Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De haeresi et historia Eutychiana
Leo IEuty 3 · 7636-dehaeth3More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7636 Dehaeth3
3.1
CAPUT II. Flavianus episcopus absoluta praecedenti provinciali synodo cum omnium Actorum serie litteras dirigit ad sanctum pontificem Leonem Magnum, gestorum petens confirmationem. Id injuria negat Paschasius Quesnellus, cujus argumenta proponuntur, simulque evertuntur.
3.1
Absoluta jam Constantinopolitana prima synodo, in qua damnatis Eutychetis erroribus, horumque auctore sacerdotali officio et archimadritae praefectura privato, latae in eum sententiae summa in aliis atque aliis Constantinopolitanae urbis publicis locis promulgata est; ut videlicet monachis aliisque catholicis viris scripto commonitorio innotesceret, in posterum haudquaquam cum haeretico et contumaci 322 homine communicare. Quia vero de fidei causa agebatur, Flavianus, ne suis partibus deesset, nulla prorsus mora interposita, summo pontifici Leoni litteras dedit, simulque rerum omnium gestarum seriem ad eumdem direxit. Hujus rei testis fidelissimus imprimis est Liberatus diaconus, qui, recensita Eutychetis damnatione, mox subjecit: Quibus gestis jungens epistolam suam Venerabilis Flavianus, Leoni papae direxit, et quid in concilio gestum fuerat allegavit fideliter. Quae verba, tum ejusdem Flaviani litteras Baronius percurrens, sine ulla haesitatione merito scripsit majorum morem ita faciendo Flavianum esse prosecutum. Refragatur tamen passim Quesnellus, et potissimum ad Christi annum 449, res a S. Leone Magno gestas describens, cum ait:« S. Leo nihil horum quae Constantinopoli gerebantur admonitus a Flaviano( acceptis videlicet ab Eutychete litteris) ne vel innocentem condemnet, vel reum absolvat, ad Theodosium Flavianumque scribit.» Quare autem Flavianus ad Leonem non scripserit, ait:« haud difficile est dictu, seu Eutychen statutum judicio crederet, seu actam causam secundum canonem Ecclesiae in concilio, condemnatumque legitime monachum suae paroeciae, non alias audiendum.» Baronius credit litteras Flaviani aut interceptas, aut retardatas ab Eutychete. Sed tum nihil omnino scriptum a Flaviano constat ex ipsa Flaviani epistola, cujus initium est: Pictate, etc. Audacter nimis, et quasi ex tripode, quaestionem gravissimis involutam difficultatibus paucis et infirmis quidem conjecturis ex sua sententia solvere voluisse Quesnellum quis non videt? Profecto etiam, si sedulo duas illas solas Flaviani epistolas ad Leonem, quas et ipse Quesnellus Graece et Latine typo commisit, lustrabimus, haud facile cuinam primus debeatur locus poterimus judicare. Quinimmo in eam persuasionem descendemus, alteram primo loco in ordine esse statuendam, ut gravissimis adducti conjecturis paulo infra declarabimus. Quis praeterea Quesnello revelavit Flavianum duas dumtaxat Leoni pontifici epistolas dedisse? Ex Vaticanis enim codicibus nos adhuc tertiam eruimus scriptam ad eumdem Leonem occasione Eutychianae haereseos, de qua duo clerici ejusdem Constantinopolitanae Ecclesiae, Gregorius videlicet et Joannes, postulabantur. Quemadmodum ergo hanc tertiam scripsit, cur quartam, quintam, sextam aliasque plures scribere non potuit, quas Eutyches aut intercipere, aut retardare poterat, quemadmodum Baronius rationabiliter suspicatur? Alias autem et alias epistolas Flavianum ad S. pontificem scribere oportuisse, mihi et omnibus cordatis viris persuasum esse debet, potissimum quia damnata haeresis in dies recrudescebat, et quia nova synodus, agente Dioscoro, et Eutychetis factione, cum magna veritatis et fidei jactura fieri postulabatur, quam minime necessarium esse Flavianus ipse etiam ex duabus illius litteris quae hactenus lucem aspexerunt sincere fassus est, cum sola pontificia auctoritate tum haeresis quae surrexit, tum turbae quae propter eam factae sunt facillime destruentur. Dicat, amabo, Quesnellus, putatne Flavianum plane obmutuisse, nec Leoni alias dedisse litteras, cum ipsi innotuit imperatorem, agente eunucho Chrysaphio, et Dioscoro, jam synodum postulare, ut quae jam Constantinopoli contra exortam haeresim definita fuerant abolerent? Figmentum esse probant epistolae illae Flaviani in causa duorum illorum Constantinopolitanorum clericorum, ut superius nos jam indicavimus, quas, Deo Domino opitulante, publici juris faciemus.
3.2
At quidquid sit de aliis Flaviani epistolis, quae aut temporum injuria interciderunt, aut nunc adhuc obsoletae in secretioribus bibliothecarum 323 aut Archiviorum scriniis custodiuntur, de quibus nec minimam fecit Quesnellus mentionem in elencho quem conscripsit, ea ductus persuasione, quod duas illas tantum vulgatas epistolas Flavianus Leoni dedisset; igitur haudquaquam dubitandum est quod ipse, absoluta jam illa Constantinopolitana synodo, et Eutychete damnato, ad R. P. non scripserit, seriem omnium gestorum mittendo; propterea non labare Baronii conjecturam, qua affirmat ejusmodi epistolas Eutychetis studio aut interceptas, aut retardatas fuisse. Huic sane conjecturae et Quesnellus ipse subscribere debuisset, si ad Leonis litteras harumque temporariam notam attendisset. Quod in praesens nos facere non praetermittimus, ut plenius Quesnelli argumenta evertamus. Et quidem primam Leonis epistolam ad episcopum Flavianum scriptam offendimus kal. Martii, Asterio et Protogene consulatum agentibus, quod incidit in annum 449. Hanc enim ex urbe Roma Constantinopolim comitem Pansophium detulisse, Flavianus ad Leonem rescribens indicavit. Nullas autem epistolas Flavianum Leoni dedisse antequam a comite Pansophio S. pontificis litteras acciperet, minime umquam, sequentibus adductus momentis, potero persuaderi. Etenim si primo tempus spectemus quod comes Pansophius ex Urbe discedens Constantinopolim profecturus insumere debuit; si animadvertamus pariter tum ad aliqua negotia quae vir nobilis apud imperatorem illiusque aulae ministros forte pertractanda habuerat, tum ad novum iter faciendum, ut iterum Romam veniret, certe trium mensium spatium vix sufficere poterat. Quamvis navigationum cursum faciliorem tum fuisse credere debeamus, ob navigiorum copiam e Roma Brundusium versus, et e Brundusio Constantinopolim progredientium; tamen difficilius etiam illud iter reddebatur in primo, id est Martio et Aprili, mense, in quibus etsi mare suapte natura tranquillum sit, ventorum vi magis atque magis agitari atque turbari solet immoderatis tempestatibus. At ultro demus Pansophium comitem prosperum habuisse iter, nec ultra tres menses fuisse retardatum illius ad Urbem regressum, quemadmodum conjici posset ex altera S. Leonis epistola ad eumdem Flavianum scripta; quid vero? An Flavianus tamdiu ad Leonem de Eutychiana haeresi scribere distulit, quamdiu, a Leone ipso exagitatus, litteras accepit? Id nemo sine temeritatis nota affirmabit. Potissimum si ad subsequentes S. Leonis Magni litteras animadvertat. Etenim S. Leo, epist. 22 kalendis Junii scripta, fatetur se recepisse Flaviani epistolas cum synodalibus gestis in Eutychetis causa. Ait scribendi occasionem arripere ex opportuno itinere quod primum honorabilis vir Rodanus Constantinopolim versus aggressurus erat. Brevissimas enim tum fecit litteras. Verum( promittit) de hac re plenius per eum qui ad nos tuae dilectionis portavit litteras rescribimus, ut fraternitatem tuam quid de tota causa constitui debeat instruamus.
3.3
Hic cuperem ut Quesnellus et quisquam alius qui illius studiis indulgeat, animadverteret an acceptas a Leone Flaviani litteras cum synodalibus gestis portaverit honorabilis vir comes Pansophius, an alius? Non Pansophius quidem. Cum verba illa: De hac re plenius per eum qui ad nos tuae dilectionis portavit litteras rescribimus, indicent peculiarem aliquem forte Constantinopolitanae Ecclesiae clericum, ut tum moris erat, a Flaviano missum, qui litteras et synodalia Acta ad summum pontificem deferret. Remittere enim eum debebat Leo cum prolixioribus litteris. Igitur quis credet honorabilem virum, imperialis aulae comitem, 324 remittendum esse, quasi vero tabellarii munus eidem foret demandatum? Potius ergo concludendum est primas Flaviani epistolas cum synodalibus gestis alium latorem habuisse praeter comitem Pansophium, ut evidentissime demonstrant gravissima duo momenta, quae nos statim subjicimus. Alterum est quod, paucis elapsis diebus, prolixiores litteras daturus Flaviano, sicut in praecedenti promiserat, eas his verbis orditur: Lectis dilectionis tuae litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito. Cur ergo, quo sensu, quave ratione tam seras Flaviani epistolas appellasset, vel si Pansophius eas attulisset, qui vix trium mensium spatium insumpsisset eundo ex Urbe Constantinopolim, et rursus e Constantinopoli Romam revertendo? Si Pansophius has litteras cum synodalibus gestis attulisset, summa celeritate, non sero ad pontificias manus pervenissent, ut ex praecedenti temporum supputatione liquido innotescit. Oportet igitur inferre quempiam alium fuisse harum epistolarum latorem, qui, vel Eutychetis artibus, vel temporum vicissitudinibus, marisque tempestatibus praepeditus, diu in itinere cunctatus est, quemque S. pontifex cum alia epistola, 24 videlicet, Constantinopolim ad ipsum Flavianum remisit. Addimus voces illas, tam seras, non quamcumque cunctationem, sed longam temporis moram indicare, ob quam Leonis animus in admirationem rapiebatur, tamquam ob rem extra omnem ordinem constitutam et insuetam. Ad quae verba cum iterum et tertio sedulo animadverterem, et ex altera parte cognovissem Constantinopolitanam illam provincialem synodum de Eutychetis damnatione labente Novembris mense praecedentis anni absolutam fuisse, inferri posse arbitratus sum Flavianum statim in subsequenti decimo mense ejusdem anni, vel saltem in initio Januarii anni 449 immediate subsequentis, ad Leonem cum synodalibus Actis supra Eutychianum negotium scripsisse, minime exspectatis Leonis litteris, quas per honorabilem virum comitem Pansophium se accepisse affirmat. Quod si Quesnellus mihi objiciat Flavianum priori illa epistola quam in sua editione excudi curavit aperte fateri Eutychen accusatum a religiosissimo episcopo Eusebio, occurrentem ad S. concilium propriaque voce quid ipse sentiret Patribus synodi detegentem, ut qui alienus sit a recta fide deposuimus, prout sanctitatem vestram docebunt cuncta super eo confecta Acta, quae et misimus cum hisce nostris litteris; quasi quod voluerit indicare, non prius ad Leonem scripsisse, quam cum Acta confecta cum hisce litteris miserit; occurram statim respondendo ex reliquo illius epistolae contextu colligi jam pridem Flavianum cum Actis super Eutychem gestis hanc eamdem hujus epistolae partem ad Leonem misisse, iterumque eamdem rescribere coactum, cum, auditis Leonis querimoniis, nondum et litteras et confecta Acta recepisse intellexerit. Id innuere videntur verba illa rotunde prolata: prout sanctitatem vestram docebunt cuncta super eo confecta Acta, quae et misimus cum hisce nostris litteris. Hic autem loqui de re jam praeterito tempore exsecutioni demandata, et de his litteris alias scriptis, tertia subsequens harum epistolarum pars, quam postremo priori addidit et subjecit, cordatis viris videri debet. Si quidem narratis perturbationibus hac de causa in Constantinopolitana Ecclesia ortis, et verbo facto, tum de tabulis publice ab Eutychete propositis, contumeliarum videlicet et mendaciorum plenis, tum de precibus imperatori oblatis, arrogantia et petulantia refertis, gradum facit ad Leonis litteras, quas recenter acceperat. Verum( ait) his ita ex consecutione peractis redditae sunt litterae sanctitatis vestrae per comitem omni admiratione dignum Pansophium. Dicat Quesnellus quando redditae sunt Flaviano per Pansophium Leonis litterae? An non postea quam Flavianus Acta synodalia cum parte praecedenti harum litterarum ad Leonem miserat, quasque nimis sero ipsum S. pontificem accepisse asseverat? Si verba illa, spectato etiam dicendi ordine, alium verum sensum 325 sine ulla detorsione subeant, viri docti poterunt affirmare. At jam alterum momentum, quod ex ejusdem Leonis Operibus eruimus, non alium sensum subire posse indicabit. Semel et iterum sanctus pontifex duobus suis epistolis, 22 nimirum et 24, sibi redditas esse Flaviani epistolas cum synodalibus actis( sed nimis sero) ipsum Constantinopolitanum episcopum fecit certiorem, quarum epistolarum altera kal. Junii fuit conscripta, altera vero idibus ejusdem mensis, quando videlicet Flaviani legatum cum pleniori instructione Constantinopolim remisit. Non igitur necesse erat ut de hisce litteris cum synodalibus Actis acceptis amplius faceret mentionem, nisi, redeunte comite Pansophio, easdem litteras cum exemplaribus Actorum iterasset. Utrumque autem iterasse Flavianum, prodit Leonis epistola trigesima secunda, quae data est kal. Julii ejusdem anni. Cujus quippe epistolae initium cum istud sit: Litteras tuae dilectionibus accepi, cum gestis quae apud vos de fidei quaestione confecta sunt, facile in eam veni opinionem, tum dumtaxat Leoni redditam fuisse eam epistolam cum omnibus suis partibus, et nova appendice, prout in Quesnelliana editione primum obtinet locum. Et quidem id nobis indicatum est ex illius epistolae textu. Nam Leo pontifex, admonito Flaviano de recentioribus receptis litteris et synodalibus gestis, nullam amplius facit mentionem de Eutychete, hujus erroribus et appellatione ad apostolicam sedem, de quibus rebus in praecedentibus litteris sufficienter disseruerat; sed dumtaxat novae illius appendici iteratae epistolae occurrit dicendo: Quamvis evidenter appareat rem de qua agitur nequaquam synodali indigere tractatu; tamen, frater charissime, subsecutos esse significo, quos in hac parte placuit destinare. Verba haec referri debere ad illud quod praefatus Flavianus novissime in suae epistolae appendice scripserat ad Leonem, nemo ibit inficias. Nam cum Flavianus dixerit se R. P. epistolas accepisse postquam damnationis Eutychianae synodalia gesta cum suis epistolis direxerat, atque rebus ita gestis et expeditis sibi dari affirmat sanctitatis suae litteras per comitem Pansophium, quibus edocebatur Eutycheten libellos omni fallacia et calliditate plenos scripsisse, dicendo judicii tempore appellasse vestram sanctitatem, atque idcirco rumorem perferre ea de causa generalem habendam synodum. Nihil tamen in praesentiarum de hac Eutychiana appellatione duximus disserendum, de illa enim suo loco agemus.
3.4
Interim vero alia potius argumenta subjicimus, quibus non obscure intelligitur Flavianum, damnato depositoque Eutychete, aliter ratiocinatum fuisse quam Quesnellus et novatores commenti sunt; ideoque non tantum scribere cogitasse, sed revera ad Leonem pontificem scripsisse de Constantinopolitano judicio: siquidem summum sacerdotii apicem auctoritatemque in Leone ipso constitutam fassus est; eum videlicet interpellans tamquam catholicae religionis legitimum fidejussorem, ad quem spectat communem rem sanctarumque Ecclesiarum compositionem vindicare. 326 Secundo, eumdem pontificem rogat ut suo scripto ratam ac validam haberi velit canonicam depositionem adversum eum, Eutychen videlicet factam. Tertio in mente repositum illud habens, quod Christus Petro dixerat, de fide fratrum confirmanda, subjicit: Confirmare vero, et piissimi Christumque amantis nostri imperatoris fidem. Res namque solo indiget ex vobis impulsu, atque subsidio, quod per vestram prudentiam ad tranquillitatem et pacem cuncta statim translaturum est. Si res ergo, auctore Quesnello, in Constantinopolitana provinciali synodo erat acta et finita; si pariter in Constantinopolitano episcopo omnia jura residebant circa illud judicii genus, quare Flavianus Leonem interpellat, dicendo rem indigere impulsu et subsidio apostolicae sedis, ut cuncta statim ad tranquillitatem et pacem transferantur? Nisi quidem mea me fallat opinio, illius haereseos damnatio rata habita a Leone fuisset; et nisi excitatae turbae pontificia auctoritate compositae fuissent, numquam vera de Christi Domini incarnatione doctrina certo sufficienter Christi fidelibus innotuisset; nec contumaces atque rebelles acquievissent, nisi, cooperante Deo( ait Flavianus), per vestras sacras litteras. Denique solas litteras Leonis futuram generalem synodum, de qua rumor erat, prohibere potuisse, idem Flavianus non dissimulanter asseverat, dicendo: Prohibebitur vero et quae evulgatur futura esse synodus, ut ne totius orbis perturbentur Ecclesiae. Ex hac ergo hujus primae Flaviani epistolae appendice nos perspicue colligimus quidquid veteres Orientales episcopi de Romanorum pontificum auctoritate, tum in haeresibus profligandis, tum in conciliis firmandis et convocandis, tum denique in condemnatorum appellationibus suscipiendis senserint et judicaverint. Quibus omnibus etsi nimis audacter et quasi stolide praetextu episcopalis dignitatis tuendae et vindicandae aliqui repugnent, tamen Flaviani epistolae, et illius scribendi agendive modus, Ecclesiae disciplinam et dogma erga apostolicam sedem, caeterarum Ecclesiarum matrem et magistram, solidissime probant et patefaciunt.
3.5
Sed jam properanter ad alia gradum faciamus, ut Quesnelli animum ab apostolicae sedis reverentia et auctoritate nimis alienatum clarius conspiciamus. Is ergo ut praecedentibus suis dictis fidem faciat, simulque ostendat Flavianum numquam ad S. Leonem scripsisse, nisi post acceptas ejusdem pontificias querimonias, ad alias et alias Leoninas epistolas, vel ad Flavianum ipsum, vel ad Theodosium imperatorem scriptas provocavit. Verumtamen de illa quam 20 loco posuit Quesnellus in sua editione, quaeque Martii kal. conscripta fuit, ad cujus temporariam notam advertere praetermisit, ne hactenus actum iterum agamus, hic verba non facimus. Dumtaxat animadvertimus sancto Leoni supremi judicis partes in hac causa debitas fuisse; neque Flavianum apostolicae sedis jura in fidei causa violare potuisse. Id non obscure S. pontifex asseverat, non tantum de Eutychetis disserens appellatione, sed ad damnationis causam respiciendo, noscere vult quae a Flaviano in Constantinopolitana synodo facta fuerant. Sed respicientes ad causam( ait), facti tui nosse volumus rationem. Neque ulla injuria ad factorum rationem reddendam cogebatur Flavianus, cum supremi ecclesiastici regiminis ordo id postularet; et imperatoris voluntas pontificiam excitaret sollicitudinem, ut videlicet, sublatis omnibus dissensionibus quae in Constantinopolitana Ecclesia exortae erant, apostolicae sedis auctoritate catholica fides muniretur. Hisce enim de causis, in altero illius 20 epistolae capite per idoneam personam sibi a Flaviano Leo significari postulat quid contra antiquam fidem novitatis emerserit, quod severiori sententia dignum fuerat vindicari. Nam et ecclesiastica moderatio, et religiosa piissimi principis fides multa nobis sollicitudinem Christianae pacis indicant. Si igitur 327 duo haec, videlicet ecclesiastici regiminis ratio, ad quam Quesnellum attendere oportebat, et imperatoris efflagitatio, tantam sollicitudinem Leoni indicebant, nescio qua perfricata fronte Quesnellus contendere potuisset Flavianum non ante ad Leonem ea de re scribendum cogitasse, quam cum didicit pontificem improbis Eutychis actibus deceptum, falsam de judicio Constantinopolitano cepisse opinionem. Leo Magnus imprimis nequaquam ad Flavianum scripsit vix audito Eutyche, aut ejus appellatione accepta. Sed tum dumtaxat, cum ab imperatore fuit edoctus Constantinopolitanam Ecclesiam multarum perturbationum strepitu esse commotam, et contentiones in fidei rebus versari. Epistolam enim illam 20 cui et Quesnellus institit, Leo Magnus hisce verbis orsus est: Cum Christianissimus et clementissimus imperator, sancta et laudabili fide pro Ecclesiae catholicae pace sollicitus, ad nos scripta transmiserit de his quae apud vos perturbationis strepitum commoverunt. Duo ergo Quesnellum hic distinguere oportebat, neutrumque praetermittere. Alterum ad imperialia scripta pertinebat, alterum vero ad Eutychis appellationem. Se mirari ait instructum esse de tantarum perturbationum strepitu dumtaxat ab ipso imperatore, et non primitus procurasse Flavianum ut( ait) nos insinuatio tuae relationis instrueret.
3.6
Ecclesiasticae ergo hierarchiae unitas, dispositio et forma exigebat ut de nuper exorta haeresi et de gravissimis perturbationibus inter Constantinopolitanum clerum excitatis summus pontifex a Flaviano episcopo instrueretur. Qui sane loquendi modus prorsus evertit illud aliud Quesnellianum commentum, quo videlicet confingit:« Quamdiu intra Constantinopolitanae Ecclesiae limites sese labes ista continuit, opus non fuit ut collegarum opem imploraret Flavianus. Episcopis nempe universis catholicam veritatem totam in solidum a Christo Domino creditam non ignorabat, quam pro sua quisque virili defendere teneretur, erroresque contra insurgentes opprimere, tamquam ordinarius judex, in ea quam sortitus est Ecclesiae portione. At ubi monitus a Leone rescivit haeresiarcam Occidentem litteris suis pervasisse, suum virus spargere, atque a saeculi potestatibus insidias parari catholicae doctrinae, tum Romanum pontificem adire sui putavit officii: quo videlicet et de re tota instrueretur, quod Ecclesiae capiti debebatur, et qua pollebat apud Augustum gratia ageret sollicite, ne late serperent haereticorum artes, nec turbarentur Ecclesiae, convocatione concilii, in quo timendum merito erat ne auctoritate plurimum valituri essent homines improbi.»
3.7
Lepida Quesnelli ratiocinatio. At quis non intelligit eam ecclesiasticis regulis non tantum repugnare, sed Leonis et Flaviani dictis, eamque sacrum hierarchiae ordinem prorsus pervertere? Igitur, Quesnello auctore, si alicujus Ecclesiae episcopus, aut praecipiti judicio, aut minime servatis regulis juris, aliquem tamquam haereticum condemnet; si presbyterio et gradu eum dejiciat, cum illius haereseos labes intra suae dioeceseos limites se continet, non est opus collegarum opem implorare. At quid collegarum nomine intelligit? Si particularium Ecclesiarum episcopos, quorum fides deficere potest, et quandoque fuit per haereses labefactata, ultro id dabo. Verumtamen si collegae vocabulum etiam ad Romanum pontificem, catholicae fidei custodem et judicem, extendendum esse contendat, jam unitatis et veri capitis dispositionem et formam evertit et exscindit, sublata eidem eadem potestate, qua ejus curam et demandatum pastoris officium per universum orbem extendere habet. Plane Leonina agendi ratio et illius verborum energia innuunt non tamquam collegam se habuisse S. pontificem, sed tamquam supremum gestorum et 328 controversiarum judicem. Siquidem ea ratione Flavianum compellebat ad suam notitiam totius facti causam et modum deferre, ut judicis, non collegae, partes obiret. Quoniam( subjicit) nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. An collegae collegam alloquenti haec et illa alia verba, facti tui nosse volumus rationem, esse posse arbitrabimur? Par in parem non habere imperium jura omnia asseverant. At Leonem auctoritate qua pollebat Flaviano jussisse, tum totus illius 20 epistolae contextus, tum subsequentis epistolae verba ad imperatorem Theodosium scriptae, dilucide patefaciunt. Nam imperator, spectato ecclesiasticae hierarchiae ordine, in quo unum episcopum et pastorem caeteris sacerdotibus Christus Dominus praefecit, non Romani pontificis opem dumtaxat imploravit ad scandala illa abolenda quae latius in Constantinopolitanum clerum gliscebant; sed judicium ipsius expostulavit, ut et fidei dogma firmaretur; ut Nicaena statuta servarentur, et cognosceret an jure vel injuria Eutyches, cui imperialis aulae ministri patrocinabantur, a sacerdotii gradu et monasterii praefectura esset dejectus. Ejusmodi Theodosii epistola ad Leonem, vel temporis injuria deperdita est, vel in alicujus bibliothecae scrinio obsoleta asservatur. Superest tamen epistola Leonis ad eumdem Theodosium imperatorem, ex qua non obscure suprema pontificia jura colliguntur, et plane innotescit quidquid episcopos particularium Ecclesiarum servare oporteat, cum aliqua fidei causa pertractatur in ea quam ipsi sortiti sunt Ecclesiae portione.
3.8
In hac ergo epistola S. Leo fatetur se prorsus ignorare quae in tanta causa gesta erant. Idcirco quia nondum synodalia Acta cum Flaviani epistolis receperat, ait ad eumdem Constantinopolitanum episcopum scripsisse, ut cognosceret sibi displicere quod ea quae gesta fuerant etiam nunc silentio detineret, cum studere debuerit primitus cuncta nobis reserare. Non quidem ut opem obtineret, sed ob causae judicium, quod propter tria gravissima motiva sibi deberi asseveravit. Videlicet ob causae meritum, fidei rationem, et imperialis sollicitudinis pietatem. Quae exigebant ut subreptionibus locus non pateret: Sed prius de quibus eum( Eutychen videlicet) aestimat arguendum instrui nos oportet, ut possit de bene cognitis congrue judicari. Denique suam epistolam ad imperatorem claudit, dicendo post admonitionem Flaviano per pontificias litteras factam se sperare et credere omnia Flavianum ad nostram notitiam relaturum, ut in lucem ductis quae videbantur occulta, id quod evangelicae et apostolicae doctrinae convenit judicetur. Animadvertat, amabo, Quesnellus an Flavianus Leonem tamquam incompetentem judicem rejecerit? an contempserit admonitionem? an obscure saltem judicaverit non debuisse primitus cuncta R. pontifici reserare? vel non pertinere ad eumdem quod evangelicae et apostolicae doctrinae conveniebat judicare? vel quia labes illa intra Constantinopolitanae Ecclesiae limites se continebat, vel quia non apostolicae sedi, sed episcopis universis catholica veritas tota in solidum a Christo Domino credita erat, quam quisque pro virili defendere tenebatur; et caetera hujuscemodi, quae maximas nugas agendo congessit Quesnellus, ut, excepto primatus honore, parem auctoritatem et jurisdictionem in cunctis episcopis admittendam esse confingeret.
3.9
Possemus quamplurima hic ex Leone proferre, quibus praerogativam ecclesiastici primatus in totum orbem sibi suisque successoribus convenire et deberi passim in suis epistolis et sermonibus affirmavit. Sed ne extra chorum in praesens canere videamur, plane praetermittimus. 329

Intertext edge

Open linked passage

Note