De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
7.1
CAPUT VI. De Eutychis epistola, et libellis ad S. Leonem Magnum scriptis. Christiani Lupi de iisdem sententia a Quesnelli notis criticis vindicatur; et postremo hujus agendi scribendive rationem nonnisi fallacias et nugas praeseferre ostenditur.
7.1
Scriptorem de ecclesiasticis rebus Quesnello audaciorem nullum esse aeque opinor, neque cui magis animo desiderium insederit Christiani regiminis formam et ordinem pervertendi. Id hactenus passim in nostris Exercitationibus, et potissimum in praecedentibus hujus Eutychianae historiae capitibus, abunde demonstratum fuisse ii judicabunt qui nullo partium studio adducti easdem lustrare non contempserunt. Interim autem postquam duo integra de Eutychis ad apostolicam sedem appellatione 357 capita scripsimus, tertium adhuc superaddendum esse existimavimus, in quo Quesnello objiciantur ejusdem Eutychetis epistola, fidei professio, et libelli quos in suae causae munimen atque praesidium ad summum pontificem magnum Leonem direxit, quae monumenta omnia comprimere, et violenta interpretatione explicare, noster adversarius multis modis conatus est. Quod ut facilius praestare posset, quatuor libellorum genera distinguenda esse sibi persuadet, quos libellos Eutyches a suo episcopo damnatus vel obtulit, vel obtulisse se mentitus est.« Primus fuit appellationis libellus de quo diximus. Secundus contestatorius, de quo S. Leo epistola 20 ad Flavianum, cap. 1, scilicet, post appellationem interpositam litterae dandae sunt ab eo a quo appellatum est ad eum qui de appellatione cogniturus est, quas litteras dimissorias sive apostolicas vocant...... Si autem non accipiat, contestetur, etc.» Tertius libellus fuit querimoniae; ad sedem enim apostolicam per libellos doloris sui querimoniam misit, inquit Leo noster epistola 21 ad Theodosium Augustum.« Libellus porro querelae, subjicit idem Quesnellus, seu querimoniae, recte et proprie oblatus dicitur a presbytero adversus episcopum, seu patrem suum. Ad quam conjecturam confirmandam jurisconsultorum illud axioma exscribit: De paternis injuriis conquerentem filium audiri justum est et usitatum, cum ipsum accusantem vix quisquam ferat. Quartum libellum, supplicem videlicet, obtulit Eutyches adversus Flaviani sententiam. Immo plures, quos videre est act. 1 Chalcedonensis concilii.»
7.2
Hac itaque libellorum distinctione praemissa, sic praeterea ratiocinatur Quesnellus:« Quatuor hujusmodi libelli imprimis distinguendi sunt, ne cujusque vis et energia alteri tribuatur, unde et totum hoc negotium consequenter obscuretur. Fuit igitur primus libellus appellationis ad concilium; secundus contestatorius ad CP. populum; tertius querimonialis seu querelae ad S. Leonem; quartus libellus supplex ad imperatorem.» Primus commentitius erat, nec revera datus; alii tres revera oblati. Quorum omnium libellorum mentionem fecit S. Flavianus in epist. 1 ad sanctum Leonem. Hisce autem verbis suam clausit Quesnellus dissertationem. Si ergo staret lepida haec aeque ingeniosa libellorum distinctio ab adversario nostro excogitata, jam ex parte prorsus caderent quae hactenus de Eutychetis appellatione conscripsimus. Solam apud apostolicam sedem querimoniam Eutychen fecisse, non appellationem diceremus. Verum adversarium rogo undenam illam distinctionem hauserit, ne commentitiam et ad fucum faciendum excogitatam fuisse arbitremur? In codicibus plane, et legum digestis non offendimus quatuor illa libellorum genera esse distincta, ut unus dumtaxat totam illam vim et energiam habere non possit. Immo Contestatorius, quem jurisperiti evocatorium appellant, appellationem, querimoniam, et supplicationem continere ii nobiscum affirmabunt, qui, a praecedenti Quesnellianarum nugarum apparatu minime decepti, rerum veritatem scrutari non gravabuntur. Narrat imprimis Socrates quemadmodum in Tyrii synodo, Meletianorum factione agente, una cum Eusebianis, nullo naturali vel ecclesiastico ordine servato, tamquam multorum facinorum reus damnatus fuerit magnus Athanasius. Hinc Athanasius et episcopi Aegyptii contestatorio libello, qui hodie( ut cl. Petrus de Marca annotavit in foro evocatorius diceretur, a Dionysio comite, qui a Constantino ad synodum missus fuerat ut esset gerendarum rerum animadversor, et custos conservandae aequabilitatis, postulant ne calumniis consarcinatis det locum, ne per insidias et falsa crimina hostium qui in illo concilio judices sedebant injuriam paterentur. Verba libelli Dionysio oblati haec sunt: Cum multarum videremus 358 calumniarum consarcinationem, ex consarcinationibus insidias Eusebii, Narcisi, Flacilli, Theognii, Maris, Theodori, et Patrophyli adversum nos, quos quia principio detrectantes rejicere non licuit, necessario ad protestationem devenimus, praesertim cum animadvertamus multa, ad gratiam Meletianorum, multa rursus ad insidias catholicae Ecclesiae sub nostris criminibus agitari, necessario ob id quoque hunc libellum tibi porrigimus cum multis obsecrationibus, ut, Dei metu in animo servato, qui imperium augustissimi et pientissimi imperatoris Constantini tuetur, cognitionem causarum nostrarum imperatori reserves. Aequum est enim, te ab imperatore missum negotium hoc integrum retinere. Nemo est qui negare audeat hocce contestatorium libellum in se continere omnem vim et energiam quam in quatuor libellorum generibus sparsam atque divisam esse Quesnellus comminiscitur. An non in eo conqueruntur Athanasius et episcopi Aegyptii falsitatibus et criminum consarcinatione ab hostium calumniis esse appetitos, ob insidias Eusebii, Narcisi et aliorum? Nonne testati sunt solemni protestatione in ea synodo catholicae Ecclesiae insidias fuisse molitas, sub praetextu falsorum criminum ipsis objectorum, de quibus inquisitionem facere confingebant? Nonne tandem obsecrationibus petebant ut, Dei metu servato, causarum cognitio imperatori Constantino reservata esset? Agebatur enim de criminibus falsis, quae si vera fuissent, jam et civilem rerum administrationem, et imperiale regimen, offendissent. Et propterea nihil mirum si in iis tantarum angustiarum circumstantiis provocabant ad imperatorem ut novi judices constituerentur, qui, neque odio, malitia improbitatibusque adducti, eorum causam examinandam assumerent. Non est igitur verum quatuor libellorum genera in similibus causis esse distinguenda, ne cujusque vis et energia alteri tribuatur, unde et totum negotium obscuretur. Perspicue enim appellationis negotium ex unico tantum libelli genere innotescit, si illud in se habeat quidquid necessarium est ad veram appellationem constituendam et obtinendam.
7.3
Et quidem hujus generis esse libellos et epistolam quibus Eutyches ad S. Leonem provocavit, quae statim dicturi sumus patefacient. Tria enim capita epistola illa seu libellus in se continet. Alterum duo querimoniarum habet genera. Primum, quod ab Eusebio Dorylaei sibi infenso fuerit de laesa fide accusatus; secundum, quod Constantinopolitanae synodi Acta injuria contra eum fuerint exarata. Unde, S. pontificis testimonio invocato supra sensum suarum propositionum atque verborum, subjicit: Sed pessimus diabolus fascinavit tale studium nostrum et propositum, a quibus vires ejus destrui oportuit. His simulans omnem domesticam sibi vim, contra me movit Eusebium episcopum oppidi Dorylaeensis libellum dantem sancto episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano, et, quibusdam aliis inventis in eadem urbe......., haereticum me compellavit, non veritate ad accusationem motus. Postmodum pari ratione conqueritur quod, Constantinopolitanis PP. exhibita sua fidei professione, libello scripto exarata, atque propria subscriptione signata, Flavianus neque libellum susceperit, neque ut legeretur jussit. Addidit praeterea se in ea synodo dixisse atque rogasse exspectandum esse apostolicae sedis judicium: Rogabam ut innotescerent ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur judicaretis, profitens omnibus modis secuturum quae probassetis. De qua recusatione graviorem faciens querimoniam subjicit statim: Sed nullo eorum quae a me dicebantur audito, abrupta synodo publicaverunt dejectionis sententiam, quam adversus me ante cognitionem parabant. Vim et dejectionem aliorum monasteriorum archimandritis intentatam, ut illius condemnationi subscriberent narrat. Quae ejus studium adduxerunt 359 ut plebi satisfaceret, publice suae fidei confessione proposita. Haec, inquam, sunt quae ad Eutychis querimonias spectant, quasque totum primum illius libelli caput continet. Post has doloris querelas, idem Eutyches ad suam appellationem gradum facit, et, recusato priori judicio in Constantinopolitana synodo habito, ita summum pontificem interpellat, suum sermonem ab iis verbis ordiendo: Ad vos igitur, religionis defensores, et hujusmodi factiones exsecrantes confugio. Et expressius petens aboleri et in irritum mitti quae hactenus in ea Constantinopolitana synodo gesta, et definita fuerant, a Romano pontifice judicium novamque sententiam proferri exorat. Hinc ergo ad sequentia ejus verba attendat Quesnellus, et dicat an provocaverit Eutyches ad Romanum pontificem necne? Et obsecro( ait) ut nullo mihi praejudicio facto ex his quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit super fidem proferre, sententiam, et nullam deinceps permittere a factiosis contra me calumniam procedere, et non excuti et eximi de numero orthodoxorum, etc.
7.4
Ne praeterea Eutychis appellationem summus pontifex flocci faceret, quasi ut non iis esset necessariis conditionibus a canonibus praescriptis suffulta, suis epistolis utrumque libellum adjunxit. Eum videlicet qui ab accusatore suo Eusebio Dorylaeensi synodo fuerat oblatus, et qui ab eo gestus fuerat, non tamen a Flaviano et synodo susceptus et suae fidei professionem, necnon ea quae supra duabus nataris a sanctis PP. decreta sunt. Quam quidem fidei professionem laudatae epistolae seu libello immediate subjecit, ut compertum habuimus ex ms. Vatic. cod. a sexcentis circiter annis exarato, in quo, absolutis duobus primis capitibus, sequentem offendimus notam: Item Eutychis verba. Summarie dumtaxat quid habeat illa fidei professio hic indicamus, cum in ea nostra concertatio non versertur. Aliunde eam ex Cassinensi cod. publicis typis clariss. Christianus Lupus adornavit, quam tamen Quesnellus a sua appendice censuit expungendam. Eutyches igitur in ea fidei professione edenda se totum insistere fatetur Nicaeni atque Ephesini conciliorum sanctionibus, in quibus de Verbi divinitate et incarnatione actum fuerat. Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini, utriusque Gregorii, Attici, Proculi, omniumque orthodoxorum doctrinam atque sententias honorare profitetur, eosque tamquam sanctos et magistros suos habere asseverat. Tandem anathema dicit Nestorio, Apollinario, et omnibus haereticis usque ad Simonem, et caeteris qui dicunt carnem Domini nostri Jesu Christi e coelo descendisse. Ipse enim qui est Verbum Dei descendit e coelis sine carne, etc.
7.5
Cum clarissimo tamen Christiano Lupo congressionem instituendam esse censuit noster adversarius. Et propterea in altera Operum sancti Leonis Magni editione quamdam conscripsit appendicem, cui hunc titulum apposuit: Appendix ad dissertationem de appellatorio Eutychis libello, quem ex Cassinensi codice edidit Christianus Lupus, an revera sit appellationis libellus. Hanc enim epistolam tamquam appellationis libellum probare non poterat, ne palinodiam cantare videretur. Idcirco primo Christianum Lupum carpit, quod eum in suam de appellationibus lucubrationem transcripserit. Deinde praecedentibus dictis insistendo, libelli nomen posse habere inficiatur, suffragante sibi maxime arbitratus ipsa scripti epigraphe, et ipso scriptore reluctante. Ipse enim Eutyches( ait) diserte distinguit inter libellos et epistolam hanc suam. Subjunxi( inquit) his litteris meis utrumque libellum, et eum qui ab accusatore meo oblatus est synodo, et qui a me gestus quidem, non tamen susceptus. Lapsus ergo Christiani Lupi, aut oscitantia( Quesnello auctore), in eo stare videtur, ut epistolam Eutychis libellum appellaverit, ipsius scripti epigraphe refragante. 360 Quid inde tamen? an non epistolae cuilibet, et hujus generis potissimum, libelli nuncupatio convenire potest? Ego sane ne grammaticorum scriptorum leges in Quesnelli mentem revocem, ea exempla adducere praetermitto, quae ex Cicerone ipso laudari possent. quorum aliqua dumtaxat annotare haud piguit. Verumtamen inficiari non possum huic epistolae, etiam epigraphe nostra refragante, omnes libelli characteres atque notiones convenire. Non unius imprimis, sed plurium rerum simul congestarum continet narrationem, quarum ratione commentarioli cujusdam appellationem merito habere potest, in qua nullatenus a libello differre ii judicabunt, qui hujus vocis significationem ex Latinis scriptoribus didicerunt. Non obstat quod Eutyches huic alia scripta subjecerit, quae libellos appellavit. Haec enim scripta ad absentes missa non fuere, sed in solemni episcopali coetu dumtaxat exhibebantur; idcirco non epistolae simul et libellorum nuncupationem ab Eutyche obtinuisse credendum est. Prior illa nostri adversarii annotatio, non tantum ex mox recensitis extenuatur, verum etiam ipsius testimonio prorsus evanescit. Fatetur enim S. Leonem libelli nomen usurpasse, nec tamen appellationem dixisse, sed doloris et querimoniae.« Cum autem( subjicit) libellum appellationis commemorat, eum intelligit quem Eutyches porrexisse fatebatur in judicio, ut appellationum solemnia poscebant,» ut ait S. Leo. At falso sibi suffragatorem vindicat S. Leonem. Nam licet inficias non eam sanctum pontificem ad Theodosium scribentem dixisse: Quamvis enim praedictus presbyter ad sedem apostolicam per libellum doloris sui querimoniam miserit, nullibi tamen in ejusdem Operibus illa postrema verba usurpata offendimus: In judicio, ut appellationum solemnia poscebant. Ea enim ex sua sententia confinxit Quesnellus, ut suis conjecturis robur tribueret. Et in epistola ad Flavianum, in qua de appellationis libello in judicio oblato disserit, dumtaxat habet: Adeo ut in ipso judicio libellum appellationis suae se asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptam. Haec annotare compellimur propter dicta in praecedentibus. Ad solemnitatem enim appellationis, Eutycheti sufficere poterat publica sententiae in eum latae recusatio, adhuc PP. concilii sedentibus facta, ut constat ex Rustico diacono et ipso Petro de Marca a nobis laudatis, maxime cum talem recusationem contestatoriis libellis solemniter confirmaverit.
7.6
Nihil tamen canonicae appellationis has Eutychetis litteras habere Quesnellus contendit. Atque ad ea loca provocat quae Christianus Lupus pro sua adduxit sententia, dicendo voluisse Eutychen primo eo dicto: Invoco autem vestram sanctitatem in testimonium cordis mei, et rationes sensuum meorum atque verborum, lectorem( ait Quesnellus) quem alloquebatur compellere, ut judicet quid erroris in hac sincera suae fidei professione contineatur; ac forte alludit ad illud Apostoli II ad Corinth. I, 23: Ego autem testem Deum invoco in animam meam. Hinc postmodum occasionem arripit taxandi hujus epistolae versionem, tamquam rudem maleque digestam: et propterea alia interpretatione narrationem 361 illam distinxit, quam suis studiis favere arbitratus est. At quid enim in hisce litteris magis clarum et expressum desiderari potest, ut inde colligamus canonicam praeseferre appellationem? Roman. pontifi esse similium controversiarum legitimum judicem, et earum potissimum quae in clero et Constantinopolitana Ecclesia oriebantur, celebrioribus et certissimis testimoniis, cum PP. Chalcedonensium, tum ipsius Constantinopolitani episcopi Anatolii, et ipsius Flaviani etiam, evidentissime probatum est. Potissimum quoque, quia Eutyches, non tantum in illius epistolae exordiis tamquam solum testem compellavit Romanum pontificem, sed totam rerum contra eum gestarum seriem patefacit. Non solum queritur de injuria sibi per odium et circumventionem illata, sed apostolicae sedi judicio se submittere profitetur, omnibus modis secuturum quae ab eadem probarentur. Neque obstat Eutychen scripsisse: Rogabam ut innotescerent ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur judicaretis; quibus verbis insistens Quesnellus ait: Rogantis haec verba sunt, non appellantis ac pro jure suo judicium postulantis. Nam Eutyches describit ibidem suum agendi modum, quem cum Constantinopolitanis PP. servaverat, ut aut damnationis sententiam evaderet, aut saltem suae causae judicium suspenderetur, quoadusque, apostolica sede consulta, quid haec judicaret innotesceret. Tum enim Eutyches, ne per fastum et superbiam procedere videretur; supplicationibus usus fuit, non appellatione, quia adhuc sedentibus in concilio PP. ejusque causam discutientibus nondum sententia in eum lata fuerat. Allegaverat tamen tamquam sibi infensum accusatorem Eusebium, videlicet Dorylaei episcopum, et de factione contra cum per calumniam procedente suspectum. Quae agendi ratio innuebat quod si contra hanc canonicam protestationem PP. procedere voluissent, ipsum jam ad aliud judicium fore provocaturum. Male ergo et subdole forte Quesnellus confundere satagit Eutychis supplicationes ad Constantinopolitanos PP. ante latam sententiam factas, cum appellatione post latam sententiam interposita. Hinc ergo cadit totum ejus ratiocinium, quo pro suo modulo explicare volens Eutychis rogantis verba, ea committere voluit cum aliis quae in secundo Flaviani conventu a Basilio episcopo dicta sunt, videlicet: Si praeceperint mihi Patres Romanus et Alexandrinus, dico hoc ipsum; hoc autem non quasi appellans dixit; sed dicens: Non sum ausus dicere propter Patres. Postremum hoc Eutychis factum esse referendum ad ea quae haereticus post latam sententiam dixit, jam ipsi in praecedenti cap. 5 observavimus. Unde ea committi posse cum illis rogantis vocibus quis credet?
7.7
Non igitur frustra Lupus huic epistolae sensa et verba ad appellationem trahere conatur, etiam si Eutyches in altera parte Leonem summum pontificem in plurali numero alloquatur, scribendo: Ad vos igitur religionis defensores et hujusmodi factiones exsecrantes confugio..... et obsecro nullo mihi praejudicio facto ex his quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit supra fidem proferre sententiam. Nam imprimis duo ibi paucis petit. Praesidium videlicet contra factiosos calumniatores, qui insidias ei struxerant; deinde judicium, seu sententiam in fidei quaestione. Et quid aliud petere solent quotquot canonicam appellationem interponere consueverunt, nisi praesidium ad calumniantium insidias evertendas, et sententiam circa ea de quibus quaestio acta est? Etiam accedit Eutychen canonice latam in concilio sententiam recusasse, et recusationem publicis contestatoriis libellis confirmasse. Sed illa verba veram appellationem praeseferre clarius ostendunt alia quae laudatis immediate subdidit, quaeque Quesnellus prorsus annotare praetermisit. Et nullam deinceps permittere a factiosis contra me calumniam procedere, et non excuti, et eximi de numero orthodoxorum, etc. An non plenum integrumque ejus causae judicium ei reservari intendit ad quem scribit et provocat? 362 Quare inepte et insulse ludere Quesnellus mihi videtur, qui Lupum quasi lippum alloquens, ait:« Vides, mi Lupe, quod videre non vis; ut Eutyches ad religionis defensores confugiat, non ut judices appellet; ut obsecretur nullum sibi ex Flaviani sententia creari praejudicium, non irritum clamet ex appellationis voce judicium; ut denique de fide potius sententiam proferri postulet, quam de sua depositione et excommunicatione, de qua tamen si appellasset primitus agendum ipsi erat.» Puerilis plane annotatio est haec. Quasi quod petens nullum sibi afferri praejudicium ex lata sententia, idem haud sit ac clamare et postulare ut in irritum mittatur; et qui petit non excuti et eximi de numero orthodoxorum, non postulet sententiam etiam proferri de sua depositione et excommunicatione. Utramque autem sententiam postulasse Eutychen Quesnellus vidisset, si integrum eum locum videre non neglexisset; ac propterea irrisio Lupo facta, optime in auctorem quadrare dubium esse non potest; maxime cum ex concilio CP. secundo habeamus sententiam in Eutychen latam suspensam fuisse, et munera, honorem, atque archimandritae praerogativas et nomen eidem fuisse concessas, vigore litterarum papae Leonis, quae concilii Patribus lectae fuerant. Jam vero pro refellendo Christiano Lupo haec sufficere posse sibi blanditus est idem Paschasius Quesnellus. Nihilominus ex abundantia juris addendum censuit:« Scriptum hoc integrum, si ad S. Leonem papam missum est( ait), non ad eumdem unum missum fuisse, nec pro eo uno confectum; sed esse epistolam encyclicam ad omnes primarios sedium episcopos, quorum auctoritatem adversus Flaviani judicium movere et sibi propitiam reddere avebat Eutyches. Nam etiam cum appellationem haeresiarchae mentiti sunt, qui pro ipso agebant apud Ephesum, non unum pontificem Romanum nominarunt.» Lepida aeque ac fabulosa divinatio! Pro cujus confirmatione in medium iterum affert Constantini monachi et haeretici testimonium, et illud aliud Basilii episcopi, de quibus jam in superioribus actum est. At nugas agere Quesnellum sequentibus demonstrabo. Ecquis imprimis affirmabit eam epistolam encyclicam dici posse, cujus epigraphes unius singularis personae nomen praefert? Encyclica enim illa dicitur quae pluribus inscribitur; ut sexcentis exemplis ex historia ecclesiastica desumptis, et ex veterum monumentis apud Labbeum videre est. At epistola de qua agimus papae Leonis dumtaxat nomen exhibet. Et quamvis vel ob interpretis indiligentiam supinitatemque, vel ex animi alienatione et malitia eos titulos honoris in ipsa non offendamus, quae in aliorum scriptis occurrunt; tamen nulla ratione affirmare possumus, vel ad Dioscorum Alexandrinum, vel ad alios primarum sedium episcopos simile hujus epistolae exemplar transmissum fuisse, cum mss. codices Cassinensis et Vaticanus non aliam habeant epigraphem quam eam quae eidem cl. Christianus Lupus mss. codicum auctoritate ductus apposuit. Quid? Si ad alios episcopos eamdem epistolam Eutyches misisset, an Dioscorus vir factiosus, cujus nefaria gesta omnibus nota sunt, in latrocinali synodo praetermisisset eam publice legere, eamque Flaviano et legatis sedis apostolicae, quibus negotium facessebat, objicere distulisset? Certe ne videretur per injuriam et nefas susquedeque omnia vertere et sibi aliorum jura, et pontificis Romani praesertim usurpare, hanc epistolam seu libellum ostendisset, jubendo simul ut in synodi Actis per notarios describeretur. Haec enim sola potuisset eum ab omni invidia purgare, et cunctis patefacere non alia ratione primas partes sibi in ea synodo deberi et praesidis officio fungi, quia, provocante Eutyche, a Constantinopolitani 363 concilii sententia atque judicio suam sedem appellaverat. Non igitur encyclica haec epistola dicenda est, quae solius Romani pontificis nomen exhibet, quamque ad alios primarum sedium episcopos directam fuisse, nec unum in antiquorum monumentis vestigium atque mentio apparet. Caeteras quoque conjecturas a Quesnello pro hac parte confictas refellere supervacaneum foret, cum ex sese viribus cadant. Nam praeterquam quod ipse fatetur, Constantinum monachum, et Basilium episcopum, qui apud Ephesum pro Eutyche agebant, esse mentitos, jam non est cur ipsi aures nostras accommodare debeamus.
7.8
Quod tandem subjicit,« Encyclicam videlicet esse epistolam, ipsa tota clamat, in qua ne apex quidem de apostolica sede, vel de pontifice Romano, cujus praerogativas ac splendorem praedicare non omisisset, vir tunc temporis conciliandis sibi omnium quibus indigebat animis intentissimus. Iis igitur solis verbis usus est, quae omnium primarum sedium episcopis conveniunt. Cui enim illorum non congruunt istae: Invoco vestram sanctitatem...... ut innotescerent ista sanctitati vestrae...... Ad vos igitur, religionis defensores, et hujusmodi factiones exsecrantes confugio.» Quare noster adversarius sibi nimium blandiens suam appendicem hisce clausit verbis.« Certe haec sola posteriora verba: Ad vos, religionis defensores, etc., meridiano sole patefaciunt non ad unum, sed ad plures missum fuisse hoc qualecumque scriptum.» At quidem ex mea sententia non majus robur Quesnelli conjecturae ex istis, quae ejus appendicem claudunt, obtinere potuerunt. Nam quamvis, ut diximus, in illa epigraphe honoris nomina desiderentur, id forte amanuensis vitio dare oportet, cum aliunde ex illis vocibus, ad papam urbis Romae Leonem, id omne habeamus, unum dumtaxat nominari, cui juxta primatus ecclesiastici jura de fidei negotiis et de presbyterorum depositione spectabat judicare. Fateor deinde nullam expressam apostolicae sedis mentionem haberi, omisisse quoque illius splendorem et praerogativas praedicare. Quid tamen? Ergo scriptum hoc, qualecumque sit, ad plures fuit missum? Figmentum apage! Non consuevit imprimis Eutyches in suis conscribendis epistolis atque libellis se exercere in praedicandis splendore et praerogativis eorum ad quos provocabat. Dumtaxat suarum rerum negotiorumque rationem exponebat, quin vacaret in conciliandis sibi animis eorum quibus indigebat. Si nostro adversario, qui apostolicae sedis jura infirmis conjecturis everte e et abolere nisus est, grave non fuisset duo Eutychis scripta lustrare, ambo ad imperatorem Theodosium et Valentinianum directa, procul dubio nimia divinatione non fuisset deceptus.
7.9.1
In iis namque imperatorum praerogativas, vel illorum supremum dominatum, non praedicavit, non fuit intentus in conciliandis sibi eorum animis. Causam a Flaviano contra ipsum actam paucis dumtaxat exposuit, addens: Supplico igitur serenitati vestrae consuetae orthodoxae fidei patrocinanti et meae parvitatis opinioni praecipere beatissimos episcopos, etc. Et tandem claudens suam supplicationem, hac formula brevi nullas praerogativarum laudes continente usus est: Ut hoc consecutus( examen videlicet gestorum sub Flaviano) more solito laudans gratias agam Domino, et Deo omnium Christo, et vestrae semper pietati. Non absimilia habet in altera 364 epistola ad eosdem imperatores scripta, ut videre est in concilii Chalcedonensis Actis. Non ergo ea styli ubertate in scribendo Eutyches utebatur, qua ejus luxuries depasceretur in praedicandis laudibus et praerogativis eorum ad quos scribebat, etiamsi eorum ope et praesidio indigeret. Imperiali autem praesidio et patrocinio indiguisse negabit forte Quesnellus? Tandem, ipso nostro adversario auctore, Eutyches eum ad quem scribit interpellavit tamquam fidei defensorem et malarum factionum exsecratorem, humillime petendo ne quidquam praejudicii eidem afferrent quae per insidias contra eum gesta fuerant; nec permitteret eum excuti et eximi de numero orthodoxorum.
7.9.2
Ecquis alius umquam potuisset haec omnia jure implere, et supplicantis votis indulgere, nisi summus pontifex, cum jam ageretur de negotio in provinciali synodo ordinarie absoluto, et de sententia jam lata; cujus Acta nonnisi ab unico, et supremo judice poterant infirmari, aut rescindi, vel reprobari, aut rata haberi? Si aliquod hac de re certum testimonium desideramus, consulere juvabit unum S. Petrum Chrysologum, quem cum Eutyches per epistolas interpellasset, ut vindicem suae causae se haberet, sine ambagibus et ulla prolatatione eidem respondit: In omnibus autem hortamur te, frater honorabilis, ut his quae a beatissimo papa Romanae civitatis scripta sunt obedienter attendas, quoniam beatus Petrus, qui in propria sede vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. Nos enim pro studio pacis et fidei extra consensum Romanae civitatis episcopi causas fidei audire non possumus. Videat Quesnellus! Solus B. Petrus, qui in propria sede vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. Nec quisquam alius episcopus proprio jure extra consensum Romani episcopi causas fidei audire potest.
7.9.3
Solida necne vel infirma sint quae hactenus in tribus hisce de Eutychis appellatione capitibus conscripsimus, solus lector qui nullo partium studio ducatur sincere poterit judicare. Unum tandem pro coronide addendum censuimus, videlicet, quod in propugnandis legitimis apostolicae sedis juribus, et vindicandis Baronii et Christiani Lupi sententiis, nostris non indulsimus conjecturis. Ea dumtaxat in medium proponere in votis habuimus, quae ex veteribus monumentis hauriri possunt, quibus insistere plurimum semper allaboravimus. 365