De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
25.1
CAPUT X. Anatolii C. P. ambitus atque agendi ratio Eutychianis favens novas turbas excitat in Orientem. Sanctus pontifex Leo admonitus a Marciano et Leone imperatoribus, se jam synodum confirmasse in fidei rebus asseverat. Negat Paschasius Quesnellus, cujus argumenta evertuntur. Tandem sanctus pontifex novis epistolis synodi confirmatoriis suam voluntatem omnibus patefacit, atque etiam Anatolii dolosas artes exagitat.
25.1
Anatolii Constantinopolitani episcopi ambitus, hujusque subdola agendi ratio Eutychianorum sacrilegam audaciam jam in Chalcedonensi concilio et S. pontificis sanctionibus compressam redivivere fecisset, nisi imperator Marcianus et Julianus episcopus Coensis, apostolicae sedis legatus, novas turbas et molimina iterum in Oriente excitata, magna cum sollicitudine, S. pontifici Leoni patefecissent. Non una tamen fuit harum turbarum et motuum causa, sed plures. Quarum altera oriebatur ex pontificiorum legatorum protestatione, qua strenue se opposuerunt conatibus Anatolii quaerentis aliarum sedium Orientis privilegia sibi usurpare; altera fuit rumor undequaque per Orientem sparsus, non fuisse a S. Leone receptam Chalcedonensem synodum, cum jam innotuisset irritum et vigore vacuum declaratum fuisse vigesimum illius octavum canonem, pristino juri restitutos fuisse metropolitanos provinciarum primates. Ex istius ergo canonis abolitione plerique suspicabantur et contendebant aeque omnia synodalia gesta fuisse infirmata, ut nec vim obtinerent in iis quae ad fidei sanctiones pertinebant. Tertia denique causa fuit Anatolii agendi ratio, qui cum aegre admodum tulisset S. pontificis objurgationes atque gravem repulsam, quibus et patrata crimina ei exprobrabat, et ipsius ambitum comprimebat, ira actus, et verecundia adductus, publicum dedecus praecavere studuit, eas S. Leonis litteras occulendo, in quibus is fatebatur toto corde complecti ea synodalia gesta quae in Chalcedonensi civitate ob confirmationem fidei celebrata erant; in totum vero reprobare quidquid adversus Nicaenos canones improbus ambitus concupiverat, cum imminutione jurium primarum Ecclesiarum. Verumtamen laudatae S. pontificis objurgationes atque repulsae ipsum Anatolium de spe desiderati honoris non deturbarunt. Quinimmo S. pontifex scribens ad Julianum Coensem ait: Illud etiam nosse te volumus, Anatolium episcopum post coercitionem nostram in suae praesumptionis adeo temeritate persistere, ut Illyricianos episcopos, ut sibi subscriberent, conveniret. Hic novus ausus ita sancti pontificis animum commovit, ut jam deliberasset in posterum minime dare suas epistolas ad eumdem Anatolium, quamvis( ait) ipse hoc peteres fieri, quia eum corrigi nolle perspeximus.
25.2.1
Majorem tamen animi commotionem S. Leonem passum fuisse arbitror, cum, novis acceptis a Marciano imperatore epistolis, intellexit universum Orientem esse turbatum, et in admirationem raptum, quod illuc non pervenerint pontificia rescripta super Chalcedonensia gesta, quorum 526 defectu omnium corda nutantia haerebant an illius concilii gesta ab apostolica sede confirmata fuissent. Vehementer( ait imperator) admiramur quod, synodo in Chalcedone celebrata, et litteris venerabilium episcoporum ad pietatem tuam missis, per quas omnium rerum in synodo gestarum seriem exposuerunt, neutiquam illae a sanctitate tua emissae, quae tamen in sacris Ecclesiis lectae in singulorum notitiam pervenire debebant. Antiquum morem igitur tum fuisse, consuetudine quidem receptum, ut apostolicae sedis litterae certa suppeditarent argumenta celebratas synodos confirmatas et indubiae fidei habendas, quin quispiam in dubium eas revocaret, hic Marcianus augustus perspicue indicavit. Qui pariter designare voluit synodalia decreta dumtaxat coactivam vim obtinuisse, atque obtinere posse, postquam ejusmodi litterae synodorum comprobativae in sacris Ecclesiis lectae in singulorum notitiam pervenerunt. Firma enim erat eorum temporum regula, ab omnibus catholicis aeque ac haereticis usu et consensione recepta, oecumenica concilia Romanorum pontificum anctoritate decerni ac confirmari debere. Unde( subjicit Marcianus) aliquibus, qui Eutychis falsam opinationem et pravitatem etiam dum persequuntur, magnus est injectus scrupulus utrum beatitudo tua, quae synodum decrevit, confirmaverit. Quorum quidem verborum vim et significationem Quesnellum fugisse, aut studiose dissimulasse, credendum est. Qui passim in divi Leonis Operibus adornandis imperatoribus facultatem cogendorum conciliorum adjudicat, atque contendit synodalia decreta vim et robur ex sese obtinere quacumque apost. sedis confirmatione seclusa, ut paulo post dicemus.
25.2.2
Aliter igitur ratiocinatum esse Marcianum imperatorem, quis non videt? Ita enim necessariam esse duxit hanc apostolicae sedis confirmationem, ut sine hac, infirma et viribus vacua ipsa synodalia gesta crediderit; et propterea in solemne et authenticum pontificiae voluntatis et judicii testimonium statim subjicit. Idcirco pietas tua emittere litteras dignetur, queis omnes et Ecclesiae et populi cognoscant Acta synodi a tua beatitudine approbari. Aeque pariter imperator Marcianus Romano pontifici jus asseruit abolendi et in irritum mittendi synodorum generalium canones atque sanctiones. Etenim cum ex praecedentibus litteris a sancto Leone acceptis cognovisset prorsus reprobare ea Chalcedonensia gesta, quae Anatolii ambitui patrocinabantur, et aliarum Ecclesiarum jurium jacturam respiciebant, ideo, deposito eo consilio, quo pridem cum Pulcheria augusta et Juliano Coensi mediatoris partes apud apostolicam sedem obierat, pro adaugendo honore et praerogativis Constantinopolitanae sedis, modo ita S. Leonem compellat, hujusque animi constantiam eximiis laudibus ornat, quod antiquos Ecclesiarum mores et ordinem nulla novitate aboleri passus esset. Ait enim: Illud nimirum quod episcopum sedis apostolicae addecet tua sanctitas praestitit egregie, ecclesiasticos canones custodivit, antiqui moris et ordinis olim constituti, et constanter usque in hunc diem servati, nihil passa est novitate quadam aboleri. Marcianus tandem in hujus epistolae fine magis instat fortiusque urget ut quamprimum S. Leo per litteras ubique significet, quibus( ait) planissime ostendat synodum Chalcedonensem te ratam habere, ne dissensionum dissidiorumque cupidis de judicio sanctitatis tuae ulla relinquatur suspicio.
25.3.1
Epistolam hanc, quam summatim per sua capita ipsi modo descripsimus, ex Boldeiano Oxoniensi codice, Graece et Latine in alteram suam editionem transtulit Paschasius Quesnellus, illamque primus omnium publici juris fecit. Verumtamen mihi liceret suspicari, vel eam sedulo non lustrasse, vel studiose praetermisisse annotare quae in ea contenta sunt. Et quo ad primum attinet, quis umquam arbitrabitur illum hanc epistolam lustrasse, qui scripsit:« Hujus synodi approbationem non nisi ex occasione calumniae esse natam, ne videlicet fallax cujusquam simulatio sententiam 527 ejus habere vellet, et ne per malignos interpretes dubitabile videretur utrum quae in synodo Chalcedonensi de fide statuta erant, approbaret.» Subdit deinde:« Non igitur ideo hanc approbationis epistolam scripsit, ne robur sacrosanctis decretis deesset, sed ne ex venerandae synodi contemptu ipse infamaretur; neve eo duce gloriarentur qui Chalcedonensis synodi definitionibus obnitebantur; ne denique imperatoriae voluntati videretur contradicere, cui omnibus modis obediendum sibi esse palam profitetur.» Ita Quesnellus in notis ad epistolam 87 scriptam episcopis qui synodo Chalcedonensi interfuerant. Atque tandem in suae causae praesidium vocat Joannem Launoium, part. II epist. ad clariss. virum Jacobum Bevilaquam, qui de hujusmodi confirmatione Chalcedonensis synodi egit. At studiose annotare praetermisisse quae in praecedenti Marciani epistola continentur, certissimum est, cum hanc nullis notis et observationibus adornaverit, ne retractare cogeretur quae conscripsit contra apostolicae sedis auctoritatem in synodis decernendis et confirmandis. Quis tamen dissimulare potest quae contra apertam veritatem confingendo descripsit Quesnellus? Confirmationem Chalcedonensis concilii, nonnisi ex occasione calumniae natam asseverat, quando Marcianus scribit: Vehementer admiramur quod synodo in Chalcedone celebrata, et litteris venerabilium episcoporum ad tuam pietatem missis...... neutiquam illae a S. T. fuerint emissae, quae tamen in sacris Ecclesiis lectae in singulorum notitiam pervenire debebant.
25.3.2
Marciani ergo admiratio oriri certe non poterat ex insolita re, usu nondum recepta, quae omissa fuisset; sed ex violata consuetudine, qua Romani pontifices, acceptis synodalibus Actis, mittebant ad synodi Patres epistolas encyclicas decretorum seu canonum confirmativas, quae in Ecclesiis publice legebantur, ut vis coactiva decretorum in singulorum notitiam veniret. Hanc confirmationem necessariam judicatam fuisse, certe indicant illa postrema verba, in singulorum notitiam pervenire debebant. Praeterea, quae calumnia movere poterat Leonis animum ad rem insolitam agendam; et Marcianum ad eam exposcendam? Forte cum ageretur de solis fidei decretis Leo, tamquam Eutychianista, aut Nestorianus, in suspicionem traducebatur, ita ut suae fidei publicum testimonium eum dare oporteret? Figmentum apage, nec a fatuis quidem excogitatum? An non plurium annorum cursu improbos gravissimosque labores subiit, ad utramque haeresim exstinguendam? Testabantur id omnes litterae huc illucque, et ad Orientales potissimum missae; Marcianus praeterea atque etiam Pulcheria augusta hoc ipsum testabantur, ut nulli calumniae umquam locus esse posset.
25.4
Mirari deinde oportet quod Quesnellus affirmet Leonem eam epistolam ad Chalcedonensem synodum non scripsisse ut robur sacrosanctis concilii decretis tribueret,« sed ne ex venerandae synodi contemptu ipse infamaretur, neve eo duce gloriarentur qui Chalcedonensis synodi definitionibus obtinebantur; ne denique imperatoriae voluntati videretur contradicere.» Qui numquam aut S. Leonis Opera lustrasset, nec aliquando in Chalcedonensia gesta oculos injecisset, haec somniare potuisset? Quid? An non totius Chalcedonensis concilii Patres Leonem enixe rogarunt ut suis decretis eorum honoraret judicium? Rogamus igitur( aiunt) et tuis decretis nostrum honora judicium; et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat. Quid? An non Anatolius ipse sperans Chalcedonensia Acta approbationem et stabilitatem ex Leoninis decretis esse consecutura, non credidit plenum et consummatum robur ab apostolica sede obtinere debere? Atque hujusmodi exemplum erga vestram sanctitatem synodus protulit, ut nos quidquid 528 approbationis et stabilitatis consequi possumus, et ut hoc a vobis, sanctissimi fiat obsecramus. Non absimilia quidem scripsisse Marcianum ad eumdem summum pontificem vix absoluta generali synodo, sequentia verba patefaciunt: Et petimus ut ea quae sancta synodus statuit, etiam religio tua in perpetuum observari praecipiat. Quid enim? Statuta illa quidem, quae alterius praecepto indigent, ut in perpetuum obligent vimque coactivam obtineant, robur et firmitatem assequuntur ab eo qui eorumdem praecipit observantiam. Igitur male omnino suae perditae causae Quesnellus consuluit, atque prospexit, scribendo Chalcedonensis concilii confirmationem nonnisi ex occasione calumniae esse natam, ne sanctus Leo Magnus infamaretur, nec eam robur et vim synodi statutis praebere potuisse.
25.5
At denique arbitrabimur S. Leonem litteras synodi confirmatorias scripsisse, ne imperatoriae voluntati videretur contradicere, cui omnibus modis obediendum sibi esse palam profitetur? Aut saltem tamquam certam infallibilemque probabimus Launoii doctrinam, ad quem veluti suum antesignanum atque magnae auctoritatis doctorem provocavit Quesnellus? Nugae, merae nugae! Saeculi potestatibus utique debitum honorem S. Leo semper impendebat, horumque votis annuere non renitebatur in rebus quae divinis et ecclesiasticis juribus non repugnarent. At vero cum agebatur vel de canonibus infringendis, aut de aliqua injuria subeunda in iis quae ad universalem et supremam Ecclesiae administrationem pertinebant, vel in dedecus sui muneris et pontificiae sedis redundare poterant, numquam imperatorum votis voluit obtemperare. Nitide atque perspicue id intellexisset Quesnellus, si non dissimulasset animadvertere ad illam animi constantiam et fortitudinem, qua S. P. Marciani et Pulcheriae petitionibus, quibus efflagitabant et orabant imperialis urbis splendorem augeri, sese opposuit. Tantum enim abfuit ut horum votis obtemperaret, quinimmo abolevit et cassavit canonem illum de privilegiis Constantinopolitanae Ecclesiae, subtrahendo ab ipso Anatolio ea ordinationum jura quae sibi usurpaverat. Marcianus enim atque Pulcheria, a Christiana edocti pietate se ad imperium dumtaxat esse assumptos ut humanis et civilibus rebus praeessent, nulla ratione commoti sunt ob gravem repulsam a Leone acceptam, quae certe in eorumdem augustorum dedecus redundabat, cum ipsi aeque forte ac Anatolius, regiae urbis honorem atque splendorem augere exoptabant. Deinde, quo sensu generatim vera esse potest laudata Quesnelli assertio: S. Leonem non voluisse imperatoriae voluntati contradicere, cui omnibus modis obediendum sibi esse palam profitetur, si jam pridem sui muneris partes impleverat, ipsamque synodum Chalcedonensem confirmaverat, in iis quae ad fidei decreta pertinebant?
25.6
De hac autem synodi confirmatione jam pridem a S. Leone facta, minime opus est consulamus Launoium, virum pontificiorum jurium subversorem, ad quem suos lectores Quesnellus remisit, sed S. pontificis epistolas percurramus. Primo enim in epistola 88 ad Julianum episcopum Coensem fatetur, jam implevisse quae imperator Marcianus ei suggesserat: Ut ad omnes fratres qui Chalcedonensi synodo interfuerunt scripta dirigerem, quibus placuisse mihi quae a sanctis fratribus nostris de regula fidei confirmata sunt demonstrarem; propter eos, scilicet, qui ad occasionem velundae perfidiae suae infirma vel dubia videri volunt statuta concilii quae nulla sunt consensus mei sententia roborata. Quid enim? An non si ex quodam falso colore, novoque praetextu, nulla consuetudine recepto, occasionem suae velandae perfidiae Nestoriani aut Eutychiani arripere voluissent, contendentes concilii statuta infirma aut dubia videri, quia pontificii consensus sententia minime roborata, Leo hanc contentionem rejecisset, tamquam a falso postulato derivatam? An dicere 529 praetermisisset injustam esse hanc arrogantiam? Ita quidem. Sed sanctus pontifex aliter respondit, dicendo jam pridem, post reversionem fratrum quos vice mea miseram, ad Constantinopolitanum episcopum epistolis dederim; ut si eas publicare voluisset, abunde ex ipsis potuisset agnosci quanto gaudio ea quae de fide sanxerunt approbarem. Epistola autem haec qua asseverat fidei synodalia decreta approbasse, legatorum quoque pontificiorum ad urbem regressus, referenda est ad mensem Maium praecedentis anni quadringentesimi secundi Herculano clariss. consule; et calumnia illa a malignis interpretibus nata, qua dubitabatur utrum quae in synodo Chalcedonensi de fide statuta erant approbaret, audita est, et in vulgus fuit sparsa anno sequenti, in Februario mense, cum jam Opilio consulatum agebat. Unde ergo colligit Quesnellus approbationis epistolam fuisse scriptam a Leone,« ne ex contemptu venerandae synodi ipse infamaretur, neve eo duce gloriarentur qui Chalced. synodi definitionibus obnitebantur.»
25.7.1
Jam pudet me diutius in eripiendis Quesnellianis nugis esse immoratum. Nam Leo ipse in epistolis ad calcem paginae annotatis, omnium turbarum, suspicionum falsique rumoris originem malis Anatolii artibus tribuit, quia cum in epistolis anni 452, in superioribus laudatis, synodi confirmatoriis ad ipsum C. P. episcopum scriptis, responsum contineretur quo istius ambitio comprimebatur, ignorari voluit quod de fraternis constitutionibus sentiebam, ne simul cognosceretur quod pro inviolabili Nicaenorum canonum auctoritate rescripseram. Parum absimiles loquendi formulas adhibuit scribendo ad Marcianum imperatorem, et Pulcheriam augustam, in quibus epistolis fatetur, quod, redeunte Luciano episcopo Constantinopolim, qui jam Romam venerat cum Anatolii epistolis, talia scripta ad Constantinopolitanum episcopum direxisset, quae evidenter ostenderent me ea quae de fide catholica in praedicta synodo definita fuerant approbare. Sed quia in iisdem litteris ea quae per occasionem synodi male sunt attentata reprehenderam, maluit praedictus antistes meam gratulationem tacere, quam suum ambitum publicare. Et tandem ad Pulcheriam ait: Cum per Constantinopolitanum episcopum, cui laetitiam meam largiter indicavi, in omnium potuerit notitiam pervenire, quod scripseram, nisi maluisset meum gaudium tacere, quam repulsam sui ambitus publicari.
25.7.2
Sic itaque exagitato Anatolio encyclicas epistolas synodi confirmatorias conscripsit, quae ut ad notitiam omnium sacerdotum Ecclesiarumque pervenirent, ipsius Marciani praeceptum auctoritatemque interpellat, sperans quod, omnibus dissentiendi occasionibus amputatis, apostolicae ubique doctrinae pax regnet et veritas. 530