De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
27.1
CAPUT XII ET ULTIMUM. Summum tandem studium usque ad vitae exitum S. Leo adhibuit in firmandis Chalcedonensibus decretis, in reparanda Alexandrinae Ecclesiae clade, et in haereticis Eutychianis exstinguendis.
27.1
Verbis haudquaquam explicare possemus S. P. Leonis studium in reparanda Alexandrinae Ecclesiae clade, nisi ejusdem agendi ratio post Proterii mortem adhibita perspicue illud patefaceret. Sed praeter momenta illa quae jam in superioribus ad hanc veritatem ostendendam a nobis adducta sunt, et alia supersunt ex quibus apprime cognoscimus S. Leonem reliquos suae mortalis vitae dies insumpsisse ut omnes Eutychianos conatus et molitiones eluderet, compesceret, attereret; Chalcedonensem synodum tueretur; catholicam fidem sustineret, et orthodoxos episcopos oppressos, et seditiosorum factione exsulatum abire coactos, ab aerumnis quas patiebantur eximeret. Colligimus id potissimum ex epistola tertia quam scripsit ad Leonem augustum, qua primo ei gratulatur quod Chalcedonense concilium custodire voluerit; et gradum faciens ad pertinaces et insidiosas haereticorum contentiones, postulat ut pro Christianae reipublicae, et imperii incolumitate et bono, regia potestate utatur ad eos compescendos atque frenandos. Cujus pertinax( ait) et insidiosa contentio illico conquiescet, si imperiali potestate frenetur. Voluisse autem S. pontificem imperatori consulere, Alexandrinos haereticos in exsilium pellere, aliisque poenis multari, indicant verba subsequentis epist. scriptae ad Aegyptios episcopos catholicos; qui, post Timothei Aeluri ordinationem, relictis suis sedibus, venerant Constantinopolim, solamen atque praesidium quaesituri. Eos autem pro fide extorres pontifex consolatur, et ut pro incarnationis mysterio patienter adversa tolerent hortatur, sibi persuadens: Ut per vestram patientiam( ait) multorum devotio roboretur, et cum gloria venerandi principis Alexandrina Ecclesia, depulsis haereticis, antiquam recipiat dignitatem. Pontificis autem voluntas non plene suum effectum assecuta est, nescio an ob nimiam imperatoris clementiam, vel ob Anatolii desidiam, quibus factum est ut etiam inter Constantinopolitanos clericos nonnulli haberentur qui Alexandrinis latronibus adhaerebant, et Eutychiana dogmata imbiberant, maximo Chalcedonensium decretorum contemptu et injuria. Quae cum S. pontifex rescivisset, arrepto calamo, primo litteras dat Anatolio Constantinopolitano: excitat ejus vigilantiam contra haereticorum conatus: eum arguit, ut inter dilectionis tuae quidam esse dicuntur qui adversariorum conniveant pravitati, et vasis irae vasa misericordiae misceantur. Tum Anatolii vigilantiam urget, ut severitate congrua coerceat atque investiget haereticos, ita ut quibus prodesse non potuerit correctio, non parcat abscisio. Atque denique in hujus mentem revocat illud Evangelii mandatum: Ut si nos oculus, aut pes, aut dextra scandalizaverit manus, a compage corporis auferatur; quia melius sit his in Ecclesia officiis carere membrorum, quam cum ipsis in aeterna supplicia ire. Fortius quidem urgere Anatolium hujusque vigilantiam excitare quaesivit alia epistola paulo post ad eumdem scripta, cujus determinatum tempus haudquaquam definire possumus, cum consulari nota careat. Est enim inter Leoninas 126.
27.2
Tum recenter S. pontifex ab Anatolio litteras acceperat, quibus Alexandrinae Ecclesiae lacrymabilem statum expresserat, ipsius tamen 539 atrocia facinora epistolarum paginae explicare non potuerunt. Maximo autem dolore id cognovisse asseverat. Sed quoniam locorum maxima distantia et Eutychianorum impetus Leoni non permittebant effrenem eorumdem frangere contumaciam, cum omnes ecclesiasticas leges et poenas non reformidarent; idcirco suggerit Anatolio ut supplicare non desinat imperatorem, et crebris suggestionibus poscere ut quamprimum a pervasoribus suis Alexandrina Ecclesia liberetur. Sibi praeterea consolationem allatam fuisse asseverat ex relatione accepta: quod ex omni numero episcoporum qui Aegyptianis dioecesibus praesunt solum dudum damnati potuerunt quatuor inveniri, qui Timotheo et impietate haereseos et sceleris latrocinio jungerentur; qui ad petendam synodum admitti nullatenus possunt, etiamsi de solo haeretico arguerentur errore. Catholicos deinde episcopos ex Aegypto profugos, qui Constantinopolim convenerant, imperatori commendasse, ut opem obtinerent, testatus est. Tandem in ipsum Anatolium stylum convertit, huncque vehementer arguit quod Attici Constantinopolitani presbyteri contumaciam non represserit, qui ad eam insolentiam profecit, ut in ecclesia contra catholicam fidem et Chalcedonensem synodum ausus fuerat disputare. Cogor( ait) vehementius de tua dissimulatione causari. Minaturque se pro sua auctoritate facturum, si detrectet illum Andreamque socium suae impietatis a communione abscindere. Quem nos, si fieri potest, emendari malumus, quam perire. Qualia vero emendationis argumenta praescribat, ex subsequentibus intelligimus. Vult enim Leo ut de eo loco, unde contra catholicam fidem multa disseruit, aperte nunc ipsius fidei praedicator appareat, et nihil Eutychiani dogmatis praetermittat, quod non manifestatione suae professionis Christiano populo audiente condemnet. Graviter tamen hoc objurgationis genus Anatolio displicuisse, quasi res suae Ecclesiae non curaret, et ea dissimularet quae ad fidei catholicae perniciem in Constantinopolitana contingebant Ecclesia, ex istius querimoniis innotescit. Moderate tamen Anatolii querimonias Leo accepit; illique ait inquirere delegasse utrum vera essent quae de Attico fama jactaret. Neque in aliquo( subjicit) honorem tuum laesi: cui discutienda ea quae ad me erant perlata commisi. Denique ad excludendam omnem suspicionem qua Atticus tamquam laesae fidei homo in omnium ore traducebatur, monet et mandat ut is non voce tantum sed propria subscriptione publice, quae in ecclesia, Christiano populo praesente, recitetur, Eutychianum damnet errorem, et Chalcedonensis synodi decretis apost. sedis auctoritate firmatis se adhaerere profiteatur.
27.3
Haec tamen controversia de Attico presbytero nova non erat. Nam S. pontifex jam scripserat ad imperatorem in C P. Ecclesia reperiri clericos ambiguae fidei, quos ab Anatalio ejici petebat, huncque arguebat quod negligenter ferret aliquos de fide perverse sentire et loqui. Quare imperatorem ita compellat, ad justitiam ultionis illum excitando, ne Constantinopolitanae Ecclesiae puritas obscuretur: In qua inveniuntur clerici quidam haereticorum sensui consonantes, ut intra catholicorum viscera assertionibus suis haereticos adjuvantes; in quibus deturbandis si frater meus Anatolius, cum nimis benigne parcit, segnior invenitur. Hinc ergo pontifex ipsum augustum rogat ut dignetur pro sua fide etiam istam Ecclesiae praestare medicinam, ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiam ab Urbis habitatione pellantur, Ne ulterius sanctus Dei populus perversorum hominum contagio polluatur. Leonis votis annuit augustus, Atticumque impulit ut de sua fide ad Rom. pontificem scriberet, et meditata professione omnem de sua doctrina suspicionem amoveret. Perfecit Atticus in speciem quod augustus jusserat; edidit Romamque misit confessionem fidei, sed valde obscuram et verborum ambage implicatam. Quam fidei 540 professionem cum S. pontifex lustrasset, seduloque ad verborum vim et significationem attendisset, eam taliter incertam esse judicavit, ut confirmaverit potius quam diluerit quidquid( ait) ad nos de eo fama pertulerat; cum si conscientiam suam voluisset probare sinceram, non Eutychen sibi odiosum fuisse, sed quod perfidiam ipsius reprobaret atque damnaret, debuerat confiteri. Illa ergo fuit Attici subdola agendi ratio, ut profiteretur sibi odiosum fuisse Eutychetem, cui anathema dicere non detrectabat, quin istius prava dogmata reprobaret. Quare S. pontifex volens ipsius vafritiem eludere, talem ab eo fidei professionem fieri postulabat, de qua umquam dubitare non liceret. Alias imperabat ut ipse et Andreas ejusdem criminis socius ab ordine et omni honore clericali amoverentur. Atticum vero( ait) et Andream, quorum nomina fratri et coepiscopo meo Anatolio missis ante litteris indicavi, quos a vestra laudabili fide dissentire cognovi( scribit ad presbyteros, diaconos et clericos Ecclesiae Constantinopolitanae) atque apertissime Eutychianorum connivere per fidiae, nisi prius hostilia dogmata propria voce ac subscriptione damnaverint, et fidem Chalcedonensi concilio roboratam, in ecclesia, populo Christiano praesente, se professi fuerint secuturos, ordinis sui honore priventur. Qualem tandem exitum Attici et Andreae causa obtinuerit, neque ex S. Leone, neque ex alio Christianae rei monumento potuimus investigare. Sed minime ambigendum est, aut eos, servatis omnibus conditionibus recensitis, suam perfidiam abjecisse; aut a catholicorum societate fuisse avulsos, et clericali honore privatos, cum numquam sanctissimus pontifex recesserit a decisis.
27.4.1
Restat jam tandem ut videamus quid de Eutychianis Alexandrinam Ecclesiam diripientibus factum fuisset, cum jam S. pontifex crebris suarum epistolarum suggestionibus opem ab imperatore petiisset, pro exturbando Timotheo Aeluro, illius sedis praedone et invasore; alioque habendo episcopo, qui catholicam fidem profiteretur. Leonem autem augustum suam opem et auctoritatem adhibuisse, ut res ad felicem exitum perducerentur, minime ambigendum est. Sed facile non potuit omnes Eutychianorum insidias praecavere, qui pro Ecclesiae et imperii rebus componendis novam synodum necessariam esse confingebant, quorum spem S. P. iteratis litteris frustraverat; qua amputata, saltem publicum colloquium petunt cum iis quos S. Leo maluerit. Aequa sane postrema haec Eutychianorum petitio videbatur iis qui subdolas horumce artes non intelligebant; potissimum cum petitio rumoribus comitaretur, hos sincere velle edoceri fidei veritate, opinionumque non ita esse tenaces, ut nollent emendare eas si falsatas esse demonstrarent. Per aulicos itaque ministros Eutychiani imperatorem adierunt, ut huic collationem persuaderent, qui circumventus ab aliorum consiliis, scribit ad S. Leonem, affirmando synodum frustra peti postquam synodo Chalcedonensi finita controversia erat, quia perfectio incrementum et adjectionem plenitudo non recipit. Quae verba S. Leo in suam epistolam transtulit, imperatoris sententiam laudando. Ea ergo humanitate animique promptitudine qua solebat statim S. Leo imperialibus epistolis dedit responsum, et, manifestato sui animi gaudio, imperatori gratulatur: Cum clementiae vestrae( ait) excellentissimam fidem augeri...... agnosco. Fidei soliditatem supra firmissimam petram aedificatam praedicat, a qua procul omnium opinionum varietates arcendas esse asseverat, ne ingrati divinae misericordiae muneribus inveniamur, et tamquam nulla sint quae adepti sumus, contraria potius exspectamus. Nam( subjicit) quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratias non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? 541 Negat praeterea se communionem habere velle cum haereticis, qui de argumentationum suarum versutia gloriantur, ut Evangelio Christi contradicant. Sed confidens per omnia de imperiali pietate, se missurum spondet aliquos legatos, non ut disputent cum Eutychianis, sed eos instruant, quia de rebus apud Nicaeam, et apud Chalcedonam, sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum. Sub finem epistolae labentem Alexandrinam Ecclesiam eidem commendat, ut, ejectis ex urbe parricidis, eam tandem in libertatem vindicet.
27.4.2
Praecedens laudata S. Leonis epistola, labente mense Martio scripta fuit, Leone et Majoriano consulatum agentibus, quod in annum 458 incidit. Sed non statim misit legatos quos se missurum esse spoponderat. Nam ex subsequenti epistola, quam scripserat decimo sexto kal. Septembris ejusdem anni, intelligimus tum solum dirigere deliberasse Domitianum et Geminianum episcopos, qui pontificias partes agentes Ecclesiae pacem quaererent, quin bene definita ad novum tractatum revocare permitterent. Addit omnino vitandas esse disputationes quascumque cum fidei negotia tractantur, et exemplum Christi adducit, qui Evangelii doctrinam cunctis nationibus annuntiandam, non oratoribus atque philosophis, sed hominibus piscatoribus atque humilibus commisit. Cui exemplo Eutychiani repugnabant, dogma in synodo definitum in disputationem adducere contendentes. Instabat Leo tandem apud imperatorem, ut benignas aures praebere vellet legatorum suggestionibus, quos miserat non disceptaturos cum damnatis, sed supplicaturos vobis tantum pro catholicae fidei firmitate, quin parricidis Alexandrinis omni indulgentia indignis humana remissio concedi posset, cum ille solus exorandus esset, qui talia potest digne plectere, et solus ineffabili misericordia relaxare. Cum Eutychianis vero Timothaei Aeluri partibus adhaerentibus aliam et aliam oeconomiam ecclesiasticam servari jubet; videlicet, correctis poenitentiam non negandam mandat, obduratos vero sub synodali sententia remanere vult.
27.5
Occasione hujus legationis aliam scripsit epistolam ad eumdem imperatorem, quae apud Quesnellum 134 est, sed in veteribus editionibus est 97. Continet haec epistola, ut annotavit etiam Quesnellus, prolixiorem diligentioremque de mysterio incarnationis tractationem. Plurima amplissimaque habet subjecta SS. PP. testimonia, quibus Eutychis error jampridem damnatus ostenditur. Sed in fine hujus epistolae in imperatoris mentem revocat nihil esse congruentius imperii potestate, quam ut paci Ecclesiarum Domini tua constitutione prospicias, et in omnibus tibi subditis Dei dona defendas, neque ulla ratione patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cujusquam saevire perniciem. Quod diu desideravit Leo tandem assecutus est. Nam imperator, pontificiorum legatorum suggestionibus auditis, secumque ea animo revolvens quae S. pontifex ad eum in aliis et aliis scripserat epistolis, sapienter deliberavit non amplius ferre gravissimam Alexandrinorum dissensionem, impiumque Timotheum retinere sedem illam quam invaserat; suam potestatem episcoporum auctoritati adjunxit, jubendo quod jam condemnatus Timotheus ab episcopatu abiret. Quemadmodum enim res contigerint ex monumentis, quae supersunt non sincere apparet. Quesnellus, qui a suo systemate numquam recessit, sibi imaginatur Constantinopoli habitum fuisse episcoporum conventum, et forte occasione obitus Anatolii et novi CP. episcopi eligendi; et praesentibus pontificiis legatis, Domitiano et Geminiano episcopis, lectas fuisse omnes epistolas metropolitarum cum episcoporum subscriptionibus ad Augustum missas, recitatam quoque S. Leonis epistolam 134 ad eumdem imperatorem cum subjectis SS. PP. testimoniis, atque praesentium absentiumque consensione Timotheum ipsum fuisse condemnatum. 542 De hac in Timotheum sententia, ait idem Quesnellus, sermo est in epistola S. Leonis ad Gennadium Anatolii successorem: Universorum( inquit) Domini sacerdotum sententiis coarctatus. Et rursus S. pontifex explicare volens universalis Ecclesiae gaudium, ob improbi Timothei ab Alexandrina sede expulsionem, scribit ad imperatorem: Sciat clementia vestra omnes Ecclesias Dei cum laude vestra exsultare pariter, et laetari, quod ab Alexandrinae Ecclesiae jugo improbus parricida depulsus est. Fateor quidem omnes episcopos reprobasse Timothei Aeluri in Alexandrinum episcopatum intrusionem, hunc tamquam parricidam et haereticum exhorruisse, suumque moerorem et Alexandrinae Ecclesiae cladem expressisse, tot tantisque epistolis in encyclico codice regestis, de quibus jam mentionem fecimus. Quid inde vero? Num conjectura est conciliariter habitam fuisse Constantinopoli congressionem, ut canonica sententia ferri posset? An non haec canonica sententia prolata fuerat a sancto Leone Magno; qui iteratis vicibus, etiam antequam legatos mitteret, imperatorem rogaverat ut exsecutioni demandaretur Timothei invasoris expulsio, et novus catholicus episcopus ab Alexandrinis eligeretur? Non ea ratione igitur, quod omnes episcopi, tam absentes quam Constantinopoli commorantes, desideraverint et plausum fecerint Timothei Aeluri depositioni, dicendum est jure horum sententia fuisse damnatum et expulsum. Id certe dumtaxat indicare habent laudata verba: Universorum Domini sacerdotum sententiis coarctatus; sed attendentes criminum gravitatem, omnes episcopi summa consensione urgebant ut depositionis sententia in Timotheum Aelurum a S. pontifice Leone prolata incunctanter exsecutioni demandaretur.
27.6.1
Omnem tamen spem non abjecit Timotheus ab Alexandrino throno expulsus, sed sibi blandiebatur iterum illud posse obtinere, et consuetis adhibitis artibus, venia ab Augusto obtenta, Constantinopolim venit, et quasi innoxius cum catholicis communicavit. Admonitus S. Leo a Gennadio novo C. P. episcopo, et audito( ait) sermone fratrum coepiscoporumque nostrorum Domitiani et Geminiani, qui ex Oriente Romam venerant, rescribit ad eumdem Gennadium, valdeque conqueritur, quod communicaret cum catholicis, multisque probat episcopatu non modo indignum, sed etiam ob parricidium et sacrilegia ab eodem patrata esse cavendum. Mandat ergo Gennadio, ut non modo a publico conventu Ecclesiae, sed a fidelium societate eum prohibeat. Et ideo dilectio tua sollicitudine qua claret eniti et elaborare debebit, ne cum tam nefario homine sermo aliquis privatim vel publice misceatur, neve sub specie correctionis ejus quorumdam conventui praebeatur occasio, ne redeundi integram capiat libertatem, de quo jam in edictis suis princeps Christianissimus judicavit. Duo tandem menses effluxerunt, cum ecce duo legati ex Alexandrina Ecclesia, Daniel presbyter nimirum et Timotheus diaconus, cum litteris novi episcopi Alexandrini rite consecrati. Plebs enim et Alexandrinus clerus communi consensione atque suffragio Timotheum Solophaciolum rite solemniterque episcopum renuntiarunt, et deinde ordinarunt. De qua re summo gaudio S. Leo exsultans, statim eadem die tres scribit epistolas: unam ad novum episcopum electum et consecratum, eique gratulatur, eumque hortatur, ut eos qui veritati aliquatenus restiterunt, reconciliandos Deo( ait) per Ecclesiae preces instanter acquiras. Secundam epistolam scripsit ad presbyteros et diaconos ejusdem Alexandrinae Ecclesiae, quibus pariter gratulatus est de piissimo affectu quo invicem conjuncti servaverunt unitatem spiritus in vinculo pacis, remota a seipsis ea discordiae bestia, quae vineam plantationis Dominicae( sicut psalmus propheticus canit) singulari feritate vastabat. Eos pariter excitat ad procurandam cujuslibet ordinis Christianorum resipiscentiam; ut nimirum, abjecta Eutychiana potissimum impietate, ad satisfactionis 543 remedia adhibenda faciliori via pervenire possint. Tertiam tandem epistolam scripsit ad decem Aegypti episcopos, quae in aliquibus tantum verbis a praecedenti discordat; cum istis suam laetitiam communicat, quod ille fuerit ordinatus episcopus, quem nullus ambitus traheret, nulla seditio impelleret, nulla iniquitas incitaret; sed, in medio constituta meritorum sanctitate, eum cunctis non dubitaret praeponere quem sibi universitas cuperet praesidere.
27.6.2
Hisce tandem rebus hactenus descriptis mire ea cohaerent quae Liberatus diaconus in suo Breviario tradidit. Qui indicaturus quemadmodum Alexandrinae Ecclesiae pax reddita fuerit, narrat imperatorem Leonem scripsisse duci Alexandriae Stilae, ut pelleret quidem ab episcopatu modis omnibus Timotheum, inthronizaret autem alium decreto populi, qui synodum( intellige Chalcedonensem) vindicaret. Deinde loquens de novo episcopo Alexandrino electo, Timotheo videlicet cognomento Solophaciolo, sive Asbus, ait: Hic vixit quidem sine seditione quiete in Alexandrina Ecclesia omni tempore Leonis, et omni tempore Zenonis, donec Basiliscus arriperet tyrannidem, Zenone in Isauriam fugiente. Nihil autem praesidii catholici exspectare poterant a Basilisco, qui jam pridem Timotheo Aeluro atque Eutychianis clam saltem patrocinatus fuerat. Propterea, non mirum si, tyrannice imperio obtento, scripsit universo orbi sanctionem suam, quam appellavit encyclicam contra Chalcedonense concilium, et Timotheum Aelurum in suum episcopatum redire fecit, ut Timotheus catholicus in Canopi castellum et in monasterio latuerit. Novum hoc catholicae religionis excidium non vidit S. Leo papa, cum jam a multis annis ex hac luce migrasset. Basiliscus namque juxta eruditissimi Dionysii Petavii tabulas, summam imperii tyrannice obtinuit anno 476, cum jam Simplicius papa Ecclesiae clavum tenere coeperat, et jam S. Leo vivere desierat, anno 461.
27.7.1
Quales autem quantosque labores pro Ecclesia et Christo S. Leo pertulisset, et acres pugnas adversus fidei hostes, scriptis dictisque debellatas haereses cum victoriae triumpho, subiisset, ex dictis in hisce nostris historicis Exercitationibus perspicue innotescit. Scire autem aut animo capere promptum est qua prudentia Ecclesiam rexerit, qua constantia apostolicae suae sedis jura defenderit, servando semper, et conservando sui muneris majestatem, a qua numquam resilire aut deflecti potuit, propter dissidentium Ecclesiarum motus, episcoporum Orientalium studia et haereticorum molitiones. Intrepidus enim restitit principum petitionibus, quae canonibus Nicaenis et justitiae legibus adversabantur; synodos horumque decreta abolevit, retractavitque, quandocumque divinis apostolicisque institutis non cohaerebant; saluberrimas condidit leges, pro disciplinae ecclesiasticae vigore reparando atque tuendo; lapsis indulgentiam dare prohibuit, quoties poenitentia salutari praeteritam contumaciam sincero corde non retractassent; neque tandem poenarum canonicarum relaxationes iisdem impertiri voluit, nisi aliqua publicae utilitatis et perfectae concordiae casua id postulasset. Certe magnificus, atque gloriosus, et vere admirabilis in Ecclesiae negotiis administrandis repertus est. Et potissimum quia post adeptum summum pontificatum Ecclesia quatuor horrendis illis haeresibus foedabatur; et totus Oriens duodecim annorum spatio turbabatur, columnis Ecclesiae dejectis aut vacillantibus; et tamen ex hac luce non prius decessit quam parta ubique pace et obmutescentibus undequaque haereticorum turbis.
27.7.2
FINIS SECUNDAE PARTIS.