Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De haeresi et historia Eutychiana
Leo IEuty 6 · 7636-dehaeth3More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7636 Dehaeth3
6.1
CAPUT V. Alia Quesnelli argumenta contra Eutychis appellationem proponuntur, et solidius discutiuntur. Ejusdem Eutychis epistola ad S. Leonem papam scripta ad examen perducitur, atque tandem Christiani Lupi sententia vindicatur et propugnatur.
6.1
Eutychis appellationem ad apostolicam sedem factam praecedenti nostra exercitatione pro viribus propugnavimus, singula quoque rationum et sententiarum momenta proponentes quibus ad statutum nobis scopum pertingere posse credebamus. Verumtamen cum omnes assumpti muneris partes unica ea concertatione implere haud potuimus, tum propter ea quae doctissimus Petrus de Marca Parisiensis archiepiscopus de Orientalium episcoporum causis et juribus in celebri suo opere descripsit, tum propter Acta secundi Constantinopolitani conventus, Eutychianae haereseos causa habiti, quae plurimum conturbata et confusa esse observavimus; idcirco, ne lectores in nostris scriptis percurrendis nimis taedio afficerentur, non omnia quae de hujusmodi negotio dicenda occurrunt sub unico eodemque titulo expedienda esse judicavimus. Cum igitur praeter ea quae exposuimus, alia et alia Quesnelli argumenta observanda et discutienda supersint, quae perspicue ex praecedentibus Flaviani et S. Leonis litteris deduci auctor ipse contendit, quaeque in specie saltem hactenus a nobis dicta enervarent, propterea in nova hac dissertatione diluenda reservare congruum existimavimus. Neque vero in hujus concertationis vestibulo lectorem admonendum censeo de nimio Quesnelli studio in interpretandis, distorquendis et obtruncandis testimoniis quibus insistere nisus est, ut suae causae praesidium pararet et lectoris fidem aucuparetur. Sat enim evidenter id constabit in illius argumentorum expositione.
6.2
Illud itaque primum sit Quesnelli argumentum, quod ex Flaviani verbis sibi objectis proponit. Cum videlicet testimonium Constantini monachi superius expositum opposuit S. Flaviani verbis:« In his( ait Quesnellus) praeter unum Leonem, nullus alius nominatur, ad quem Eutyches appellarit.» Ita autem subjicit:« Non est operosum respondere Id enim non aliam ob causam factum est, quam quod solum Leonem alloqueretur, eumdemque solum nominaverat haeresiarcha, cum ad eum scriberet, tamquam per fallaciam mendacii subrepere se sanctis Leonis auribus putans, ut scribit Flavianus ad S. Leonem; et quia inter patriarchas metropolitanosque, ad quorum concilium appellatum praedicabant, eminebat sine controversia, idque jure multiplici, S. Leo, ut qui et primatum in Ecclesia tenebat, et totius ad quam appellabatur synodi caput erat.» Haec Quesnellus. At quis non intelligit nimis lepidas esse has interpretationes, honoris coloribus linitas atque depictas. Sed adhuc progreditur Quesnellus dicendo:« Licet porro idem pontifex totam ad se causam pertraxisse 347 videatur,» cum et de singulis instrui postulat, et de Flaviani silentio conqueritur:« Cum studere( inquit) debuerit primitus nobis cuncta reserare, non ita tamen est reipsa; similiter enim aliorum episcoporum quilibet, ad cujus sententiam per appellationis libellum provocaretur, et de negotio instrui postularet, et de silentio querelas moveret. Merito ergo ac potiori jure totius facti rationem et notitiam volebat sibi Leo deferri, et quidem primitus utpote primati, cui de eo cum caeteris ac prae caeteris decernundum erat, si appellationi locus dabatur.»
6.3
At mendacia veritatis coloribus et umbris larvata detegamus. Incassum imprimis, et omnino male, Constantini monachi testimonium Flaviani verbis Quesnellus opponi affirmaret, si utriusque loquendi modus in eumdem prorsus finem tenderet. Constantinus, ut Quesnellus etiam asseverat, haereticus et mendacissimus homo, testatus est Eutychen alios patriarchas, principalium Ecclesiarum metropolitas, horumque synodos appellasse. Si id dare voluisset Flavianus ut noster adversarius interpretari conatur, cum ad S. Leonem rescripsit, quamvis hunc solum nominet, quia eum solum alloquebatur, jam sequeretur vel Flavianum in re non dissentiri a Constantini testimonio, vel quamcumque appellationem ab Eutyche factam negasse. Primum affirmare Quesnelli religio non permittit. Nefas enim esset etiam leviter suspicari Flavianum tantae sanctimoniae episcopum, qui ob fidei catholicae defensionem martyr occubuit, Constantino monacho mentienti subscribere voluisse. Alterum igitur erit concedendum, videlicet, Flavianum negasse quamcumque appellationem veluti ab Eutyche factam; non utcumque tamen factam, sed judicii tempore. Nec enim negavit saltem dissoluto conventu Eutychen Romanum pontificem Leonem appellasse, cum jam de hac appellatione ipsius Leonis litteris certior fieret. Flaviani verba, quaeso, perpendat Quesnellus, videat an distorta ipsius et lepida interpretatio ipsis convenire possit. Sed his ita gestis, litterae nobis datae sunt vestrae sanctitatis..... per quas edocti sumus quia idem Eutyches libellos direxit vobis plenos omni fallacia et calliditate, dicens judicii tempore libellos se dedisse appellationis, et nobis, et hic convenienti sancto concilio, et appellasse vestram sanctitatem. Animadvertat haec verba, et appellasse vestram sanctitatem. Igitur non alium appellasse scripsit Eutyches quam S. Leonem. Negat id Flavianus immediate subjiciendo: Quod nequaquam ab eo factum est. At quid est quod ab Eutyche factum fuisse negat Flavianus, nisi quod haereticus archimandrita, judicii tempore sibi et concilio dedisset appellationis libellos, provocando ad S. Leonem. Non dicit deinde appellasse vos, vestrumque concilium: Sed vestram sanctitatem. Ulterius si haeresiarcha scribendo ad S. Leonem hunc dumtaxat nominavit, ut etiam Quesnellus asseverat, nulla prorsus mentione facta aliorum patriarcharum et synodorum, quid est quod contra Orientalium consuetudinem id factum fuisse dicamus; confingendo patriarchas et metropolitas celeberrimarum dioeceseon, horumque synodos etiam fuisse appellandos? Si talis conficta consuetudo obtinuisset, Flavianus quidem, debita servata reverentia erga totius Ecclesiae caput, irregularem prorsus vocasset hanc appellationem, atque rescripsisset ad S. Leonem Orientalis Ecclesiae jura violata et fracta fuisse, cum hujus appellationis prorsus inscii essent patriarchae et metropolitae, quorum de similibus causis judicium pronuntiare intererat. Hocce autem in hac parte Flaviani silentium subsequentibus verbis confirmat eumdem Leonem tamquam solum negotium acturum, et haereticum judicaturum alloquendo. Sed etiam in hac parte mentitus est, tamquam per fallaciam mendacii subrepere se sanctis vestris auribus putans. Si scivisset aut credidisset ad alios etiam suis epistolis per fallaciam mendacii 348 subripere tentasse, istis vocibus, sanctis vestris auribus, has alias, vel aequivalentes, aliorumque episcoporum, addidisset; immo addere debuisset, ut plenius, quemadmodum Leo petebat, edoceretur. Scripserat enim, et ideo quia dilectio tua de tanta causa nos videt necessario esse sollicitos, quam plenissime et lucide universa nobis quod ante facere debuit indicare festinet. Aurea enim sunt haec verba, auctoritatem imperiumque indicantia. Nam plenissima et lucida omnium gestarum rerum narratio vel expositio nequaquam fuisset, si silentio occuluisset, vel Eutychen contra Orientalis Ecclesiae jura provocasse ad Rom. sedem; vel non dixisset provocasse ad synodos et caeteros patriarchas, aut ad ea provocare debuisse. Igitur ipsi prorsus ignota erat haec nova judiciorum Ecclesiasticorum forma, de qua noster adversarius verba facit.
6.4
Sed forte hujus responsionis vim praesensit Quesnellus, qui, praecedentia sua dicta confirmaturus, ait ex Leonis scribendi modo videri Leonem ad se totam causam pertraxisse, cum de singulis instrui postulat, et de Flaviani silentio queritur, quemadmodum innuunt illa verba: Cum studere debuerit primitus cuncta nobis reserare. Sed valde infirmam adversarius subjicit responsionem contendendo nimirum id fieri potuisse a quolibet episcoporum, ad cujus sententiam appellaretur per libellum, etc. Itane PP. loquendi formulas distorques, Quesnelli, de una ad aliam rem gradum faciendo? In quo igitur difficultas versetur inspiciamus. Et primo inquiramus quo jure quisquam alius episcoporum hujusmodi appellationum libellos potuisset excipere atque postulare ut de negotio instrueretur? Si hic sermo esset de arbitrario judice per compromissum ab ambabus partitibus ad quaestionem dirimendam assumpto, quilibet sane episcopus, qui eligeretur, ne de rebus incognitis judicium pronuntiaret, utique postulare debebat edoceri. Sed in praesens de quo judice disputatur? Non de alio quam de eo qui divinis et ecclesiasticis legibus stabilitus fuit pro dirimendis fidei controversiis, et pro recognoscendis aliorum judiciis, an ista videlicet essent conformia regulis juris, et an judices ordinarii, odio, aut invidia, vel quacumque alia ducti passione vim oppressionemque condemnato intulissent. Ea igitur ratione ad se totam causam traxit Leo Magnus, quia Eutyches non acquiescendo sententiae latae ab ordinario suo episcopo, et a Constantinopolitana synodo, superiorem judicem et ultimum provocare debebat. Idcirco S. pontifex in sua epistola utitur illis imperativis vocibus, auctoritate simul et dignitate plenis: Et ideo fraternitas tua per idoneam maximeque aptam personam plenissima nobis relatione significet quid contra antiquam fidem, novitatis emerserit; vel illis aliis: Quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus.
6.5
Et quidem haec et similia alia Leonis verba, non concilii, sed proprio nomine scripta, talem tantamque vim et auctoritatem habebant, ut jam Flaviani animum movissent saltem, si non coegissent, ut se sisteret coram Leone vel per suos idoneos legatos, vel per relationem authenticis scriptis factam, de omnibus gestis rationem redditurum. Sed jam id praestitisse Flavianum antequam hanc Leonis epistolam acciperet, acciperet, in superioribus vidimus. Quare si omnia simul conferamus, certum argumentum habebimus ita ad se totam causam traxisse Leonem, ut nequaquam cuique alii episcopo et judici licuisset se hisce rebus immisceri, nisi de summi pontificis sententia. In suam vero auctoritatem Leonem totum negotium 349 definiendum refudisse, non obscure ipsemet in laudata epistola indicavit. Nam ad praecludendam viam omnibus difficultatibus excusationibusque quae circa contumaciam obstinationemque archimandritae Eutychis poterant afferri, sibi reservat rem totam ad examen perducere, ita exigente Ecclesiae moderatione, et Christianae pacis sollicitudine, imperialibus etiam litteris ipsi insinuata: Ut( ait, amputatis dissensionibus, fides catholica inviotata servetur, et his qui prava defendunt ab errore revocatis, nostra auctoritate quorum fides probata fuerit muniantur. Tria hic sua auctoritate se facturum esse Leo spondet: tollere dissensiones ad inviolatam servandam catholicam fidem; alterum, ab errore revocare qui prava defendebant; tertium tandem, praesidium et munimen iis afferre quorum fides esset probata. Si igitur tria haec, sua, non aliorum, auctoritate se praestaturum Leo spondet, non est cur ad distortam interpretationem recurramus, alios hujus causae arbitros et judices confingentes, et affirmemus Leonem cum caeteris episcopis et prae caeteris tamquam primatem judicium ferre debuisse an appellationi locus daretur. Sed urget adhuc Quesnellus objiciendo illa S. Leonis verba, epistola ad Flavianum: Quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura esse volumus judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. Ex quibus adversarius noster jucunde et quasi triumphum cantans ita ratiocinatur:« Haec verba sunt hominis non sibi jus omne ferendae sententiae arrogantis, sed prudentis, oculati, aequissimique judicis, qui suum causa incognita temere nolit conferre suffragium. Sed quid solvendis hujusmodi argumentis ex ipso Leone petitis tempus terimus?» Ait idem Quesnellus:« Non quaerimus in hac praesenti causa an Leo sibi praerogativam illam vindicarit, sed utrum de facto Eutyches appellavit, et utrum ad solum Romanum, pontificem.» O lepidum effugium! Causam cadere intelligit, nihil ei prorsus suffragari cognoscit illas aequivocas et inusitatas loquendi formulas, non omne jus ferendae sententiae arrogantis, quae praesumptionem quamdam praeseferunt, vel illam aliam, conferre suffragium, quasi ut Leo indicaverit cogere velle et necessarium fuisse concilium, ut oculati, prudentis aequissimique judicis partes obiret. Illud enim conferre suffragium ordinarie habet significare causam in coetu, synodo atque collegio tractandam. De quibus rebus altum est apud Leonem silentium, nullumque ex iis quae scripserat saltem leve indicium apparet.
6.6.1
Verum enim vero quia Quesnellus se malam causam habere cognovit, et ad alia suum ratiocinium convertit, ut pedetentim ejus vestigia sequamur, quid subjecerit attendamus. Ait itaque:« Quod si Eutyches ad solum Romanum pontificem appellasset, non esset quod miraremur Eutychen Rom. sedem appellantem a Rom. pontifice ultro esse susceptum, praecipue cum de Nicaena fide agi videretur, cui tam Eutyches ipse quam ejus accusator indivulse profitebatur inhaerere; Romani enim praesidis, tamquam capitis episcopalis coronae, hae sunt praecipue partes, ut e prima cathedra tamquam e specula conservationi canonum invigilet, fideique catholicae custodem agat.»
6.6.2
Pro apostolicae sedis viribus asserendis neminem honorificentiora scribere potuisse ii affirmarent, qui ad sequentia Quesnelliana dicta haud attenderent. Verumtamen cum Quesnellus in subsequenti paragrapho aut suae dissertationis capite 8, Leoni aurem accommodandam non esse affirmet nimis splendorem et suae sedis jura prosequenti, idcirco subdole et hyperbolice dumtaxat fuisse locutum, satis superque est exploratum 350 Sic itaque ratiocinatur:« Verum non Eutycheti vaferrimo impostori fidem habeamus; non Leoni ipsi, sanctissimo licet viro, aurem accommodemus, sedis videlicet suae splendorem ac jura prosequenti. Audiamus Flavianum novae Romae episcopum, Christique martyrem fortissimum, quem Orientalium de appellationibus animus ac consuetudo, totaque Eutychis agendi ratio latere non potuerunt. Censuitne ille concilii sui de Eutyche sententiam ad Leonem mittendam esse, ut si ab eo comprobaretur maneret, si reprobaretur evanesceret? Nihil certe tale apparet in utraque ejus epistola. Haec ergo et id genus alia, quae iisdem aut saltem aequivalentibus verbis descripsit aliis locis ostendunt ultra suam fidem Quesnellum exaggerasse ut sensim de antiquo Ecclesiae regimine judiciorumque forma et ordine disserendo fabulas et commenta venderet. Ecquis commentum aut injuriosam fabulam non redolere credet sanctissimum pontificem Leonem ultra justitiae et aequitatis leges in Eutychetis causa nimis sibi esse blanditum, ea jura sibi vindicando quae eidem non conveniebant? Hic est ille Leo summus pontifex, quem universa Ecclesia in Chalcedonensi synodo congregata, tamquam legitimum haeredem et propugnatorem omnium jurium S. Petri venerata est, qui doctrinam fidei ad salutem necessariam illibatam servavit, vocis beati Petri omnibus constitutus interpres. Hic est magnus ille Leo quo PP. illi inchoatore bonorum ad utilitatem utentes, Ecclesiae filiis haereditatem sortemque veritatis ostendere potuerunt, et existentes in communi corona gaudii, quasi in imperialibus coenis deliciis spiritualibus epulantes, quas per tuas litteras Christus praeparaverat invitatis. Huic ergo summo pontifici, cui universa Ecclesia aurem accommodavit, nos aurem non accommodabimus, ea sola ducti suspicione, quod suae sedis splendorem et jura prosequeretur, facta injuria sedi Constantinopolitanae et Orientalium Ecclesiarum juribus et praerogativis despectis atque abolitis? Solus Quesnellus ita poterat ratiocinari, indebite deinde exaggerando Constantinopolitani throni praerogativas et honorem. Sed quaenam qualesve fuerint sedis hujus praerogativae et jura inquiramus, ex quo Quesnellus dicat: Audiamus Flavianum, novae Romae episcopum, martyremque fortissimum, etc.» Novae Romae utique Constantinopolitana urbs, imperatorum munificentia et majestate, nomen adepta est, minime honorem et praerogativas in iis quae pertinent ad religionem.
6.7
Nec enim illius episcopatus cathedra, vel ab apostolis et a divo Petro, vel hujus discipulo fundata fuit, quemadmodum de Antiochena, in qua apostolorum princeps primus sedit; Alexandrina, in qua illius discipulus Marcus constitutus est episcopus; et Romana, quam usque ad martyrium, ipse Petrus sibi servavit. Has enim Ecclesias apostolicas dictas fuisse, patriarchatus honorem et praerogativas ab exordiis suarum fundationum obtinuisse, servata ea graduum distinctione quam sanctus Leo aliique PP. tradiderunt, constat etiam ex canonibus Nicaenis. At Constantinopolitanus episcopus, et patriarchatus honore et praerogativis non fruebatur in suis exordiis, nec Nicaeni concilii aevo. Illudque patriarchatus nomen dumtaxat obtinuit post annum Domini quingentesimum imperatoris Justiniani opera, et Romanorum pontificum permissione accedente.
6.8
Nec Quesnellum juvat provocare ad quintum canonem concilii Constantinopolitani primi, sub Theodosio seniore coacti, vel ad vigesimum octavum synodi Chalcedonensis, in quibus primatus honor post Romanum pontificem Constantinopolitano episcopo asseritur. Nam, ut 351 vidimus in praecedenti cap., canon ille Constantinopolitani concilii nullum prorsus robur obtinuit, vel quoad primatus nomen, vel quoad praerogativas et potestatem in ordinandis metropolitanis episcopis provinciarum Ponticae, Asianae et Thraciae. Nec quidquam conficit quod Chalcedonenses Patres illum canonem renovare et confirmare tentaverint. Sibi imprimis PP. Chalcedonenses blandiebantur quod S. pontifex regiae urbis episcopo novos titulos et praerogativas lubenti animo communicare vellet, hujus videlicet gloriam augendo, si antiquae Romae privilegia impertiri non dedignaretur. Et quidem ea ratione ducebantur, videlicet Constantinopolitanam episcoporum sedem esse alteram velut partem vetustae Romae, ideoque supra caeteras Ecclesias Orientis erigi oportere. Quin deinde injuriam aliquam et vim paterentur Alexandriae et Antiochiae patriarchae, qui illum Constantinopolitanum episcopatum tamquam veluti membrum et partem episcopatus antiquae Romae habere consueverunt. Deinde animadvertebant Nicaenos canones huic sanctioni repugnare; et propterea non posse novae Romae episcopum pacifice iis frui privilegiis et praerogativis, de quibus agebatur, sine expresso apostolicae sedis decreto, et peremptorio judicio, quo perpetuo omnia dissidia et contentiones, praecipue Ephesiorum, abolerentur. Idcirco totum illud concilium, cum universo Orientalium coetu coram Leone humillime per epistolas sistere definierunt. Neque illius generalis concilii PP. S. Leonem alloquentes ullam ex iis phrasibus usurparunt quas adoptavit Quesnellus ad gloriam novae Romae exaggerandam, et ad illius Ecclesiae jura magnificanda. Petierunt quidem confirmationem omnium gestorum, et praecipue laudati quinti canonis Constantinopolitani, et dixerunt confidentes quia, lucente apud vos apostolico radio, usque ad Constantinopolitanorum Ecclesiam consuete gubernando: illum spargentes, hunc saepius expanditis, eo quod absque invidia consueveritis vestrorum bonorum participatione ditare domesticos. Consuevit ergo ex hac PP. loquendi formula, usque ad illa tempora Romanus pontifex apostolicum radium ad Constantinopolitanorum Ecclesiam extendere, hanc gubernando, quemadmodum saepissime in rebus arduis dissidiorumque causis factum fuerat. Idcirco arbitrabantur velle et posse bonorum, id est privilegiorum, participatione ditare domesticos. Subdunt deinde huic sanctioni vehementer restitisse pontificios legatos, eamdem in irritum mittere conatos: volentes et hoc bonum a vestra providentia inchoari, ut sicut fidei, sic bonae ordinationis vobis deputetur effectus. Quid igitur? Non in Romanum concilium, non in se ipsos Chalcedonenses PP., sed in Leonem catholicae fidei victoriam refundunt, a quo pariter sperabant se fore consecuturos aliam illam ecclesiastici regiminis ordinationem, ob quam enixe eum exorabant. Rogamus( inter caetera subdunt) igitur, et tuis decretis nostrum honora judicium, et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat.
6.9
Jam vero ad cognoscendum an Quesnelli causa ratiocinandique modus specie saltem stare possit, quin funditus ruat, liceat mihi ex praecedentibus ita disserere. Flavianus novae Romae episcopus, Christi martyr fortissimus, de Orientalium appellationibus, de synodorum provincialium judiciis potuitne aliter sentire quam senserunt omnium Ecclesiarum Orientis Patres in generali synodo congregati? Mea quidem sententia est et cujusque cordati hominis, qui nodum in scirpo non quaerat, et nimia rixandi libidine ductus larvatas nugas pro rebus veris vendere non satagat, esse debet, non potuisse aliter Flavianum de his omnibus rebus sentire, praeter id quod Patres illi Chalcedonenses in tam celebri conventu 352 coacti confessi sunt: videlicet, Constantinopolitanum episcopum, praecipue inter Orientales apostolicae sedi fuisse subjectum, atque potissimum in causis quibuscumque hujus judicium moderationemve exquisivisse, exspectasse et obtinuisse. Quare pro certo tenendum est talem tantumque episcopum Flavianum, sanctitate et maximis meritis ornatum, Leoni summo pontifici, nullo praecedenti habito impulsu, totam Eutychis causam aperuisse, ad eumdemque omnia synodalia Acta misisse, debitam subjectionem exercendo, ut lata in haereticum sententia, si comprobaretur, maneret; si reprobaretur, evanesceret. Id jam colligi ex utraque illa Flaviani epistola quibus dumtaxat Quesnellus insistit, nos in duobus praecedentibus capitibus probavimus. Atque cum in praesens nos pudeat jam dicta iterum referre, et quasi sensim extra appellationum jura ad vagandum duci; ideo illa praetermittenda esse duximus, ad alia gravissima momenta nostram orationem convertendo.
6.10
Atque ut de Constantinopolitanae Ecclesiae illius aevi juribus disseramus, nobis persuasum esse debet Flavianum non meliorem et sincerum habuisse suae agendae causae interpretem quam Anatolium, qui post illius necem ad eamdem sedem fuit assumptus, Fateor et ego hunc pari sanctitate, moribus, virtutibusque, ac erat Flavianus, non fuisse donatum. Tamen nemo ibit inficias nimio ambitu laborasse pro suae Ecclesiae juribus, praerogativis ampliandis augendisque, minime ea mederatione servata quae necessaria erat, ne aliena sibi per praesumptionem et arrogantiam usurparet. Quatem autem subjectionem erga Romanam sedem servaverit, indicat ipsemet in sua epistola ad Magnum Leonem post Chalcedonense concilium scripta, Conqueritur imprimis de Dioscoro Alexandrino, quem synodus auctorem invenit tantae tempestatis excitatae contra communem pacem. Oportebat( subjicit) scelestum illum de medio tolli, qui universum orbem procellis ac tempestatibus impleverat. Dioscorus porro non tantum fidei rebus adversabatur, sed etiam strenue se opponebat ambitui Constantinopolitanorum episcoporum, sibi vindicando primatus jura in eam Ecclesiam quae secunda habebatur juxta Nicaena statuta. Hinc ergo ab Anatolio enarratis iis quae in concilio illo circa catholicam fidem communi PP. consensione stabilita fuerant, ita de Constantinopolitanae sedis honore et praerogativis firmandis et decernendis suum sermonem orditur. Quoniam vero alias propositiones nos expedire oportuit, ut tanta synodus abunde praestare videatur quae indigent, tum correctione, tum confirmatione, cum in canonicis, tum in aliis ecclesiasticis capitibus, curae fuit iis qui universa regunt, et magnificentissimis et gloriosissimis principibus, atque illustri ac celebri senatui, et clero universo, et populo, ut aliquod honoris incrementum sentiret sedes sanctissima quae est in hac regia urbe Constantinopolitana..... Ut autem facilius hocce honoris incrementum eidem concederetur, provocavit ad illum canonem Constantinopolitani concilii primi sub Theodosio imperatore: in mentem quoque Romani pontificis revocavit nomen Magni Nectarii, Timothei Alexandrini, aliorumque, qui in ea synodo suffragati fuerunt: protestatur idem Anatolius eam causam in concilio fuisse pertractatam a PP., ea ducti fiducia, ut a Romano pontifice approbaretur: Confidentes fore ut ratum habeat honorem sedis Constantinopolitanae, ut pote quae jam ante apostolici vestri throni curam et concordiam habet, et per omnia communem opem quibuscumque rebus indigebat communicavit. In inferioribus vero, de praecipua cura quam Rom. sedes erga Constantinopolitanam Ecclesiam exercuit agens, inter alia multa quae ipse episcopus Anatolius Leoni censuit suggerendum, ut hujus animus lubenter moveretur 353 ad confirmandum ratumque habendum canonem illum, ad honorem et praerogativas suae sedis pertinentem, haec habet, quae, dubio procul, illorum temporum doctrinam circa Ecclesiarum Orientis regimen perspicue patefaciunt; quaeque, ut ita dicam, apprime opponuntur novis doctrinis, et Quesnellianas fallacias prorsus evertunt. Et nos( ait) quidquid approbationis et stabilitatis consequi possumus, ut et hoc a vobis, sanctissimi, fiat obsecramus. Animadvertat, quaeso, lector, ad alia quae immediate sequuntur. Nam sedes Constantinopolitana patrem habet apostolicum vestrum thronum, praecipuo quodam modo vobiscum se conjungens, ut ob vestram curam erga ipsam omnibus persuasum sit vos antea sincere meditatos esse, et etiam nunc de ea eamdem mentem ac curam sine intermissione habere, et ecclesiastico statui utilia omnino fore, ut dignemini scripto confirmare quae consecuta sunt in sanctissima atque oecumenica synodo, et ipsam jam dictam constitutionem de sede Constantinopolitana ad vestram sanctitatem mittere curavimus, ut cognoscere possitis votis vestris omnia divinitus fuisse disposita. Tandem supplex S. Leonem exorat, ut singulis propositionibus congruam faciat responsionem misso hac de causa Luciano episcopo tamquam legato, qui omnia exponeret, et famulatum serviendo exhiberet, qui erat vir perfectus, et ipsis imperatoribus antea charus, quem prius Leo ipse ad synodum miserat. Obsecramusque ut congruentem responsionem unaquaeque propositio accipiat, cum vobis omnia Deo dilectissimus episcopus Lucianus exponat, qui et ipse praesens sanctae synodo, et prudenter quae poterat proferens pro studio nostrae fidei, electus est a nobis ut famulatui erga vos feliciter inserviret, vir perfectus existens, et augustissimis et Christianissimis nostris imperatoribus jam antea charus, quem vestra bonitate fruentem gaudentemque ad nos mittere dignati estis.
6.11
Et ne quis dubitare possit haec omnia novam Quesnelli doctrinam fallaciamque haud evertere, animadvertat, quaeso, cur quove sensu haec simul stare queant? Negat Quesnellus Flavianum misisse ad S. Leonem sui concilii contra Eutychen sententiam, ut comprobaretur; aut evanesceret, si reprobaretur:« negat misisse ad eum Actorum seriem, ut necessariae relationis debitum persolveret; contendit decretoriam fuisse concilii Constantinopolitani sententiam, cui Flavianus praefuerat, nec operosa inquisitione opus fuisse. Affirmat quoque Eutychen versipellem ad alias sedes, praesertimque Romanam, brevi mendaces querelas relaturum, pontificumque aures occuparet.» Ac praeterea cum rumor disseminaretur imperatorem de cogenda universali synodo cogitare, in qua totum negotium ad examen revocaretur, aequum erat ut Flavianus primariam sedem et hujus concilii PP. certiores faceret, et Constantinopolitana Acta Romano pontifice curante caeteris etiam Occidentalis tractus episcopis innotescerent. At dum talia negat, et jam recensita affirmat, prorsus labaret corrueretque illud Chalcedonensium PP. testimonium, quo fassi sunt apostolicae sedis radium usque ad Constantinopolitanam Ecclesiam consuete gubernando, saepius sparsum et extensum fuisse, et tamquam domesticos bonorum participatione Constantinopolitanos ditare consuevisse. Secundo minime staret Chalcedonenses PP. Romanum rogasse pontificem ut suis decretis eorum honoraret judicium. Nam si jam, ut Quesnellus vult, alicujus metropolitani concilii Acta Romani pontificis confirmatione non indigent, multo minus ejusmodi confirmatione indiguissent generalis synodi gesta, utpote totius Ecclesiae auctoritate sancita. Tertio commentum redoleret quod ad dissensiones tollendas, quae ob ingeniorum mobilitatem temporumque circumstantias in Constantinopolitana 354 Ecclesia antea exortae erant, vel ob Ephesiorum tumultum, vel ob metropolitanorum trium illarum provinciarum, Asianae videlicet, Ponticae et Thraciae ordinationes, Romani pontifices omne jus auctoritatemque exercuissent, ut Constantinopolitani praesules specialiter fierent participes privilegiorum sedis apostolicae, quos tamquam filios patri subjectos respicientes, summo studio complectebantur, etiam in iis quae ad ecclesiastici regiminis administrationem pertinebant. Quarto tandem qua ratione Anatolius fateri potuisset Constantinopolitanam Ecclesiam non generali quadam solum oeconomia Romanae Ecclesiae fuisse addictam, sed praecipuo quodam modo eidem conjungi ob Romanorum pontificum curam erga ipsam, quamque praeteritis temporibus sine intermissione exercuerunt, ecclesiastico statui utilia omnia disponentes? Quatuor haec, inquam, quae nostro cerebro non confinximus, sed ex genuinis hausimus fontibus, quomodo possent cum illis supposititiis juribus et privilegiis cohaerere, quorum vindicem Quesnellus contendit fuisse Flavianum, ne Eutychis causa deferretur, recognosceretur judicareturque a Romano pontifice?
6.12
Neque obstat quod Flavianus nisus fuerit persuadere Rom. pontifici Eutychen secundum canonum regulas jam fuisse judicatum, novumque rerum examen judiciumque, ad quod cognita Eutychis appellatione se accingebat, esse superfluum, ut affirmat ipse Quesnellus. Nam imprimis Flavianus S. Leonis examen judiciumque esse superfluum nullibi indicavit. Immo hoc exquisivit, arbitratus dumtaxat generale concilium fore superfluum, ne dissidia et contentiones partium succrescerent. Petiit quoque ut pontificiis scriptis lata in Eutychen sententia confirmaretur, sine qua confirmatione certe Orientalium episcoporum judicium nullum habuisset effectum, ipso Eutyche reclamante, et interpositis ea de re in publicis Constantinopolitanae urbis locis contestatoriis libellis, quibus protestabatur per injuriam et adversariorum malitiam, vel invidiam, communione et monasterii praefectura fuisse privatum. Quare minime est audiendus Quesnellus, qui, ut praesidium aliquod suae perditae causae pararet, ad distortas quasdam interpretationes habuit recursum, fidenter et quasi ludendo, Flaviani verba ita interpretando:« Flavianus postulat Leonis non judicium, sed solatium; non sententiam, sed litteras; defensionem, non confirmationem; propria scripta, non synodalia decreta, quia, intorto semel in Eutychen anathemate per episcopale judicium, finita causa erat, nisi universale concilium hujus cognitionem ad se vellet pertrahere, vel ad Occidentale ultro deferretur: quod removendum in hac occasione rectissime censebat Constantinopolitanus antistes; ne ubique( inquit) sanctissimae turbarentur Ecclesiae propter unius inquieti ac seditiosi monachi errorem ac malitiam.» Non ergo audiendus est. Siquidem in appendice suae epistolae, prout haec circumfertur, Flavianus postulat ut Rom. pontifex propriam faciat communem fidei causam; simulque rogat eum decernere in damnationem adversus eum regulariter factam, et per propria scripta dignare. An haec quae postulat Flavianus sine gestorum praecedentium examine, et incognita Eutychis mala fide atque nequitia, Romanus pontifex agere potuisset? An decrevisset damnationem in Eutychen regulariter esse factam, quin judicis partes assumeret, et cognosceret authentica synodalia Acta praecedentis latae sententiae, posthabitis atque neglectis rei condemnati defensionibus? Quid plura? sine praecedenti harum omnium rerum examine, scripto, non verbis tantum, potuisset ordinario judici afferre solatium, decernendo jam in habita inquisitione canonicas leges adimpletas fuisse, Flavianumque ipsum justitiae apices servasse declarare, quin ratum et firmum haberet quidquid contra Eutychen pronuntiatum fuerat? si haec loquendi formulae non innuunt Flavianum postulasse a Leone examen, judicium, decretum, haud scio quasnam magis proprias magisque aptas voces excogitare debuisset ut firmior 355 maneret lata sententia. Et certe magnum solatium est, magnamque defensionem inferiores judices habent, cum eorum judicia ad superiora tribunalia deferuntur, atque ab horum judicibus approbantur. Unde non mirum est quod Flavianus maxime animo perturbatus, et injuria quidem, per Eutychianas turbas, fateatur Rom. pontificis judicium sibi allaturum solatium et defensionem. Neque necessarium erat synodale decretum, cum R. P. ex propriis scriptis haec omnia praestare potuisset, et propterea haec sola sibi posse sufficere Flavianus asseveravit.
6.13
Sed jam Quesnello dolet versionem prioris epistolae Flaviani ad S. Leonem parum accuratam videri:« Quam( ait) si ad Graecum textum, qui temporum injuria excidit, emendare licuisset, aliquid forte clarius invenissemus, quod opinioni nostrae suffragaretur.» Non obstante consueta hac cantilena, de falsatis antiquis codicibus, et de versionibus male digestis, jam ex antiquioribus haereticis mutuata, hisce verbis caput illud suae dissertationis fidenter claudit:« Ex hac tamen versione, quamvis ab Occidentali et Romano forte viro facta, lectori sincero nec nodum in scirpo quaerenti ad eruendam veritatem satis superque lucis apparet.» Sed lepida fabulatio. Post omnem adhibitam ratiocinandi artem in interpretandis distorquendisque Flaviani dictis, quae paulo ante tamquam sole clariora exaggeravit, ecce jam intelligens apud doctos viros suam causam cadere posse, effugium simul atque praesidium sibi comparandum censuit, illius epistolae vetustum interpretem taxando et objurgando. Nihil tamen clarius, si illius epistolae Graecus textus exstaret, invenisset Quesnellus, quae suis studiis indulgeret, cum jam Chalcedonensium PP. et Anatolii agendi ratio loquendique modus illorum temporum doctrinam, ecclesiasticarum rerum administrationem quam Orientales servaverunt patefaciant. Nos hic interim lectorem admonendum censuimus laudatam Anatolii epistolam hactenus ab eruditis fuisse desideratam. Nos enim omnium primi anno D. 1738 ex Vaticanis Graecis manuscriptis codicibus eruimus, et exscripsimus; quam deinde summa qua pollet eruditione et benignitate Latinam reddidit clarissimus dominus Franciscus Mariani, Vaticanae bibliothecae scriptor, Graecarum litterarum interpres; eamque integram Graece et Latine. Deo opitulante, publicis typis adornabimus.
6.14
Quia vero multis modis secum meditatus fuerat Quesnellus ea omnia in medium proferre quae suis falsis opinionibus aliquo modo patrocinari posse arbitrabatur, hinc ortum est quod, suppresso nomine, cujusdam eximiae eruditionis viri opinionem recenseat, qui scripsit:« Lectis scilicet Constantinopolitanae synodi gestis adversus Eutychen, omnia sic a S. Leone fuisse probata et confirmata, ut ab indicenda synodo generali abstineri debere censuerit, tam Flavianus quam S. Leo.» Haec loquendi phrasis, Quesnello cum displiceret, subjunxit: Pace optimi viri dixerim, longissime a vero abest. Et, arrepta occasione, leniter describit S. Leonem contra Flavianum iratum, propterea quod Eutychen severiori sententia, ut putabat, perculerat, qui statutis Nicaenae synodi inhaerere videbatur. At Leonis iracundia dicat, amabo, Quesnellus unde trahebat originem, nisi ex eo quod ad pontificias manus nondum pervenerant, sicuti oportebat, et Flaviani litterae, et synodalia gesta, quemadmodum ecclesiasticae administrationis vel moderationis ordo, ut ait ipse S. Leo, exigebat, ut ipsi luculentius observavimus; de qua re iterum agere supervacaneum modo est. Sed adhuc addidit Quesnellus: De confirmatione igitur gestorum a se habitorum adversus Eutychen, ne per somnium quidem cogitabat Flavianus. Itane? et praecedentes illae voces, et Flaviani phrases, quas superius annotavimus, innuunt forte Flavianum non cogitasse per somnium de gestorum confirmatione, quam expresse postulabat? Egregie lectori 356 imponere studuit; sed veritas mendacia fugat et evertit. Hinc vero si consuetam scribendi methodum prosequi vellemus, pedetentim omnia annotando quae Quesnellus scripsit ad Eutychis appellationem abolendam, jam extra scenam vagari cogeremur. Alia et alia enim, quae sibi favere adversarius credidit, in sua miscuit dissertatione, quae vix ad praesentem pertinent quaestionem. Veluti illa de cogenda vel non cogenda generali synodo; quam auctoritatem non ab apostolica divi Petri sede pendere, sed ab imperatore, et ab omnium episcoporum consensu, quem prius exquirendum esse confingit. Vel illa alia de Actis synodorum Orientalium confectis a provinciarum metropolitis, vel dioecesanis, quae non transmittebantur in Occidentem examinanda, sed tunc tantummodo esse illuc transmissa, cum vel particularis controversia aut accusatio in publicam fidei causam evaserat; vel cum quis in synodo damnatus ad caeteros episcopos provocabat; vel cum, haereticis imperatoris gratia abutentibus, primariae sedis episcopum, qui apud principem ageret, conveniri, ejusque sollicitudinem adversus pervicacium haereticorum malas artes arcendi parerat. Cujus rei aliqua sibi suppeditata esse testimonia credit ex concilii Chalcedonensis Actis. Quare cum Christiano Lupo congressionem instituendo ait:« Quis credat Romam esse directa Acta synodorum Antiochenae, et Berytensis, non multo ante Constantinopolitanam habitarum in causa Ibae? Quis alterius Antiochenae, in causa Athanasii Parrensis? Quis sexcentarum aliarum gesta ad Occidentales partes delata ad illud usque tempus dixerit? At potius contra morem egisset Flavianus, si de illis mittendis cogitasset, antequam Eutychis pervicacia, contestariorum libellorum publicatio, litterae ad Leonem missae, imperatoriae potestatis metus, concilii a Theodosio convocandi rumor, vel indictio, et alia hujusmodi necessitatem Flaviano imposuissent primariam sedem de causa jam communi facta instruendi.» Haec sunt quae ut fucum faceret Quesnellus, digessit in causa appellationis ad apostolicam sedem habitae. Quorum alia cum ad subsequentem concilii generalis indictionem convocationemque pertineant; alia vero ad causas cum in Ephesina tum Chalcedonensi oecumenicis synodis pertractatas et definitas referri debeant; alia denique quae ad Eutychis et Flaviani negotium spectant, cum a nobis abunde discussa et enucleata fuerint, idcirco ne historicarum rerum filum abrumpamus, alibi de iisdem opportunius verba facere differimus. Interim autem speciatim de Eutychiano appellationis libello quem e Leoninarum Operum collectione eliminandum censuit Quesnellus, sermonem peculiariter aggredimur.

Intertext edge

Open linked passage

Note