eam dirimire potuisset, si S. P. loquendi modum attendisset. Ait enim conscriptum canonem ab initio sui cecidisse, dudumque esse collapsum; ut nimirum indicaret primarios Orientis episcopos, quorum jura violabantur, huic sanctioni seu descriptioni suffragari noluisse. Immo forte arbitrari possemus reclamationibus protestatos fuisse, quin aliquando darent suum assensum, quem tandem diuturnis gravissimisque stimulis Anatolii fatigati in Chalcedonensi synodo, cum suarum sedium injuria praebuerunt.
24.3
Hanc quidem, et non aliam, arbitror esse genuinam verborum S. Leonis interpretationem, quae omnes nodos in quos praecedentes scriptores inciderunt, facile solvere poterit. Etenim Romanos pontifices notitiam non habuisse Constantinopolitani generalis concilii primi, affirmari haud potest, cum adhuc supersit illorum centum quinquaginta PP. synodica epistola, scripta ad Damasum papam, Ambrosium Mediolanensem, Brittonem Trevirensem, aliosque Occidentales episcopos, in qua dumtaxat mentionem faciunt de haeresibus in ea synodo damnatis; sed nec unum habent verbum de illo tertio canone, quem in gratiam et honorem archiepiscoporum Constantinopolitanorum conscripserant. Quis ergo aestimabit hujus canonis decretum apostolicae sedi aliisque Occidentalibus episcopis, quibus laudata synodica erat inscripta, reticere voluisse, aut potuisse, si unanimi consensione, sine protestationum reclamationumque strepitu illum conscripsissent? Igitur si, auctore Leone, ab initio sui tamquam caducum atque collapsum canonem illum habuerunt, etiam apud Orientales, omni prorsus affectu caruit; nec Alexandrini et Antiocheni passi fuerunt suarum Ecclesiarum jura infringere, atque violari, neque tum speciem consensionis praebuerunt. Haec autem nostra interpretatio prorsus evertit Quesnelli aliter ratiocinantis opinionem, qui sibi maluit imaginari ne verbum quidem fecisse in laudata synodica de canone jurium et privilegiorum Constantinopolitanae sedis, quem sciebant Occidentalibus minime placiturum:« Vel persuasi, episcopis Orientalibus de Orientalium Ecclesiarum ordinatione aliquid decernentibus, Occidentalium consensum nequaquam necessarium esse, sufficere porro( subjicit) si quod de fidei symbolo adversus haereticos in illorum notitiam venire curarent; quia cum fidei causa omnibus non modo episcopis, sed et catholicis laicis sit communis, et propria sit oecumenici concilii materies, omnibus quoque innotescere necesse est quae ad eam spectant, omniumque imprimis episcoporum capiti, cujus est praecipue ex apostolicae sedis specula fidei custodiae ac sinceritati invigilare.» At quot quibusque fallaciis referta sit hujusmodi Quesnelli ratiocinatio, nemo est qui non intelligat. Quas singillatim refellere in praesens supervacaneum ducimus; cum passim in hisce nostris scriptis probaverimus synodorum etiam generalium decreta quaecumque viribus esse vacua, si consensu apostolicae sedis non approbentur et confirmentur; solam apostolicam sedem super antiquos canones ab Ecclesia conditos posse dispensare; eamdem tandem apostolicam sedem in iis etiam quae ad disciplinam et ecclesiasticum regimen spectant, specialem habere curam et diligentiam Ecclesiarum omnium Orientis, ut ex sexcentis exemplis in nostris hisce Exercitationibus expressis, atque pariter ex aliis subjiciendis evidentissime fit manifestum.
24.4
Siquidem animadvertens S. Leo Anatolium praeter secundum locum sibi cum injuria Alexandrini et Antiocheni episcoporum usurpatum, jura quoque convellere voluisse provincialium primatuum, et metropolitanos antistites, privilegiis antiquitus institutis fraudasse, cum universalis Ecclesiae perturbatione, in integrum hanc disciplinae et regiminis ecclesiastici partem restitui et custodiri mandat, imperando: Non 522 convellantur provincialium jura primatuum, nec privilegiis antiquitus institutis metropolitani fraudentur antistites. Nihil Alexandrinae sedi ejus quam per sanctum Marcum evangelistam beati Petri discipulum meruit pereat dignitatis; nec, Dioscoro impietatis suae pertinacia corruente, splendor tantae Ecclesiae tenebris obscuretur alienis. Et disserens statim de Antiochenae sedis juribus, praecipit: Antiochena quoque Ecclesia, in qua primum, praedicante beato apostolo Petro, Christianum nomen exortum est, in paternae constitutionis ordine perseveret, et in tertio gradu collocata numquam se fiat inferior. Conferat nunc, quaeso, lector haec quae ex Leone descripsimus cum iis quae Quesnellus confinxit, et judicet an Orientalium synodalia decreta ad illarum Ecclesiarum disciplinam et regimen pertinentia RR. pontificum approbationi, irritationi atque judicio subessent. Videat qualis et quanta Quesnelli fabulationibus fides adhibenda sit. Potissimum cum is inconstantia laborans fateri fuerit coactus provincialium jura primatuum prorsus remansisse abolita.« Nisi fortiter incoeptis obstitisset S. Leo, quo id saltem assecutus est, ut ulterius non tenderet effrenis illius episcopi ambitio.
24.5
Sed jam hujus Romanorum pontificum auctoritatis in Ecclesiarum Orientis disciplinam et administrationem alia evidentissima argumenta nobis suppeditata sunt ex nostri S. P. Leonis epistolis, anno sequenti, in causa Aetii et Andreae Constantinopolitanae Ecclesiae diaconorum conscriptis. Ipse Anatolius itaque novitatibus nimis studebat, nedum aliorum jura sibi usurpando, sed et probatissimos orthodoxos viros e suis muneribus dejiciendo. Aetium enim Constantinopolitanae Ecclesiae archidiaconum honoris colore degradavit, et dispensationem totius causae et curae ecclesiasticae in Andream Eutychianistam transtulit. Aetium enim fuisse unum ex illis Constantinopolitanis clericis qui constanter adversum Nestorianos et Eutychianos decertaverant, et S. Flaviano semper adhaeserunt, idem S. Leo testatus est in epistola ad Marcianum et Pulcheriam. Praeterea ipsius Aetii pietas in fidei negotiis, et industria in rebus agendis, jam dudum universo orbi innotuit, ex muneribus non tantum archidiaconi, sed et primicerii notariorum urbis Constantinopolitanae, quibus functus fuerat, ut Chalcedonensis concilii Acta testantur. Hunc ergo honoris specie presbyterum ordinavit; et non inveniens quod argueret in fide, quod reprobaret in moribus, eum ad sacra mysteria peragenda in coemeterio longe ab urbe constituto deputavit, ut quamdam exsilii poenam subiret. Hunc ergo imperiali pietati commendavit S. Leo, ne ulterius noxiis ingravari possit insidiis, quem Dominus ut comperi, ait, sub vestra defensione constituit. Irregularem praeterea prorsus fuisse Andreae ordinationem, non tantum ob Eutychianam haeresim, cui adhaeserat, sed et ob falsas accusationes contra S. Flavianum constructas, nemo poterat inficiari. Propterea licitum non erat Anatolio illum ad altiores gradus promovere, atque caeteris catholicis clericis praeponere. Quare Marcianum imperatorem S. P. obsecrat, ut Anatolium a professione sua dissonum, et nimis, ut ait, testimonii vestri ac favoris vestri oblitum, increpare dignemini. Cesset( subjicit) catholicos insectari; cesset eos qui sanctae memoriae Flaviano placuere conterere, et eorum societatem( intellige Eutychianorum) quos improbavit eligere. Denique ne videretur in reliquis quae tractu temporis contingere poterant Orientalium rerum curam dimittere, quasi ad ipsum non spectasset vigilis partes obire, cum in fidei causis, tum aliis ad tranquillitatem et ad Ecclesiarum disciplinam pertinentibus, apostolicae sedis vicarium Julianum episcopum instituit, quem in affectu imperatoris Marciani et Pulcheriae augustae haberi desiderat, cujus obsequiis praesentiae 523 meae vobis imago reddatur. Nam de fidei ejus sinceritate confidens vicem ipsi meam contra temporis nostri haereticos delegavi; atque, propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut a comitatu vestro non abesset exegi. Sibi omnino concinit S. pontifex in subsequentibus duabus epistolis eadem die conscriptis, quarum unam ad Pulcheriam augustam, altam vero ad Julianum Coensem direxit. In hac postrema duo dumtaxat superaddidit, quorum in praecedentibus nullam facit mentionem; alterum ad Aegyptios et Palaestinos monachos tumultuantes pertinebat, quos an Eutychianae impietati famularentur ignorabat: An implacabiliter dolerent episcopum suum in eam impietatem potuisse traduci, qua ab incarnationis Dominicae veritate descivisse cognoverant. In re autem tanti momenti( ait) cupio me plenius edoceri, ut etiam talium correctioni congrue studeatur. Addit quoque De Ecclesiae Alexandrinae pace quid ad vos veris nuntiis perferatur desiderare, ad cujus episcopum Proterium recenter ordinatum, istiusque ordinatores, seu clericos, qualia scripta direxerim, missis exemplaribus, Julianum ipsum scire voluit. Alterum quod huic epistolae ad Julianum superaddendum censuit, pertinebat ad epistolam de Domini incarnatione jam pridem a quatuor annis ad Flavianum scriptam, et ad gesta synodalia Chalcedonensis concilii. Suspicione enim ducebatur S. pontifex ipsi traditam non fuisse laudatam epistolam, quam per Basilium diaconum miserat, et aliunde cum synodalia gesta propter linguae diversitatem parum clara reperiisset, ideo eidem injunxit: Ut in unum codicem universa facias congregari, in Latinum scilicet sermonem absolutissima interpretatione translata; ut in nulla parte actionum dubitare possimus, neque ullo modo esse possit ambiguum, quod ad plenam intelligentiam te fuerit studente perductum.
24.6
Quesnellus, in altero tomo Operum S. Leonis, scite annotavit ab hoc munere, Juliano episcopo Coensi tum imposito, nuntiorum pontificiorum originem et consuetudinem derivari, quod aliqui forte ultro concedere non repugnabunt. Sed cum addat hos, non male viros eruditos secutus, se comparare cum patriarcharum Orientalium apocrisiariis, inter utrosque tamen variis discriminibus servatis, omnino ei assentiri non possumus. 1º( Ait), apocrisiarios ad comitatum imperatoris Orientalis a patriarchis fuisse destinatos, cum Byzantium imperii sedes translata fuit, vicarios autem paulo post, vel paulo ante Chalcedonensem synodum fuisse institutos; 2º apocrisiarios patriarcharum non pro causa fidei, sed pro specialibus Ecclesiae vel dioecesis negotiis in comitatu moratos esse, nuntios vero Romanos pro rebus fidei curandis ibidem residere jussos; 3º illos plerumque ex diaconorum vel presbyterorum ordine assumptos fuisse ad hujusmodi munus, hos interdum etiam ex episcopali, pro dignitate scilicet apostolicae sedis, ut in Juliano apparet. Addit praeterea idem Quesnellus:« In hujus ergo vicarii institutione Orientalium patriarcharum morem aemulatus est Leo, in multis tamen ab eisdem se pro sua praerogativa discernens, et certis incrementis et accessionibus munus hoc complens et adornans. Quod penitus inspicere otiosum, opinor, non erit, neque ab hoc loco alienum.
24.7
Quesnelliana haec tamen doctrina, etsi quamdam veritatis speciem praeseferre videatur, in multis quidem vacillat; nec praesentem S. P. Leonis agendi rationem indicat, nec pontificia munera Juliano Coensi demandata explicata sunt quemadmodum oporteret. Vacillat imprimis, immo prorsus cadit quoad apostolicorum nuntiorum originem. Si enim apostolicae sedis vicarios cum apostolicis nuntiis confundamus, jam utrorumque originem altius esse repetendam ostendunt Romanorum pontificum epistolae, Damasi papae videlicet, Syricii, Innocentii primi, Zosimi, atque Coelestini. Quaestionem hanc de apostolicae sedis vicariis, horum antiqua institutione et potestate, magno eruditionis apparatu pertractavit cl. D. Franciscus Antonius de Simeonibus, et secutus Holstenii Rom. collectionem, 524 jam ante Damasum papam, hoc vicarii munere apud Illyricos functum fuisse Acholium, deinde Anysium, probat ex epistola Innocentii papae primi ad Rufum. Sed eo tempore apocrisiarii nomen et officium a veteribus indicata fuisse, undenam Quesnellus deducit? Vacillat deinde praecedens doctrina, si vicarios apostolicos cum apocrisiariis conferamus. Quid enim significare habuit vox illa apocrisiarius apud mediae aetatis scriptores, nisi quemcumque legatum, seu ministrum missum a pontifice, vel ab episcopis, ut habetur in Constitut., novell. 123? Contra vero vicarii apostolici nomen et officium, cum alterius personae vices agere importet, quibus hoc munus a Romanis pontificibus erat demandatum, intererat, praeesse illarum regionum Ecclesiis, quae ab urbe Roma longe aberant, atque subito malis omnibus quae oriebantur obviam ire. Hanc pontificiorum vicariorum ideam ex multis ecclesiasticis monumentis colligimus, quae singula referre supervacaneum ducimus. Sed ne dumtaxat insistere videamur Leonis agendi rationi, de qua Quesnellus perperam affirmavit S. pontificem nostrum Orientalium patriarcharum instituta aemulatum fuisse, subjicere non piget S. Innocentii papae primi verba ad Rufum, suum in Illyrico vicarium: Divinitus ergo haec procurrens gratia, ita longis intervallis disterminatis a me Ecclesiis distat consulendum, ut prudentiae gravitatique tuae committendam curam causasque, si quae exoriantur per Achaiae, Thessaliae...... Ecclesias, Christo Domino annuente, censeam. Vere enim ejus sacratissimis monitis lectissime sinceritatis tuae providentiae et virtuti hanc injungimus sollicitudinem. Neque verum est vicarios apostolicos dumtaxat pro fidei rebus a RR. PP. fuisse institutos; sed etiam pro aliquantis culpis non levibus, quae ad ad nos, ait Coelestinus papa, cum simus longius, non ita ut sunt acta interposito temporis spatio perferuntur, quas omnes, intercessione fratris et coepiscopi nostri Rufi, cujus experientiam comprobatam esse in causis omnibus et vitae actibus liquet, volumus resecari. Hisce autem verbis veram et legitimam potestatem pro pontificiis partibus agendis hujusmodi vicariis fuisse delegatam, nemo sanae mentis inficiabitur; quam quidem obtinuisse apocrisiarios, ex nullo certo testimonio evinci potest. Quaenam tandem officia implenda Juliano Coensi episcopo sanctus pontifex Leo Magnus demandasset, jam ipsi in priori hujus historiae libro, cap. 13, pag. 444, indicavimus; magisque demonstrabimus ex iis quae in sequenti capite dicturi sumus. 525