De haeresi et historia Eutychiana
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7636 Dehaeth3
9.1
CAPUT VIII. De aliis atque aliis S. Leonis Magni epistolis Ephesini concilii occasione scriptis. S. P. studium pro Orientalium scandalis abolendis, catholicaque fide firmanda. Christiani Lupi opinio exponitur et illustratur; Dioscorus vero Alexandrinus, imperiali abusus potentia, catholicis episcopis vim oppressionemque inferens, Eutychen absolvit, et synodum in latrocinium convertendo apostolicae sedis legatos praesidium quaerere et fugam arripere coegit.
9.1
Tribus abscedentibus ab urbe Roma apostolicae sedis legatis cum Dulcitio notario, nihil eorum S. Leo praetermisit quae secum recogitaverat ad exitum fidei causas perducere posse, amputatis praeterea per sacerdotalem concordiam et pacem omnibus illis scandalis quae ob privatas aemulationes et antiqua odia per totum fere Orientem gliscebant. Uti ergo censuit, suprema illa auctoritate, quam pro confirmandis in fide fratribus S. Petrus a Christo Domino acceperat, quid credendum et ab omnibus esset profitendum circa Domini incarnationem, quidve ad abolendos pravos errores, qui nuper praetextu Nestorianae haereseos evertendae exorti erant, esset statuendum, aliis et aliis epistolis docere voluit; a quarum regulis si nullus catholicorum recessisset, minime fides catholica illud grave exitium passa fuisset, de quo in praesentiarum verba facturi sumus. Idibus igitur Junii ejusdem anni plures epistolas in Orientem deferendas suis legatis dedit. Quas inter principem locum habet illa dogmatica ad sanctum Flavianum scripta, quam tamquam nostrae sincerae fidei regulam in iis quae ad incarnationis Dominicae mysterium spectant, summa sanctorum Patrum consensione, conciliorum sanctionibus, Romanorum pontificum decretis, habendam esse in catholica Ecclesia stabilitum fuit. Ad hanc porro Chalcedonensis concilii Patres attendentes, hocce judicium efformarunt, nulla ratione videlicet differre ab ea revelatione divo Petro facta, Christi Domini divinitatem confitenti, ob quam beatus pronuntiatus est. Namque PP. illi summa veneratione susceperunt, 374 utpote et magni illius Petri confessioni congruentem, et communem quamdam columnam existentem adversus perverse sentientes. Cujus praeterea tanti faciendum esse S. Gelasius papa censuit, ut in Romano concilio de apocryphis agens scripturis illud decretum ediderit, quo asseritur: Probamus epistolam B. Leonis papae ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum destinatam; cujus textum quispiam si usque ad unum iota dispunxerit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit.
9.2
Qualem vero quantamque venerationem in Ecclesia obtinuerit, probat etiam illa consuetudo a cardinali Baronio annotata, qui asseverat Romanum clerum Adventus tempore in divinis recitandis officiis eam legere consuevisse, quamque immediate forte post Gelasii decretum observatam fuisse, indicant sacrarum lectionum libri, qui ad usum chori inserviebant, quos inter unum vetustissimum nostris oculis lustravimus in Vaticana bibliotheca asservatum. Hunc porro lectionum codicem sexto Ecclesiae saeculo ab Agimundo presbytero, Romanis et uncialibus characteribus descriptum, et in duas partes divisum, prodit epigraphes quaedam ad calcem alterius partis appositae, in qua non tantum scriptoris nomen exprimitur, verum etiam indicatur eo codice uti consuevisse, in divinis persolvendis officiis, ecclesiam Sanctorum duodecim Apostolorum urbis Romae. Illum itaque integre percurrentes, fere omnes S. pontificis nostri sermones, et homilias, secundum ordinem dierum atque festorum distributas offendimus, cujus distributionis unum integrum specimen ad hujus nostri Operis calcem apponere et exhibere ipsi Vaticanae bibliothecae scriptores humanissime nobis persuaserunt. Ut inde lectores colligere possent, contra quosdam recentiores criticos, antiquissimam esse quarumdam solemnitatum institutionem, et ad nostra usque tempora inviolabiliter eum ritum esse in Ecclesia servatum, quem nostri majores animarumque pastores tradiderunt. Quemadmodum itaque ex hoc sacrarum lectionum libro comprobabitur, haudquaquam vetustam ecclesiasticae disciplinae traditionem in festis agendis divinisque laudibus persolvendis fuisse mutatam; ita facile heterodoxi argumentari poterunt summa religione fuisse servatam sacram traditionem, et inviolabiliter mansisse incorruptam in rebus ad fidei dogmata sacramentorumque administrationem pertinentibus, de quibus in praesens verba facere nec congruum, nec ne cesse est.
9.3
Jam vero hocce Vaticano codice relicto, ad laudatam epistolam revertamur, in qua conscribenda eum scopum sibi Leo Magnus proposuit, ut fidei in multorum Orientalium cordibus, ob unius imperiti senis novam doctrinam nutanti et periclitanti, praesidium et firmamentum praeberet, pravos errores damnaret et universo catholicorum coetui quid perpetuo et inviolabiliter esset credendum proponeret atque decerneret. Minime opus est hic eam doctrinam recensere qua haec epistola referta est, vel saltem, singula ejus capita, in quibus divisa est, explicare. Vix aliquem ex theologis haec latere posse arbitramur. Illud unum dumtaxat annotandum censuimus, quod et in antecedentibus aliqua ratione delibavimus, S. Leonem videlicet, absque Occidentalium concilio, et cujusquam alterius episcopi suffragio, tamquam absurdam atque perversam Eutychis professionem damnasse, et dignis objurgationibus corripuisse Constantinopolitanos judices, qui in synodo increpare omiserunt sermonem nimis insipientem, nimisque blasphemum, quasi nihil quod offenderet esset auditum, cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est natura in eo singularis asseritur. Mandat tamen cum Eutychete miserationem 375 adhiberi, iis conditionibus servatis, quod huic epistolae subscribere non detrectaret, et viva voce prava dogmata quae imbiberat damnaret. Totius denique causae exsecutionem suis legatis commisisse asseverat, qui pontificias partes in concilio agere et sustinere debent, Divinitatis auxilium opitulaturum fore confidens, ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. Si quis igitur modo parumper ad hanc summi pontificis agendi rationem animadvertat, nescio an rationabiliter dubitare poterit S. Leonem plenam et absolutam exercuisse potestatem et jurisdictionem, vel in haeresi Eutychiana damnanda, vel in fidei regulis conscribendis, vel denique in decernendis iis formulis et conditionibus sub quibus dumtaxat ad poenitentiam et satisfactionem Eutychem recipiendum esse mandavit, si falsum dogma quod pertinacius defenderat ejuraret et exsecraret? Haec igitur agendi ratio valde diversa est ab illa quam Quesnellus confingit, contendens Orientalium causas non ad unum summum Romanum pontificem, sed ad omnes primarum sedium episcopos et synodos esse delatas, quorum judicium semper appellabant qui a provincialibus vel metropolitanis episcopis condemnabantur. Dicant, amabo, quotquot ita fabulantur, cujus concilii auctoritate in lucem prodiit haec ad Flavianum dogmatica epistola, vel quinam fuerint illi Occidentis episcopi qui suffragium tulerunt in hac haeresi damnanda, vel in fidei regula praescribenda? S. Leo solus haec omnia praestitisse et praestare debuisse satis exploratum est. Qui, suae sedis plenitudine potestatis usus, quae juris apostolatus erant indicavit, definivit, praescripsit, rerum deinde omnium exsecutione suis legatis commissa, quibus in futura synodo ejus partes subire imperaverat; quin jam lata decreta ex aliorum episcoporum suffragio vim et vigorem assequerentur, sed solemniorem promulgationem dumtaxat; ita ut qui in Oriente de ea fide postulabantur, aut suspecti erant, harum litterarum subscriptione probarentur, et quoties subscribere detrectassent, omni clericali honore et gradu privati a catholicorum coetu expellerentur.
9.4
Et quidem quid aliud indicant aliae illae litterae quas S. pontifex in Oriente suis legatis deferendas dedit? huic consona est alia subsequens ad Julianum episcopum Coensem scripta, qui optime instructus de iis quae in duobus praecedentibus Constantinopolitanis synodis contigerant, quibus eum interfuisse ex Actorum serie intelligimus, jam per Basilium diaconum ad S. Leonem sua scripta direxerat, quae multum( ait Leo) nobis catholici sensus fervore placuerunt, etiam hanc paginam quae illis epistolis consonaret adjecimus. Hic autem praecedentem ad Flavianum episcopum indicatam esse, dubium esse non potest, cum expresse id S. Leo in hujus epistolae exordiis fateatur, scribendo: Licet per nostros quos ab Urbe pro fidei causa direximus plenissimas ad fratrem nostrum Flavianum litteras miserimus, contra nimiae impietatis errorem. Quid autem praefatae epistolae ad Flavianum directae in praesenti adjicere voluerit ut unanimiter atque constanter his qui Evangelium Christi corrumpere cupiebant resisterent, hujus textus perspicue manifestat. In quo demonstrat Eutychen spem Christianam omniumque mysteriorum veritatem corrumpere; utriusque naturae proprietates in Christo mansisse; Christi quoque animam non praeexstitisse corpori, nec corpus ex nihilo conditum; sed utrumque nobiscum ejusdem esse naturae. Sed tandem esse incitatum( ait) ad latitudinem disserendi ab ipsa materiae amplitudine. Sed illum amplius dicendi copta laborare non oportere, praesertim cum per suos legatos ad Flavianum sufficientes litteras misisset, ad confirmandos animos non solum sacerdotum, sed etiam laicorum. His profecto consonae sunt duae aliae subsequentes epistolae 376 eadem die signatae; quarum altera est ad Theodosium Augustum, altera ad Pulcheriam pariter Augustam; vel illa quam ad Faustum et Martinum archimandritas Constantinopolitanos direxit. In hac enim evidentissime fatetur se potissimum rata habere Constantinopolitani concilii gesta, ex quorum lectione cum cognovisset merito fuisse Eutychianum dogma reprobatum, etiam nos( subjicit) detestandum esse decernimus. Addit praeterea: Ut si insipiens in sua pravitate voluerit permanere, habeat cum his consortium quorum est secutus errorem. Merito enim fiet extra Christi Ecclesiam, qui in Christo humanam, id est nostram negat esse naturam.
9.5
Sed jam de epistola ad Ephesinam synodum scripta verba faciamus, ex qua sancti pontificis studium hujusque agendi ratio notiora fient quae adhibuit ut Orientalium scandala, aemulationes privataque odia abolerentur, et catholica fides in omnium corde firmaretur. In hac enim percurrenda epistola intelleximus S. Leonem omnes Eutychis, Chrysaphii et Dioscori artes ad Theodosii pium animum pervertendum adhibitas prorsus latuisse, ut nec leviter suspicari posset apostolicae sedis jura in dicta Ephesina synodo pessumdanda, et ad exitium perducenda esse. Immo hujus epistolae textum sedulo inspicientes, merito conjicere nobis opus fuit laudatum Theodosium imperatorem divinis insistendo institutis omnino apostolicae sedis auctoritatem( ut par erat) interponere, et adhibere voluisse pro eadem synodo convocanda; ut nimirum per Romanum pontificem S. Petri successorem declararetur quidquid in illa fidei controversia ab omnibus catholicis esset tenendum. Quae sane Leoni argumenta praestabant imperatorem talem primo habuisse animum, ut nefas prorsus judicaret praesidio synodi Patribus esse pro iis apostolicae sedis juribus violandis quae jam in praecedentibus generalibus conciliis divina primo humana deinde auctoritate firmata et approbata fuere. Ne vero fabulari videar, verba illa quibus S. pontifex epistolam ad synodum Ephesinam orsus est immediate subjiciam. Religiosa( ait) clementissimi principis fides sciens ad suam gloriam maxime pertinere, si intra Ecclesiam catholicam nullius erroris germen exsurgeret, hanc reverentiam divinis detulit institutis, ut ad sanctae dispositionis effectum auctoritatem apostolicae sedis adhiberet, tamquam a beatissimo Petro cuperet declarari quid in ejus confessione laudatum sit. Si itaque S. Leo Ephesini concilii PP. allocuturus, cur, qua occasione, quove titulo imperatorem apostolicae sedis auctoritatem adhibuerit enarrat, non video quemadmodum quidam scriptores nimis fidenter asseveraverint eam synodum sola imperatoris auctoritate fuisse indictam atque coactam. Apostolicae utique sedis auctoritatem adhiberi petiit, ut divinis pareret institutis, et ut novum erroris germen radicitus evelleretur. Praeterea si imperator cupiebat ab apostolica sede, tamquam a divo Petro declarari quid in hujus confessione a Christo Domino laudatum fuerat, vix credi potest ita animo et opere tum Romanorum pontificum juribus repugnasse, iisque fuisse infensum, ut haec abolere quaesiverit. Et propterea omnem injuriam, quam tum apostolica sedes passa est, non in imperatorem, sed in ejus ministros, qui principis clementia, et maxime animi infirmitate, abusi sunt, rejiciendam esse constantissime propugnamus. Cujus quidem rei si alia argumenta exponere deberemus, illud unum abunde pro omnibus sufficeret, quod colligimus ex priori epistola ejusdem Theodosii ad S. Leonem, qua sincere omnia scandala et turbas in Constantinopolitana Ecclesia excitatas ob Eutychis haeresim indicavit, et ut medelam iis adhiberet efflagitavit.
9.6
Quod quidem non obscure et in hac epistola ad Ephesinam synodum 377 patefecit scribens: Verum( loquitur de Eutyche) quia etiam talium non est negligenda curatio, et pie ac religiose Christianissimus imperator haberi voluit episcopale concilium, ut pleniore judicio omnis possit error aboleri; fratres nostros Julium, etc....... et communi vobiscum sententia, quae Domino sint placitura constituant. En ergo synodi habendae causa sufficientissime explicata. Necessum erat mederi malis quibus Eutyches laborabat, qui Christi Evangelio contradicebat, ostendens se nullum umquam studium cognoscendae veritatis habuisse. Id imperator flagitaverat. Et ideo, divinorum institutorum dictamen primo secutus, auctoritatem apostolicae sedis ad sanctae dispositionis effectum adhibuit; petiit haberi episcopale concilium, credens hoc modo etiam Eutychetis nomini prospicere et consulere posse. Cum propter senectutem et archimandritae magni et celebrioris monasterii ministerium honorabilis videretur, ut Leo ipse in epistola ad Julianum Coensem clarius indicavit. Igitur apostolicae sedis auctoritatem imperator non despiciebat, non rejiciebat, si pro habenda synodo eam adhibere voluit. Hujusce quidem votis Romanum pontificem potuisse aut debuisse obsistere nulla prorsus ratio suadebat. Cum ageretur potissimum de evellendo tali tantoque zizaniorum germine, quod sacram et ecclesiasticam oeconomiam rerumque administrationem susquedeque cum fidei catholicae exitio vertebat. Quare ad abolendum tantarum perturbationum strepitum, et ad jam excitatas discordias componendas, quae ex una parte originem trahebant a Nestorianorum reliquiis, ex altera a novo germinante errore in dies adolescente procreabantur, plenius judicium expedire et quasi necessarium esse videbatur. Quamvis revera fidei causa sufficienter in Constantinopolitana synodo a Flaviano primum fuerit tractata; et demum recognita, approbata, atque confirmata ab eodem sanctissimo pontifice Leone. Id, velit nolit, Quesnellus fateri debet, qui nusquam inter canonicum et solemnius judicium, quemadmodum opus erat, discrimen admisit, quod quidem pluribus in locis S. Leo ipse indicavit. Et potissimum in hac eadem epistola, et in subsequentibus, in quibus non tantum disseruit de pleniore judicio vel diligentiori examine habendo, sed de sententia canonice in Eutychen lata, et ab apostolica sede approbata et confirmata; verum etiam indicat libellum ab ipso Eutyche jampridem acceptum, in quo profitebatur propria voce et subscriptione suam damnaturum opinionem, spondens per omnia nostram( ait idem sanctus Leo) secuturum esse sententiam.
9.7
Non absimilia scripta conspicimus in duabus epistolis, idibus Junii pariter signatis, quarum alteram ad Pulcheriam Augustam, alteram ad ipsum Julianum Coensem direxit. Ad quas cum animadvertisset Paschasius Quesnellus, quaesivit cur eadem die duas epistolas Leo dedisset cum Juliano, tum Pulcheriae Augustae, cum una singulis sufficere potuisset. Praesertim cum novarum litterarum causa et argumenta non appareant. Quaestionem dirimere idem Quesnellus nisus est, variis in medium conjecturis adductis, quas nos lectori transcribere non piget, ut forte deducat, quod nos plene hactenus non sumus assecuti.« Nihil ergo( ait Quesnellus) certi affirmem: an occasione nuntii qui legatos anteverteret, an metu ne legati adire Augustam prohiberentur, quod certe accidit, ut ex epist. 41 satis apertum est. Nam altera epistola ad Pulcheriam breviter complectitur 378 ea quae per legatos scripta, et legatos retentos aliquamdiu Romae ex breviore epistola quam iterum ad Flavianum XII kalendas Julii accepimus: Cum ea( inquit) quae ipsi portabunt scripta sit plenius instruendus. Et rursus: Subsecuturos significo quos in hac re placuit destinare.» Priores has Quesnellii conjecturas minime esse spernendas ingenue fateor. Ea quoque admissa ratione qua asseverat legatos praepeditus fuisse, ne coram Pulcheria Augusta se sisterent, ut apparet ex tota laudata 41 epistola, in qua vehementer conqueritur ad eam non pervenisse epistolas quas in fidei causa per suos clericos direxerat. Et ibidem clericorum voce legatos ad Ephesinam synodum indicare voluisse, inferius manifestat, subjiciens: Sed cum ad mansuetudinem vestram adeo non potuerint pervenire qui missi sunt; ut ad nos vix unus illorum Hilarus diaconus noster effugiens sit reversus, iteranda scripta credidimus. Hanc autem epistolam post Ephesinam synodum scripsisse ex toto illius contextu, de quo opportunius suo loco verba faciemus, tum ex temporis nota manifestum est. Signata quippe fuit III idus Octobris ejusdem anni. Utcumque tamen res contigerit; videlicet, an Leo habuerit nuntium qui legatorum iter anteverteret; an metuerit quod legati Augustam prohiberentur adire, ignoramus. Unum tamen exploratum est, S. Leonem omne studium adhibuisse, omniaque quaesivisse media ut Orientalium scandala abolerentur, et catholica fides ibidem laesa et quasi periclitans firmaretur. Aliam tamen Quesnelli conjecturam, qua sibi persuasit XII kalendas Julii legatos adhuc Romae fuisse retentos praecedenti capite jam nos rejecimus, ideoque eam missam facimus.
9.8
Interim vero, profectis jam apostolicae sedis legatis, S. Leo litterarum commercium cum S. Flaviano non intermisit. Nam cum ab eo novas litteras per Basilium diaconum accepisset, duodecimo kalendas Augusti ad eum rescripsit, suisque in litteris, ut strenue contra inimicos nativitatis et crucis Christi dimicaret, quin ab adversariorum potestatibus et insidiis territaretur adhortatur. Ut hanc animi firmitatem ei suaderet Pauli apostoli verbis usus est: In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis. Sed sancto pontifici aliquo modo innotuisse tum Dioscori, Chrysaphii, caeterorumque Eutychianorum machinationes argumentari licet. Quia Basilius litterarum Flaviani perlator recenter e Constantinopoli abscesserat, et multa Leoni narrasse quae in Flaviani epistola non continebantur, indicant S. P. verba illa: Et ad familiarem interrogationem idoneus erat sermo praedicti, per quem nunc alloquia reddentes, dilectionem tuam per Dei nostri gratiam, in quo fidimus, cohortamur, utentes verbis apostolicis, etc. Non obstante tamen tantarum perturbationum conflictu, imperitorum insaniam curare cupiens, mandat Flaviano patientiae medicinam adhibere. Ad curandam( ait) imperitorum insaniam, etiam patientiae vos adhibere volumus medicinam, ita ut si Eutychiani, qui increverant, suum exsecrassent errorem, misericordiae iisdem episcopalis benevolentia non negaretur: Mansuro( attendat ad haec verba Quesnellus) judicio quod praecessit, si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit. At de gravissimis machinationibus quae in fidei et catholicorum exitium ordiebantur et parabantur, a Basilio familiaribus illis interrogationibus S. Leonem fuisse instructum, perspicue alia epistola tertio idus Augusti signata patefacit. Scribit enim ad eumdem Flavianum, cujus taciturnitate pontificiam augeri sollicitudinem manifestat, dicens: Cum nos curarum tuarum participes, pro fidei defensione solliciti, frequenter per occasiones idoneas ad dilectionem tuam litteras miserimus, consolationibus pontificiarum adhortationum eum adjuvare cupiens, ne adversariorum stimulis moveretur, tandem adhortatur: atque ut tota celeritate( ait) ad nostra scripta respondeas, nosque subinde de tuis actionibus, nostrorumque( legatorum videlicet) et de totius causae absolutione facias 379 certiores, ut sollicitudinem quam nunc pro fidei defensione gerimus prosperioribus nuntiatis molliamus. Maximis ergo angustiis tum urgeri atque cruciari pontificium animum illa verba significant.
9.9
At quid? Graviora adhuc perpeti fuit coactus, quia ejus studium Eutychiani, Dioscoro et Crysaphio impotenter agentibus, eludere et irritum reddere ausi sunt. Nam Ephesina illa synodus kalendis Augusti indicta, infelicissimum habens exordium, sexto idus ejusdem mensis, cum Dioscorus episcopus Alexandrinus, spretis omnibus ecclesiasticis regulis primatum in ea sibi vindicavit, extortis hac de causa( ut vidimus) a potestate saeculi, nimirum a Theodosio imperatore, litteris quibus auctoritatem et primatum eidem praebebatur. Clarissimus tamen Christianus Lupus ad hanc cum Dioscori tum Theodosii imperatoris agendi rationem animadvertens, Theodosium nititur excusare, hujusque litteras benigne interpretari arbitratus, quod minime in consiliis habuerit Romani pontificis jura violare et infringere; sed Dioscorum se constituisse synodi praesidem ex violenta invasione, nequaquam ex delegatione principis. Hinc non contemnendas quasdam rationes subjecit scribendo.« Absit ut Theodosius Augustus se ab eunucho seduci permiserit ad Romanum episcopum a praesidentia excludendum. Etenim sacris ejus ad Dioscorum epistolis additur haec subnotatio: Eodem tenore scriptum est Juvenali episcopo reverendissimo Hierosolymorum, et ipse Dioscorus in synodo Chalcedonensi dixit ad gloriosissimos judices: Comperit vestra clementia quia non mihi soli sanctissimus noster imperator commisit judicium, sed et beatissimo Juvenali et sanctissimo episcopo Thalassio.» Verum idem Christianus Lupus volens ex una parte Theodosium imperatorem ab hac nota purgare, et sedis apostolicae jura tueri, narrat quemadmodum Dioscorus synodi praesidentiam usurpare contendens vigore sacrae divalis, eidem obstitit Julius episcopus Puteolanus, unus ex S. Leonis legatis, interpretante Florentio Lydiae episcopo, dicens: Eodem tenore a piissimis et Christianissimis sanctissimus noster papa Romanae Ecclesiae praepositus vocatus est. Et Hilarus diaconus, alter ex legatis a latere sancti Leonis, palam in ea pseudosynodo protestatus est; Gloriosissimi et Christianissimi imperatores charitatem circa fidem catholicam et affectum tenentes, beatissimum episcopum nostrum Leonem apostolicae sedis praesulem, ut huic venerabili et sancto concilio adesset, dirigentes venerabiles epistolas, supplicarunt. Ex qua loquendi formula colligit idem sapientissimus annotator imperatoris ad Romanum pontificem epistolas non rigorosas jussiones praetulisse, sed supplicationes, quas tamen Leo cujusdam reverentiae causa jussiones appellare voluerit, ut magni habere indicaret. Rursus autem Hilarum institisse, ne sibi aliisque legatis commissum munus cum apostolicae sedis dedecore et contemptu dejiceretur, probant sequentia haec verba: Papa nos direxit, non dubitans se in nobis adesse, quos praecipue cognoscit omnia quae ad fidei catholicae sinceritatem et quae ad sancti Petri apostoli pertinent reverentiam agere.
9.10
Majus tandem robur Lupi annotationes assequi videntur ex iis quae Lucentius Asculanus episcopus in Chalcedonensi concilio Dioscoro objecit, hunc de gravi crimine insimulans, dicendo: Judicii sui necesse est eum dare rationem, qui cum personam judicandi non haberet, praesumpsit et ausus est synodum facere( id est synodo generali praesidere), quod 380 sine auctoritate sedis apostolicae numquam licuit, numquam factum est. Haec ergo sunt quae cum laudabili eximiae eruditionis apparatu idem Christianus Lupus annotavit; ut videlicet ostenderet Theodosium facile purgari posse ab ea schismatis nota, qua inuri posse ob violata apostolicae sedis jura, post Baronium, multi, et fere omnes, scriptores opinati sunt. Verumtamen varia Christiano Lupo negotium facessere possunt, illiusque opinationem extenuare. Nam imprimis quod spectat ad imperatoris divalem, qua Dioscorus synodi praeses constitutus legitur, eam aliter ac illius verba sonant difficile est interpretari. Habet enim: Hac de causa necessarium duximus his sacris litteris uti ad tuam reverentiam, per quas manifestum facimus tuae beatitudini, et universae sanctae synodo, quod nos, regulas Patrum sequentes, non solum propter Theodoretum, sed etiam alios omnes qui ad congregatam sanctam synodum pertinent, auctoritatem et primatum tuae praebemus beatitudini. Haec verba sane, cum tota illa praecedenti causali, apertum schisma contra sedem Romanam divalem illam excitare et inducere etiam Rusticus diaconus, vetustus interpres Actorum Chalcedonensis synodi, intellexit. Quod sequenti annotatione indicavit, ad ultima illa verba subjiciens: Aperte contra sedem Romanam.
9.11
Nec quidquam conficere posse arbitramur quod in eadem divali Juvenalis episcopi Hierosolymorum et Thalassii Caesareensis in Cappadocia primati nomina offendamus, ut conjicere possimus ejusdem divalis vigore istis quoque primatum ab imperatore fuisse attributum. Nam dumtaxat imperator ibidem indicavit sibi persuasum esse duos hos episcopos futuros esse animo et actionibus concordes ipsi Dioscoro. Sed de collato iisdem primatu et praesidendi auctoritate altum servat silentium. Verba ergo quae sequuntur exscribamus. Scientes diligentius quod et reverendissimus archiepiscopus Hierosolymorum Juvenalis, et beatissimus archiepiscopus Thalassius, et omnis talis fervens amator et aemulator orthodoxae fidei, consentanei erunt tuae sanctitati, radianti per Dei gratiam honestate vitae et catholica fide. Nullam ergo facultatem Juvenali et Thalassio archiepiscopis factam fuisse perspicuum est. Alias et quicumque qui in ea synodo locum habuisset, quique Dioscori studiis et partibus suo consensu adhaesisset, praesidis auctoritatem sibi potuisset assumere, hancque illi adjudicare ob illa verba et omnis talis fervens amator..... consentanei erunt tuae sanctitati; quod quidem Christianus Lupus nec dat, nec dare potuit. Restat difficultas an Theodosius eodem tenore scripserit vel ad Juvenalem, vel ad S. Leonem papam. Subnotatio a Lupo pro Juvenale adducta nutat. Nam Labbeus legendum credidit, eodem tempore. Quamvis Stephanus Baluzius priorem retinendam esse lectionem judicaverit, ut in libris calamo exaratis. Addit: Romani reposuerunt: Eodem tenore scriptum est etiam Juvenali, etc. Editio Regia: Eodem tempore scriptum est etiam. Concludit itaque idem Baluzius: Nemo non videt erratum esse typographi, neque video cur retentum sit a Labbeo. In hac itaque mss. codd. et editorum varietate, quid certi inferre possimus non video. Idcirco ejusmodi annotationi firmiter insistendum esse non arbitror. Potissimum cum lateat a quo vel qua auctoritate conciliorum Actis fuerit apposita. Praeterea dato adhuc quod lectio a Christiano Lupo adoptata genuina sit, et a nemine in dubium adducatur, quid inde? An non verba illa: eodem tenore scriptum est etiam Juvenali, sine ulla violenta interpretatione exponi possunt, Juvenali scriptum fuisse, ut unanimi consensione Dioscoro adhaereret? In hoc casu litterae ad Juvenalem Hierosolymorum directae apprime respondent Theodosii divalibus Dioscoro datis, in quibus dumtaxat mentio facta est Juvenalem et Thalassium in ea synodo consentaneos futuros 381 esse sanctitati Dioscori, radianti Dei gratia honestate vitae et catholica fide. Nullo respectu habito ad auctoritatem et primatum quae solus Dioscorus summa injuria extorserat. Sed vim potius facere possunt in Lupi favorem verba quibus Dioscorus, se purgare cupiens a criminibus in Ephesina synodo patratis, Chalcedonensibus PP. audacter respondebat: Comperit vestra clementia quia non mihi soli sacratissimus noster imperator commisit judicium, sed et beatissimo Juvenali et sanctissimo Thalassio auctoritatem synodi dedit. Nos ergo judicavimus quae judicata sunt. Consensit nobis universa synodus. Quare in me solum ista extenduntur, quando auctoritas ex aequo tribus data est, et judicatis a nobis consensit, ut dixi, universa synodus.
9.12
Postrema profecto haec verba, quae annotare Lupus omisit, si non subdole et ad adsciscendos sibi in criminibus socios prolata fuissent, argumentum suppeditarent judicandi Dioscorum arroganter non sibi assumpsisse ex imperatoris divali auctoritatem synodo veluti primatem praesidendi, sed ex aequo et Juvenali atque Thalassio datam fuisse. Verumtamen in nostrae causae favorem quid deduceretur? Si in illa divali nulla prorsus mentio Leonis summi pontificis habeatur, ad quem, spectatis omnibus juribus et praecedentium conciliorum consuetudine synodo praeesse pertinebat? Non video ergo quemadmodum plene Theodosius purgari possit ab ea nota, qua, circumventus a suis ministris, ultro manus praebuerit ad apostolicae sedis jura infringenda. Modo tandem difficultas redit, an Theodosius eodem tenore scripserit ad S. Leonem. Duo quidem consideranda occurrunt, quae Lupi opinioni patrocinari videntur. Alterum, quod jampridem in hoc capite a nobis discussum et enucleatum est, disserentes de divi Leonis epistola ad Ephesinam synodum. Aliud est testimonium Julii Puteolani ab ipso Lupo in medium adductum. Quoad primum attinet, gravissimae solum conjecturae occurrunt. Non enim hactenus ab eruditis Theodosii epistolae ad Leonem de indicta Ephesina synodo repertae sunt, ut certo statuere possimus has ejusdem fuisse tenoris cum divalibus ad Dioscorum directis. Unum dumtaxat exploratum est, numquam S. Leonem suspicatum fuisse quod praerogativa primatus et jus praesidendi synodo aliorum impotentia ipsi esset adjudicandum. Alias auctoritatem apostolicae sedis quam adhibuit Theodosius numquam interposuisset, nec suos legatos tot tantisque laboribus et discriminibus exposuisset, locum et tempus factiosis viris forte dedisset, optime conscius eadem tempora non semper currere posse. Tale tantumque robur tenebat in virtute S. pontifex, ut nequaquam a quacumque saeculi potestate vinci posset; potissimum cum ageretur de apostolicae sedis juribus et praerogativis, quas nec leviter laedere cuiquam permisit, ut sexcentis exemplis ex ejus vita desumptis explicare possemus. Julii utique episcopi Puteolani locutio multum conficeret. Auctoritatem autem et pondus haberet ad purgandam diluendamque schismatis notam qua a quamplurimis scriptoribus Theodosius imperator inuritur. Sed Theodosii litterarum tenor qualis fuerit, hactenus ignoratur. Propterea qui nodum in scirpo quaerere solent, et vel 382 imperatorem laesae ecclesiasticae jurisdictionis reum, vel qui Romanorum pontificum auctoritatem in indicendis et habendis conciliis reformare et penitus dejicere nituntur, si alia argumenta magis perspicua non suppeterent, respondebunt: Verba illa, eodem tenore cadere dumtaxat supra concilii indictionem, ita ut aeque sanctus Leo ab imperatore vocatus fuerit, ac Dioscorus, Juvenalis, atque Thalassius; minime vero referri ad synodi primatem et praesidem, quam praerogativam unice Dioscoro commissam fuisse et laudata divalis et synodalium gestorum series patefaciunt. Si ita mihi reponeretur, non tamen in angulum Christiani Lupi opinionem rejiciendam esse arbitrarer. Hanc enim majus robur et vim assequi, ex Hilari diaconi, apostolicae sedis pariter legati, protestatione, si integram eam doctissimus vir in medium attulisset, quemadmodum nos facere necessarium duximus, quidem docti viri, qui nullis adhaereant partibus, judicabunt.
9.13
Hilarus itaque diaconus Romanus, interpretante eum Florentio episcopo Lydorum, dixit: Gloriosissimi et christianissimi imperatores charitatem circa fidem catholicam et affectum tenentes, beatissimum episcopum Leonem apostolicae sedis praesulem, ut huic venerabili et sancto concilio adesset, dirigentes venerabiles epistolas, supplicarunt; cujus pietati placere potuit, si in hac re teneretur aliqua similitudo. Nam melius potest cognoscere vestra sanctitas, quia neque in Nicaena, neque in Ephesina sancta synodo, neque in alio tali sancto concilio papa perpetuae sanctissimae sedis adfuit. Alludit hic forte Hilarus ad ea quae S. pontifex scripsit ad imperatorem Theodosium, et Pulcheriam augustam, recensendo causas quae eum praepediebant ne extra Italiam ad habendum concilium proficisceretur. Subdidit deinde Hilarus: Pro qua re hujus formae sequens consuetudinem nos direxit. Qui sanctissimus non dubitans se in vobis hic adesse, quos praecipue cognoscit omnia quae ad fidei catholicae sinceritatem et quae ad S. Petri apostoli pertinent reverentiam agere, qui etiam per nos congruas sanctorum Patrum concilio direxit epistolas, quas suscipi et recenseri praecipite. Gravissima haec Hilari allocutio, ipsiusque justissima postulatio, apostolicae sedis juribus innixa, nec contemni, nec rejici debebat a Dioscoro; cum testimonium perhibuisset Hilarius, S. pontificem concilio adesse per suos legatos, atque postulasset ut a Patribus id cognosceretur, ejusque dogmatica epistola susciperetur et legeretur. Tum vero Dioscorus, intemperantiae frenis laxatis, se constituit ambitiosum judicem omnium gerendarum rerum, imperialium ministrorum protectione et armatae cohortis praesidio inflatus, audacter praecepit: Suscipiantur quae scripta sunt ad hanc sanctam et universalem synodum a sanctissimo fratre nostro coepiscopo Leone. Ne relegerentur, praepedivit, et harum litterarum loco, aliae divinae litterae redditae sunt, quas prae manibus tenebat Joannes presbyter, et primicerius notariorum, quae de Juvenalis mandato lectae et insertae fuerunt fidei monumentorum. Haec quidem, ut sincere fatear, portendunt Dioscorum se constituisse synodi praesidem ex violenta invasione, ut Christianus Lupus indicavit. Nescio tamen an principis delegationem prorsus excludant. Lupo tamen suffragari videtur Rusticus, vetustus interpres Actorum Chalcedonensium, qui ad hanc Dioscori agendi rationem animadvertens, annotavit in margine: Praevaricatio Dioscori, suscipi epistolam papae a synodo, et non relegi. Ista quidem, ut aequitas postulabat, cum ad magis Christiani Lupi opinionem explicandam, tum ad quasdam obscuras implexasque quaestiones, occasione suae opinionis ab eodem Lupo excitatas, aut dirimendas, aut illustrandas nos scribere oportuit; minime tamen recedentes a summo S. pontificis Leonis studio, qui omnia validiora media adhibuit ut in indicta synodo omnia ad justitiae apices agerentur. 383
9.14
Posteaquam vero Dioscorus omne arbitrium in synodo accepit, quid boni Leoni et universae catholicae Ecclesiae sperandum supererat? Quid praesidii Flaviano Eusebioque Dorylaei, qui Elpidium cum armatis militum copiis, de imperatoris mandato, conspiciunt adesse synodo, accepta jam facultate in vincula mittendi quotquot praesidis voluntati obstitissent? Fateor quidem hanc facultatem Elpidio factam fuisse contra concordiae turbatores. At qua ratione Flavianus, et Eusebius, aliique, qui fortiter pro catholica fide et pro apostolicae sedis juribus merito contendebant, poterant esse concordes et aequanimes cum iis qui sub honestatis specie fidem incarnationis profligare volebant, et catholicae doctrinae vindices opprimere?« Vetantur( animadvertit Quesnellus) episcopi, qui prius condemnaverunt Eutychen, sententiam dicere; immo judicium de suo in Eutychen judicio exspectare imperantur. Missae praeterea litterae ab Augusto ad proconsulem provinciae, ad magistratus et duces exercitus, ut exsecutioni mandent decreta concilii. Demum ad ipsam synodum, ubi Flavianum ut turbulentum et novas res in religione molientem, Eutychen vero honorifice compellat, ut virum probum et veritatis tenacem.» Haec de illius synodi exordiis recensuit Quesnellus, parum in his describendis abscedens a Baronio et aliis, qui, ordinata magis methodo, hanc tragicam describunt historiam; quam tamen nos summatim dumtaxat referre in studiis habemus, ne actum ab aliis agere videamur. Inter ergo alias injurias quas primo Flavianus subire cogitur, una illa fuit, quod, convenientibus in illa synodo Domno Antiocheno, Juvenali Hierosolymorum, Stephano Ephesi, et aliis, minime ipsi Flaviano permissum fuerit post Antiochenum episcopum sedere, sed post Juvenalem. Atque convenientibus centum et triginta episcopis in basilica Dei Genitricis Mariae, jussum est a Dioscoro legi litteras imperatoris ad se ipsum datas: legati vero apostolicae sedis, nimirum Julius episcopus Puteolanus, Renatus presbyter titulo Sancti Clementis, Hilarus diaconus, synodum de sua legatione docuerunt, exhibitis pariter epistolis quas cum ad synodum, tum ad Flavianum sanctissimus Leo Magnus direxerat. Susceptae quidem fuerunt hujusmodi litterae( ut vidimus paulo ante), minime lectae. Et quamvis pontificii legati pluries instetissent ut legerentur, et sub juramento id promisisset Dioscorus, tamen perjurii reus potius fieri voluit, Ecclesiae apostolicae jura violare, scandalum in totum orbem excitare, quam permittere ut recitarentur.
9.15
Harum ergo litterarum loco maluit ut imperatoris litterae legerentur; et audita suggestione qua postulabatur ut fidei causa tractaretur, Dioscorus petitionem rejecit dicens decretum esse ab imperatore ut de controversiis Constantinopoli Flavianum inter et Eutychen exortis tractaretur. Notarii, qui Acta excipiebant ex ejusdem Alexandrini episcopi mandato addiderunt episcopos Dioscoro acquievisse, et acclamasse de fide nihil esse agendum et innovandum. At putidum hocce mendacium patefactum est in Chalcedonensi concilio, actione prima. Immo additum est Dioscori notarios impetum fecisse in notarios Stephani episcopi Ephesini; deletumque quod recens fuerat exaratum, vimque magnam adhibitam, ut eorum thecas abriperent, et ab iisdem digitos resistentium pene confractos esse. Ut igitur quae Dioscorus secum agitaverat exsecutioni demandaret, ex Elpidii comitis suggestione, Eutyches, probantibus episcopis, ingredi jussus est, causamque agere, ut quae de fide sentiret annuntiaret. Qui consueta calliditate utens, blande, tamquam testes suae fidei, synodi Patres interpellabat, prius se ipsum Patri, Filio et Spiritui sancto commendando. Se fidei libellum prae manibus habere fassus est, quem sanctae 384 synodo obtulit. In eo autem se a pueritia constituisse in silentio vivere asseverat, vitamque usque ad decrepitam senectutem agere, longe ab omnibus conturbationibus; sed pessimis periculis insidiantium deinde circumdatum fuisse contendit, eo quod non acquievisset secundum definitionem prioris vestri Ephesini congregati concilii, praeter eam quae in Nicaea a sanctis Patribus fides est exposita, sapere. In sincerae suae fidei testimonium Eutyches Symbolum Nicaenum subjecit, ad quod alludere simulans, postea dixit: Sic ab initio a progenitoribus meis accipiens credidi; in hac autem fide, et sum genitus, et statim consecratus sum Deo, et suscepit me ipsius misericordia; et in hac fide baptizatus signatus sum, ut usque vixi in ea et mori opto. Quae pariter ab Ephesina synodo erant statuta juxta S. Cyrilli doctrinam, se recipere fatebatur, addito tandem anathemate contra Manichaeum, Valentinum, Apollinarium, et Nestorium, omnesque haereticos usque ad Simonem Magum, et eos qui dicunt carnem Domini, et Dei nostri Jesu Christi de coelo descendisse. Narrat post haec quemadmodum Eusebius Dorylaei eum, a sua pace exturbare volens, tamquam haereticum in synodo Constantinopolitana sub Flaviano postulaverit, nullam speciem haereseos libellis inserendo. Quare subjicit, episcopo Constantinopolitano praecipiente coactum fuisse ad satisfactionem accusationis. Qui tamen episcopus( Flavianus videlicet) in multis cum accusatore degebat, et pene inseparabilis ab ipso, putans me semper in monasterio( sicut solebam) perdurare. De qua re certiorem se factum fuisse a magno viro Silentiario, quem ipsi imperator delegaverat, ut non se exponeret periculo comminatae salutis, qui de caetero superfluam( ait) meam esse praesentiam respondit, cum jam ante discussionem, privatorum odiis et aemulationibus quasi per conspirationem esset damnatus. Narrat deinde se ad satisfaciendum in judicium venisse, exhibendo fidei confessionem, plane consonam Patrum Nicaenorum doctrinae, postmodum ab Ephesina synodo confirmatae, quam neque suscipere concilii Constantinopolitani PP. sub Flaviano dignabantur, neque recitari permittebant. Sed exorto secretariorum tumultu, et multis clamoribus supervenientibus, quibus ejus animus turbabatur, sicuti et ex judicum interlocutionibus, quas scripto tenere affirmabat, ut aliquod aliud adderet Nicaenis et Ephesinis statutis adhuc ab ipso exigebatur. Ego( ecce dolus maximus Eutychis) vero timens praevaricari prolatam definitionem a sancta synodo quae Dei voluntate hic congregata est, et ea quae definita erant a sanctis Patribus qui in Nicaea convenerant, rogabam innotescere vestro sancto concilio, ut his quae a vobis approbarentur acquiescerem, paratus in his manere. At nihil de generali concilio, quod appellaret, jam in superioribus capitibus demonstratum esse arbitramur. Nec propterea in hocce rejiciendo mendacio nos immorabimur. Mendacium tamen hoc gravius reddidit sequenti calumnia, dicendo factam in eum conspirationem ad exitum perductam fuisse, quia, subito contra me longe ante scripta sententia, ut ipsi videbatur, damnatio legebatur. Addit ejus fidei professionem in monumentorum serie fuisse deinde mutatam, nullum verbum faciente de appellatione mea ad vestram sanctitatem reverendissimo episcopo Flaviano, neque meos erubescente canos in praeliis contra haereticos et pietatis confessione senescentis. Sua merita quibus se insignitum putabat contra Nestorianos dimicando, hic Eutyches potissimum exaggerat, ut sensim judicum favorem eorumque commiserationem sibi nanciscatur. Sed pejorem adhuc calumniam contra Flavianum instruxit, confingendo S. episcopum injuria sibi soli assumpsisse jus de fidei rebus judicandi, et nihil vestrae sanctitati tanti judicii reservare, et patefacto tenore sententiae quam in eum idem Flavianus 385 tulit, quamque et in diversis oratoriis, memoriisque sanctorum post appellationem fecit( ait) in me latam legi sententiam. Et anathematizabat me, et eos, qui conveniebant ad me, et colloquebantur mecum, alienos faciens a sancta communione, non exspectans vestrae sanctitatis judicium. Demum post talium tantorumque aliorum mendaciorum seriem et acervum hisce verbis Ephesini concilii Patres compellat: Rogo nunc igitur vestram sanctitatem, considerate mihi compositam calumniam, et factiones, et ex hac causa factam ubique sanctis Ecclesiis perturbationem, et ex hoc pullulans plurimis scandalum...... Ego enim ab initio vestrae beatitudinis judicium postulavi, et iterum contestor coram Jesu Christo.
9.16
Quis, amabo, scribit eminentissimus cardinalis Baronius, haec legens, et nesciens esse Eutychetem, non existimet unum quempiam ex sanctissimis Patribus orthodoxae fidei praecipuis defensoribus loqui? Vel quis sciens dici ista ab Eutychete, et nesciat quae praecesserunt, quaeve subsecuta sunt, non eum statim conjungat cum antesignanis fidei catholicae, Athanasiis, Gregoriis, Basiliis, atque Chrysostomis? Quam graviter tamen ex his Flaviani animus commotus fuerit, qui se tamquam calumniatorem, et in alterius innocentiam conspiratorem postulatum audierat, et velut ecclesiasticae pacis perturbatorem in plena synodo, ab haeretico homine mentiente, traducebatur, lector, quaeso, secum recogitet. Quibus sane animi moestitiis ipse Flavianus credens mederi, acerbiores fieri expertus est, cum, videlicet, recitato Eutychetis libello, petiit locum dari accusatori, juberique ingredi Eusebium Dorylaeensem, et non fuit auditus, sed repulsus, vetitusque Eusebius admitti in episcoporum consessum. Hoc novum facinus, Dioscoro postmodum in concilio Chalcedonensi objectum fuit, qui hujus facti turpitudinem in comitem Elpidium, et Elpidius in imperatorem ita jubentem rejecit. Eusebiumque et Flavianum, non tamquam accusatores, neque tamquam vindices eorum quae antea in synodo Constantinopolitana gesta fuerant esse habendos, sed dumtaxat tamquam reos, nulla purgatione admissa esse judicandos. Hinc Dioscorus statim suggessit esse legenda concilii Constantinopolitani gesta contra Eutychetem; et quamvis Julius apostolicae sedis legatus obstitisset, protestatus non permissurum se illa Acta legi, nisi prius S. Leonis dogmatica epistola legeretur, ut pariter Hilarus diaconus contestatus est; tamen legatorum pontificiorum postulatio rejecta fuit, quia Eutyches, audacter prodiens, maligne eos tamquam sibi infensos et suspectos proclamavit, quod apud Flavianum mansissent, atque pransi apud eumdem essent. Lecta itaque fuere Acta Constantinopolitana, et cum ad S. Cyrilli scripta ventum est, Eustathius Beryti episcopus suggessit, ex sententia Cyrilli, non dicendas in Christo duas naturas post incarnationem, sed tantum unam ex sententia Athanasii. Evictam causam Eutychiani acclamarunt. Non enim Eustathius episcopus duorum illorum Patrum mentem capiebat, qui promiscue φύσιν, naturam pro hypostasi et persona aliquando usurpant, quod Graecis scriptoribus ante Antiochenum schisma potissimum commune fuisse, ipsi in nostris scholasticis Exercitationibus docuimus et demonstravimus. Caeteri interim episcopi, vel minarum timore acti, vel promissis corrupti, Ecclesiae catholicae fidem palam profiteri et explicare ausi non sunt; sed cum ventum est ad illam extremam Actorum partem, in qua Eusebius Dorylaei Eutychetem compellaverat, ut post adunationem Verbi cum carne duas ad invicem naturas in Christo distinctas confiteretur, Eutychetis patroni et fautores audacius exclamarunt: Tolle, incende Eusebium, iste vivus ardeat, iste in duo fiat; sicut partitus est, partiatur.
9.17
Huic autem latrocinali judicandi formae Dioscorum aliquem 386 ementitum canonici judicii colorem dare quaesivit. Et idcirco synodum percontatur: Tolerabilis est vobis iste sermo, post adunationem duas naturas dicere? Synodus respondit: Anathema qui dixerit. Haec autem dicta fuisse ab iis qui Dioscoro blandiebantur Baronius asseverat. Et idem doctissimus Annalium scriptor fundamenta mutuatur ex testimonio eorum Patrum qui huic synodo interfuerunt, et totam causam deinde in Chalcedonensi concilio retractarunt. Atque provocat potissimum ad Basilium Seleuciensem episcopum, qui per B. Joannem episcopum, Dioscorum rogaverat ut interlocutionem emendaret, et subjecit: Magnam enim nobis necessitatem imposuisti tunc, tam ab iis qui foris erant, quam ex lingua tua. Irruebant in ecclesiam milites cum armis, instabant monachi qui cum Barsuma erant, et qui Parabolani nuncupabantur, et multitudo alia grandis. Haec, quae de vi et metu per Dioscorum Patribus tyrannice tunc illatis describimus, in synodo Chalcedonensi testati sunt reliqui, qui concilio Ephesino interfuerunt. Soli legati apostolicae sedis nullo metu atque violentia commoveri potuerunt, ut Dioscori voluntati obtemperarent, vel ut leviter etiam recederent ab instructionibus et commonitorio quae a S. pontifice Leone acceperant. Reclamarunt, exclamarunt, ait Baronius atque publice contestati sunt nullas prorsus vires habere Acta illa, quae sola violentia atque tyrannide extorquebantur; nullumque praejudicium fidei catholicae fieri posse, cujus formam a sede Petri ad synodum missam nec legi sivisset nefarius Dioscorus. De laesa imprimis apostolicae sedis auctoritate graviter postmodum questus est S. Leo epistola ad Theodosium imperatorem, de qua suo loco verba faciemus. Sed et episcopi ipsi vim undequaque pati cogebantur. Si enim duas in Christo Domino post adunationem profitebantur esse naturas, tamquam Nestoriani necandi proclamabantur: minabatur nobis( aiunt) damnatio, minae exsilii intendebantur: milites cum fustibus et gladiis instabant. Timebamus gladios et fustes. Ubi gladius et fustes, qualis synodus est? Quadraginta duo episcopi tacere jussi sunt quin possent vel unum proferre verbum, et quindecim tantum Eutycheti faventibus loqui permissum est. Tamquam denique omnium orthodoxorum carnifex Barsumas descriptus est. Quia surgentibus Aegyptiis et monachis, qui sequebantur Barsumam, omnique turba coeperunt dicere: Eum qui dicit duas naturas, in duo incidite; qui dicit duas naturas Nestorianus est.
9.18
Qualem ergo tragicum finem habuerit synodus illa, ex tam lugubri et deplorando rerum ordine, apparatu et Actorum prosecutione argumentari potest. Proclamata enim fuit Eutychis absolutio ab ipso Dioscoro. Et quamvis Flavianus reclamasset facta contestatione, quod non fuisset auditus, tamen episcopi, poenis, metu et taedio acti, et usque ad vesperam afflicti, propriis ex subscriptionibus ratam habuerunt ipsius Eutychis absolutionem. Flaviani tandem et Eusebii Dorylaei damnatio subsecuta est. Ad quam Dioscorus volens consuetis fraudibus procedere, Acta concilii generalis Ephesini ad fidem pertinentia jussit ut legerentur. Et interrogatis omnibus an iis fidei decretis assentirentur, sine ulla prorsus animi haesitatione omnes annuerunt. Sic namque procedens Dioscorus, coloratum titulum quaesivit, ut non videretur innocentes damnare; sed eos, tamquam de laesa fide et de Nestoriano dogmate reos, a religione catholica removere voluit, eos ab episcopatu et omni sacerdotali ministerio alienos faciendo et declarando. Nullam ergo aliam causam in lata sententia Dioscorus expressit vel indicavit, nisi hanc unicam, videlicet, Flavianum, Eusebium Dorylaei, oecumenicae Ephesini synodi decreta violavisse: omnia pene revocantes, et immutantes, factosque causam scandali 387 et conturbationis sanctissimis Ecclesiis, et ubique catholicis populis. Propterea concludit: Certum est hos ex semetipsis subjacere synodicis olim a sanctis Patribus definitis damnationibus. Unde et nos quae eorum sunt confirmantes, memoratos, id est Flavianum et Eusebium ab omni sacerdotali et episcopali dignitate esse judicamus alienos. Ne denique videretur se totius causae arbitrum constituisse, quasi ad episcopos qui ad synodum convenerant conversus, eos ita compellat: Confiteatur vero unusquisque religiosissimorum episcoporum suam propriam voluntatem, manifestam hanc faciant sub fide monimentorum. At quorsum ita episcopos alloquitur, cum quadraginta duobus loqui vetitum fuit? Quando qui pii, legitimi, atque sanctissimi erant judices, jure suffragii et interloquendi privantur, et falsis quaesitis coloribus calumniantur, persequuntur, quin eorum contestationibus locus praebeatur? Et denique quomodo poterant eorum voluntatem patefacere, praesente carnifice Barsuma et militibus, qui cum caeteris, fustibus et gladiis eos puras chartas subscribere cogebant? Exstant enim, notat Baronius, nonaginta sex episcoporum subscriptiones, magna cum ignominia postmodum recitatae in concilio Chalcedonensi, cum causati sunt vim illatam, dum catenae expositae essent, et parati milites, ut si quis reluctaretur, vinctus catenis in exsilium duceretur.
9.19
Flavianus tandem aegre ferens in tali latrocinio fidei causam ad exitium perduci, intrepidus exclamavit: Appello a te. Et Hilarus apostolicae sedis legatus dixit: Contradicitur; et caeteri ejusdem sedis legati, nullo metu adducti, quamvis proconsulem cum militibus locum in quo latrocinium agebatur ingressum vidissent, audacissimo Dioscoro in faciem restitere, contestantes nullius esse roboris quae hactenus per vim et metum fuerant extorta. Publicam hanc atque solemnem protestationem a pontificiis legatis factam synodi Actis notarii non inseruerunt. Nam Acta illa ad Dioscori arbitrium notarii describebant, alia addentes, alia subtrahentes, alia denique pro suo pravo ingenio interpretantes, confingentes, et accommodantes. Dioscori autem tyrannicum furorem et malitiae impetum neminem moderare et cohibere potuisse, testati sunt plures ex episcopis, quos inter Basilius Seleuciae, qui in Chalcedonensi concilio dixit: Post damnationem Flaviani omnibus nobis tristibus effectis, et aliquantis quidem nolentibus emittere vocem, aliquantis autem fugientibus, exsurgens Dioscorus, et stans in alto, designabat, et dicebat: Videte qui non vult subscribere ad me, seu contra me habet. Et quia Eusebius Ancyrae episcopus parum distulit vocem, periclitatus est et ipse damnari. Nonnulli episcoporum ibi assidentium, qui tam graviter divina et ecclesiastica jura violari et pessumdari viderunt, Dioscori pedes tenuerunt dicentes: Quia et tu presbyteros habes, non debet propter presbyterum damnari episcopus. Nihil dignum damnatione egit. Si autem et reprehensione dignus est, reprehendatur. Episcopi porro illi erant Onesiphorus Iconiensis, Marinianus Synnadensis, et Nunechius Laodicensis. Horum ergo etiam humillimae supplicationes ambitiosi praepotentisque Dioscori animum nec leviter commovere potuerunt. Immo, fractis omnibus Christianae moderationis legibus, audacior factus, maxime imperiali fretus potentia, et nebulonum caterva stipatus, tale praesidium sibi nactum esse arbitrabatur, ut religio esset sibi soli obtemperare, omnium inferiorum et aequalium; immo et superiorum jura ad se unice impia usurpatione trahendo. Hanc vero effrenatam illius animi cupiditatem quis quove colore excusare poterit? Non quidem qui Alexandrinae sedis praestantiam et dignitatem exaggerat( ut Quesnellus facere consuevit) quae inter Orientales principatum obtinebat; non ejus praedecessoris sancti Cyrilli merita et praerogativae 388 ob quae oecumenicae generali synodo apud Ephesum habitae praefuit, ut ipse Dioscorus, nimis a regiis ministris blanditus, sibi persuadere videbatur, et cui fere omnes tum Orientales, tum Occidentales Patres obsequium exhibuerunt; non denique catholicae fidei causa, vel satis difficilis, vel implexa, nondum explorata, in errorem eum rapuit; sed sola vafrities, aemulatio et furor. Is namque optime noverat Romanam S. Petri cathedram hujusque episcopos tamquam supremos caeterarum Ecclesiarum judices et magistros habendos esse. Et propterea Romanum episcopum tamquam Patrem etiam ab Alexandrino antistite esse consulendum, illiusque judicium tamquam firmam regulam omnium controversiarum esse habendum, scriptis et factis fassus est.
9.20
Anno enim Christi 445, ipse Dioscorus vix ad Alexandrinam sedem evectus, de sua ordinatione et ad episcopatum electione sanctum pontificem Leonem fecerat certiorem. Et veritus ne suo pastorali muneri aliquando deesset, duas ei proposuit quaestiones dirimendas. Altera de ordinatione episcoporum et presbyterorum, quando videlicet quibusve diebus juxta apostolicam traditionem fieri posset; altera vero de sacrificii iteratione, solemnioribus anni diebus et festivitatibus recurrentibus habenda, ut plebi supervenienti posset satisfieri. Utrique enim S. Leo Magnus occurrens, summum charitatis affectum impendit, ut ex hoc cognoscere posset quod firmius fundare desiderabat illius adeptae dignitatis exordia. Epistolam enim hisce verbis summus pontifex ordiens, et veri patris et fratris officia cum Dioscoro se agere fassus est, ut nimirum totam illam super duas expositas inquisitiones explicationem et regulam grato et lubenti animo exciperet. Quantum( ait) dilectioni tuae, Dominicae charitatis impendamus affectum, ex hoc poteris approbare quod tua firmius fundare desideramus initia, ne quid charitati tuae deesse ad perfectionem videatur, cum tibi spiritalis gratiae merita, ut probavimus, suffragentur. Eximiis ergo meritis fuisse tum Dioscorum ornatum, et de iisdem divum Leonem fuisse certiorem, absque ulla prorsus dubitatione innotescit. Quare statim subjecit: Paterna igitur et fraterna collatio debet sanctitati tuae esse gratissima, et a te taliter suscipi quemadmodum a nobis intelligis proficisci. Sed quemadmodum has subjiciendas institutiones Dioscorus debuisset excipere, paulo infra in eodem epistolae prooemio explicat, ostendens Romanum episcopatum, non tantum in Ecclesia a Domino principatum obtinuisse, sed firmiter permanere in divi Petri institutis, a quibus resilire nemini episcoporum licitum esse potest. Cum enim beatissimus Petrus apostolicum a Domino acceperit principatum, et Romana Ecclesia in ejus permaneat institutis, nefas est credere quod S. Marcus, qui Alexandrinam Ecclesiam primus gubernavit, aliis regulis traditionum suarum decreta formaverit. Necessitatem autem summae concordiae Romanam Ecclesiam inter et Alexandrinam habendae testatus est, ita scribendo: Non ergo patimur ut cum unius nos corporis et fidei fateamur, in aliquo discrepemus, et alia doctoris, alia discipuli instituta videantur. Non ergo ex suae Alexandrinae Ecclesiae praestantia Dioscorus titulum aut colorem quaerere aut emendicare poterat. Sat enim clare intellexerat eam esse ecclesiastici regiminis regulam, ut in universa Ecclesia Romanus pontifex principatum haberet, eumque omnes etiam primarum sedium episcopi tamquam patrem et doctorem cognoscerent et venerarentur. Ad talem ergo tantamque rebellionem nefario quodam furore ex antiquis aemulationibus et privatis odiis orto ducebatur, sibi optime conscius irrita et nullius prorsus roboris esse quae contra S. Leonem, ejus legatos et episcopos appellantes decreverat. Neque S. Cyrilli ejus praedecessoris vestigia titulum aliquem ipsius agendi rationi suppeditare poterant. 389 Is utique Ephesinae oecumenicae synodo praefuit, non tamquam Alexandrinus antistes, sed S. Coelestini papae legatus, pontificias litteras excipiens, et ut synodo legerentur jussit; voluitque eas tamquam regulam omnium rerum in synodo agendarum haberi. Restat ergo ut gravem aliquam difficultatem in fidei causa offendisset, quae tales tantosque indissolubiles nodos in se contineret quos solvere ipse nescivisset, ut ignorantiae titulus ipsi patrocinari posse videretur. At quae ignorantia potuit unum episcopum, alias in sacris canonibus versatum, excusare, qui principaliori Orientis Ecclesiae praeerat, quique denique ignorare haud poterat quae ab illius praedecessoribus in ecclesiasticis habendis judiciis servata fuerant? Porro illius judicandi formam non alium habuisse titulum quam illum quem S. Leo adduxit, ex sequentibus verbis perspicue intelligere possumus: Haec autem ideo culpa processit, eo quod non pura conscientia et recto judicio secundum consuetudinem( Dioscorus) et qui collecti sunt de fide et errantibus protulerunt. In ipso autem judicio non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus: ecce studiosus judicum delectus, qui a Dioscori nutibus penderet, designatus. Deinde molli brachio imperatoris agendi rationem et mandata objurgat, de quibus antea verba fecimus, de Theodosii divalibus disserentes. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederunt.
9.21
Quamvis itaque nullus ex tribus praefatis titulis defensionem excusationemque Dioscoro parare possint, erunt tamen, sicut fuerunt, qui jus in indicendis synodis imperatoribus et principibus vindicant, qui etiam affirmare et docere poterunt Dioscoro praescriptum fuisse Theodosii decreto judiciorum ordinem. Propterea quod ipse imperator vetuisset ne Flavianus episcopus Constantinopoleos, aut caeteri episcopi, qui sententiam adversus Eutychem in synodo Constantinopolitana dederant, suffragium suum ferrent in Ephesino concilio. Elpidius enim exsecutionem mandati hac in parte graviter ursit, Theodosio ordinem rerum vindicans his verbis: Imperator, adimplens ipse primus ordinem legum cujus est conditor et custos, jussit eos qui semel judicaverunt judicandorum ordinem tenere. Hocce ergo excusationis genere, cum ipse Dioscorus ab objectis criminibus se purgare tentasset in Chalcedonensi concilio, quis modo uti posset ad minuendam saltem, nisi ad penitus diluendam, illam infamiae notam qua Dioscorus generatim inuritur. Sed quid ad haec, quae varios secum afferunt nodos et difficultates, paucis verbis minime expediendas et eripiendas? Cum clarissimo viro Petro de Marca, qui Romanis principibus hoc jus asseruit pro indicendis quandoque synodis, et dandis judicibus, dum ecclesiastica judicia fieri contingebat, sicuti et irrita declarandi concilia,« cum fines praescriptos a principe in modo procedendi excedebant, quin conciliorum Patres conquererentur de incompetentia principis, sed de obreptione quam legatis missis ad primam synodum Ephesinam ostenderunt,» longam deberem hic congressionem instituere, singulaque ad examen revocare, quae nonnisi veritatis colorem praeseferunt. At ad aliud otium istud reservare opportunum ducimus, paucis dumtaxat hic annotatis.
9.22
Et imprimis quod ad synodorum indictionem, rerumque in iis pertractandarum ordinem spectat, clariss. de Marca aliquod jus indicare debuisset, quod naturae legibus divinisque institutis cohaereret. Non enim sufficit aequitati et concordiae, pacisque studio inhaerere, quae sacerdotium inter et imperium procuranda sunt, si in alterutrius praejudicium multa mala suboriantur. Alias semper in dubio versabimur an priorum 390 temporum generalia concilia, auctoritate imperatorum sola vel apostolicae sedis simul indicta fuerint. Et rursus ultro dato quod Romani pontifices, imperatorum arbitriis non valentes resistere, synodorum indictioni acquieverint, an scrupulus remaneat principes jure vel injuria synodos indixerint, atque in iis indicendis propriae auctoritatis limites excesserint. Si ad primam Nicaenam synodum animum convertamus, hanc utique Constantinum imperatorem indixisse intelligimus, sed ex sacerdotum sententia. Et quoniam tot praesulum coitio sine imperiali consensu, auxilio atque praesidio nec fieri nec sustentari poterat, idcirco ad praepediendos tumultus, et ad faciendam episcopis liberam potestatem, ut, episcopalibus eorum sedibus ad tempus relictis, praestituto tempore concilio adessent, litteras ad eosdem dedit, ut itineri se committerent. Quo in negotio vicaria usum fuisse potestate, et ipse Marca asseverare debet. Cum ipse alibi sincere fateatur, juxta veterem Ecclesiae canonem, non licere oecumenicam synodum celebrare absque sententia sedis apostolicae. Si itaque res sic se habent, jam imperatores non propria, sed vicaria summorum pontificum, auctoritate, generales synodos indixerunt. Idque magis exploratum est ex Ephesina synodo de qua agimus, ad quam indicendam Theodosium apostolicae sedis auctoritatem adhibuisse, Leo Magnus in epistola ad eamdem synodum protestatus est, cujus verba in superioribus retulimus, et Marca ipse in margine ad laudatum locum descripsit. Ut verum tamen fatear, aequitatis et concordiae ratio semper postulavit, ut, gravissimis in Romano imperio perturbationibus propter clericorum scandala et aemulationes gliscentibus, Romani pontifices non reluctarentur principum et imperatorum petitionibus, ne Ecclesiae rebus susquedeque versis etiam civilis administrationis negotia ad exitium vergerentur, quorum cura potissimum ad saeculi potestatem pertinebat. Propterea nihil mirum, si, ad excitatas quandoque turbas componendas, imperatores ipsi consilium habuerunt de synodis indicendis, hancque facultatem ab apostolica sede expostulaverint. Id indicare voluisse clariss. Petrum de Marca mea est opinio.
9.23
Quod praeterea ad rerum pertractandarum ordinem spectat, gravior est difficultas an Romani principes illum praescribere potuerint, quod docetur( ait) aliquot exemplis. Quae inter idem de Marca illud adducit quod Flavianus et Eusebius Dorylaei non judicum, sed judicandorum, locum in synodo obtinerent. Vix arbitrari possum hujus Theodosiani statuti rationem probari potuisse a viro doctissimo et Parisiensis Ecclesiae praesule illustrissimo, de Marca, cum statutum illud naturalibus divinisque institutis repugnet. Nihil enim perperam a Flaviano ejusque synodo factum fuisse constabat, ut idcirco ipse Theodosius rerum ordinem tam injuriosum decerneret, qualis ille erat, ut Flavianus privaretur jure suffragii in causa fidei et Eutychetis, quod prorsus inseparabile erat a sacerdotali dignitate quam in Constantinopolitana Ecclesia exercebat. Praeterea quale crimen objiciebatur Flaviano et Eusebio Dorylaei, ut reorum judicandorum locum tenerent? Quales erant legitimi accusatores, qualia indicia et probationes adducebantur, ut tamquam graviorum criminum rei judicarentur? Velamine quidem malitiosae justitiae se per odium et subornationem a synodo judicatum fuisse, Eutyches voce et scriptis libellis affirmabat. Sed princeps ille, qui praetextum arripiebat tuendae et conservandae Christianae tranquillitatis in Ecclesia et imperio, nondum cognita causa, vindicabat sibi cognoscere quae ad eum non pertinebant, cum de nova haeresi et de judicio in eam lato ageretur; idcirco non poterat eam naturalem legem violare. Legum conditorem atque custodem Elpidius imperatorem ibi vocat. Sed quo sensu naturalem divinamque 391 legem custodiebat, quae dictant aliorum legitima jura non esse violanda, neminem inauditum suo jure posse privari, nisi forte talis sit culpa quae ipso genere suo aliquam poenam inducat? Et forte gravissima poena ea non debet reputari, qua judicandi jure tum Flavianus tum Eusebius privabantur, et imperiali statuto inter judicandos locum tenere jubebantur? Sola contumacia pro crimine aliquo praesenti, vel praeterito, statutum antiquum ordinem legum Theodosio permittere potuisset, aut abolere, aut immutare. Quid vero? Nec Flavianus, nec Eusebius, tribus propositis edictis, aut uno pro tribus, quod vulgo peremptorium appellatur, admoniti et vocati fuerunt, nec suam praesentiam denegarunt. Igitur tamquam contumaces haberi non poterant. Quinimmo, vix acceptis litteris synodi indicibus, nulla interposita mora, vel impedimento emendicato, ad conventum convolarunt. Unde injuria ibi affirmatur, quod imperator adimplens ipse primus ordinem legum, cum nullum ordinem, nullam aequitatem, nullam denique legem servaverit jubendo qui semel judicaverunt judicandorum locum obtinere. Ego igitur potius crederem Elpidium imperatoris auctoritate abusum fuisse, eaque lege urgere voluisse, ut contra omne jus, nec Flavianus, nec Eusebius, neque alii qui innocentes et sine ullo crimine damnati fuere, etiam secluso quocumque defensionis genere indebitas poenas subirent. Maculam tamen ullam illustrissimo episcopo Parisiensi inurere non intendimus, quod talia jura saeculi principibus vindicare voluerit, sed explicare dumtaxat in votis habuimus valde infirma et falsa esse ea principia, ex quibus praescriptum ab iis principibus judiciorum ordinem probare assumpsit.
9.24
Tandem vero ultimam Ephesinorum gestorum partem, qua latrocinium ad exitum Dioscorus perduxit, brevissime recensebo. Huic porro synodali actioni Romani pontificis legati adesse recusarunt: sed, accepto Flaviani appellationis libello, nulla prorsus violentia compelli potuerunt ut diutius apud Ephesum remanerent, atque constanter, ut decuit, fuerunt protestati, nequaquam id quod constituebatur sedem apostolicam recepturam. Parvi autem pendisse Dioscorum has legatorum pontificiorum protestationes, ipsiusque Flaviani appellationem, testatus est Hilarus in epistola ad Pulcheriam augustam. Posteaquam injustae voluntati Dioscori atque sententiae, ait Hilarus, communicare non potui ad aliud concilium( id est, ut animadvertit Christianus Lupus, aliam synodalem actionem) terroribus atque insidiis evocare conatus est, quatenus me, quod absit, aut seductionibus me faceret consentire ad condemnandum sanctissimum Flavianum episcopum, aut resistentem teneret, ut mihi non esset sententia ad pietatem vestram Constantinopolim percurrere, aut ad Romanam Ecclesiam remeare. Verumtamen confidens auxilio Christi, quod attinet ad damnationem reverendissimi ac sanctissimi viri, innocentem me integrumque servavi, licet nulla flagella, nulla tormenta me possint facere ejus consentire sententiae; sed, omnibus derelictis, exinde discessi, per incognita et invia loca Romam veniens, ut reverendissimo papae omnium quae in Epheso gesta sunt idoneus nuntiator existerem. Concinunt Hilaro Prosper in Chronico, et Theodoretus. Dioscorus tamen, post legatorum pontificiorum fugam, nec mitior factus, nec veritus debitas quandoque poenas solvere debere, flagitiis nova addens flagitia, non tantum monachos qui pro Eutychiana haeresi certabant absolvit et 392 in communionem recepit, sed plurimos orthodoxos episcopos e suis sedibus dejiciendos et expellendos esse declaravit: alios in exsilia deportavit, et istis adhuc superstitibus alios substituere fecit. Omnium primus dejectus fuit Theodoretus Cyrensis, inauditus, non evocatus, et absens ultra quinquaginta mansiones, qui Theodosii decreto exsul detinebatur. Quaesitum procurasse titulum pro hujus damnatione Dioscorum notissimum est. Nam cum antea Theodoretus impugnasset capitula S. Cyrilli, etiam post initam pacem et obtentam ecclesiasticam reconciliationem ab episcopatu dejectus est. Quare episcopali domo privatus, et ex amicorum stipe vivere coactus, quorum unus in eum maxime liberalis fuit Uranius episcopus Emesenus. Hinc( subjicit Christianus Lupus) per Anatolium patricium principi supplicat, aut appellationem suam prosecuturus Romam accedere, aut certe redire ad suum, in quo olim monachus professus, monasterium, distans centum millibus a civitate Cyrensi. Sed de hujus appellatione ad S. Leonem alibi opportunius verba facere reservamus. Secundus quem e sua sede episcopali ejiciendum esse Dioscorus statuit, fuit Ibas metropolita Edessenus, propter famosam epistolam sancto Cyrillo Alexandrino injuriosam, ad Marim Persam scriptam, qui pariter non permissus synodo adesse, absens damnatus est. De cujus a synodo exclusione est sermo in concilio Chalcedonensi, actione 9, et apud Liberatum diaconum, cap. 12. Aequale infortunium pariter passi sunt Sabinianus episcopus Perrhensis in provincia Eufratesia, Evagrius Epiphaniensis, qui addit dejectos etiam fuisse Aquilinum Bibli, Irenaeum Tyri, Sophronium episcopum Constantiensem, Cypriorum metropolitam, et Joannem Germaniciensem. Omnium ultimus dejectus fuit Domnus episcopus Antiochenus, de quo Liberatus haec habet: Post omnes autem et Domnum Antiochenum remanentem ab orthodoxorum depositione, quia particeps factus Dioscorus in orthodoxorum depositione et Eutychetis absolutione. Depositus est autem dolo Dioscori sic. Postquam consensit in omnibus Dioscoro, datis in medio ejus epistolis, quas ad ipsum Dioscorum Antiochenus Domnus contra duodecim Cyrilli capitula scripserat, eo quod essent obscura, damnavit aegrotum et absentem illa die. Denique in dejectorum episcoporum locis alios substituere, eligere et ordinare ausus est Dioscorus, plenariam sibi generalium synodorum auctoritatem usurpando etiam contra mandatum canonis 4 concilii Sardicensis, quo jubetur ne quis in locum episcopi depositi substituatur, priusquam Romanus pontifex sententiam tulerit. Tantum enim abest, ut Dioscorus huic canoni qui sub nomine Nicaenorum laudabatur obtemperare voluerit; quinimmo, usurpato sibi totius ecclesiastici regiminis imperio contra omnia naturalia, divina et ecclesiastica jura et fidem, ad exitium perducere et omnium Ecclesiarum statum subvertere voluerit, sibi dumtaxat obtemperando. Verum de horum electionibus ordinationibusque verba faciemus S. Leonis gesta describentes in lib. II Historiae Eutychianistarum, quemadmodum et de Sardicensibus canonibus cap. 10 hujus libri. 393