Sacramenta Romanae Ecclesiae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7641 Saroec
13.1.1
XX. VIII IDUS AUGUSTI. Natale sancti Xysti in coemeterio Callisti; et Felicissimi et Agapiti in coemeterio Praetextati, via Appia.
13.1.1
-- Deus omnium fortitudo sanctorum, qui illis ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti, nostris, quaesumus, veniam concede peccatis, ut eorum solemnia digne celebrare possimus. Per, etc.
13.1.2
Offerendorum tibi munerum auctor et dator, praesta ut hoc sacrificium singulare, quod sanctis tuis in passione contulit claritatem, nobis tribuat in devotione praesidium. Per, etc.
13.1.3
Vere dignum. Quoniam inter innumeras toto mundo martyrum palmas, quibus urbis hujus praecipue coronatus est ambitus, etiam hunc nobis venerabilem diem beati Xysti sacerdotis et martyris tui sanguine consecrasti. Per, etc.
13.2.1
Item alia.-- Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctis tuis non solum credere in Filium tuum, sed etiam pro eodem pati posse donasti, nostrae quoque fragilitati divinum praetende subsidium, ut misericordiam sempiternam, pro qua illi felices animas exhalarunt, nos saltem sincera confessione mereamur. Per, etc.
13.2.2
Magnificasti, Domine, sanctos tuos suscepta passione pro Christo. Praesta, quaesumus, ut nos etiam suppliciter celebrata purificet. Per, etc.
13.2.3
Vere dignum. Natalem diem sancti martyris et sacerdotis tui Xysti debita festivitate recolentes, qui apostolici pontificatus dignus in sua aetate successor, et passione fortissimus imitator, persecutoris gladium intrepida cervice suscepit, gaudens pro eo se capite truncari, a quo non possit abscindi. Per, etc.
13.3.1
Item alia.-- Tribue, quaesumus, Domine, sanctos tuos et jugiter orare pro nobis, et semper clementer audiri. Per, etc.
13.3.2
85 Sancta tua nobis, Domine, quaesumus, intervenientibus qui tibi placuere, proficiant ad salutem, nec reatus mortalitatis reddat indignos, quos tua redemptio praestat innocuos. Per, etc.
13.3.3
Vere dignum. In die festivitatis hodiernae, qua beatus Xystus pariter sacerdos et martyr devotum tibi sanguinem exsultanter effudit, qui ad eamdem gloriam promerendam doctrinae suae filios incitabat, et quos erudiebat hortatu, praeveniebat exemplo. Per, etc.
13.3.4
Da nobis, Domine, fidei tuae miseratus augmentum, ut quae sanctos martyres tuos usque ad sanguinem retenta glorificat, nos etiam justificet, veraciter hanc sequentes. Per, etc.
13.3.5
Adsint nobis, Domine, patrocinia tibi grata sanctorum, et quae pro illorum solemnitate deferimus eorum commendet oratio. Per, etc.
13.3.6
Vere dignum. Qui sancto martyri tuo Xysto ac praecipuo sacerdoti, non solum propriae passionis triumphum, sed ut etiam subjectis sibi ministris Ecclesiae proficeret, contulisti. Gloriosum denique virum nec inferior beatitudo discipuli, nec tardior est secuta victoria. Per, etc.
13.4.1
Item alia.-- Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et intercedentibus sanctis tuis, ab hostium nos defende propitiatus incursu. Per, etc.
13.4.2
Suscipe, Domine, munera passionibus tuorum dicata sanctorum, et quae illis inter persecutiones fortitudinem ministrarunt, nobis praebeant inter adversa constantiam. Per, etc.
13.4.3
Vere dignum. Qui sanctum Xystum sedis apostolicae sacerdotem hodierna die felici martyrio coronasti. Pro quibus operibus tuis atque muneribus, multiplici gratiarum actione laetantes, hostias tibi laudis offerimus. Per, etc.
13.4.4
Prodest quidem, Domine, continuata censura peccantibus. Sed temperetur, quaesumus, tuorum intercessione sanctorum; ut non deficiamus infirmi, sed per tuam gratiam possimus nos emendare correpti. Per, etc.
13.4.5
Defende, quaesumus, Domine, plebem tuam, in sola tuae misericordiae venia confidentem, et intervenientibus sanctis tuis, quidquid eidem debetur pro castigatione delicti, transeat ad consolationis effectum. Per, etc. 86
13.5.1
Item alia.-- Adesto, Domine, martyrum deprecatione sanctorum, et quos pati pro tuo nomine tribuisti, fac tuis fidelibus suffragari. Per, etc.
13.5.2
Dominus Deus noster, tuis nos purifica sacramentis et quorum nos tribuis interesse mysteriis, concede remediis gaudere perpetuis. Per, etc.
13.5.3
Vere dignum. Tibi enim festiva solemnitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, qua sancti Xysti praesulis apostolici Natalitia praelibantes, quibus in confessionem tui nominis venerabilis ejus sanguis effusus est, annua majestati tuae vota persolvimus. Per, etc.
13.5.4
Refecti cibo potuque coelesti, Deus noster, te supplices exoramus ut in quorum haec commemoratione percepimus, eorum muniamur et precibus. Per, etc.
13.5.5
Praetende, Domine, misericordiam tuam, et esto populi tui defensor et custos, ut sanctorum tuorum veneranda solemnia securo possit frequentare conventu. Per, etc.
13.6.1
Item alia.-- Fac nos, quaesumus, Domine, sanctorum tuorum semper festa sectari, quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. Per, etc.
13.6.2
Concede, quaesumus, Domine Deus noster, ut per tua semper sacramenta vivamus, quia protegere non desistis quos tuis semper indulseris inhaerere mysteriis. Per, etc.
13.6.3
Vere dignum. Adest enim nobis sancti sacerdotis et martyris tui Xysti desiderata festivitas; quam annua recursione venerantes, hostias tibi laudis offerimus cum angelis, etc.
13.6.4
Repleti sumus, Domine, misericordia tua, et benedictione sanctorum, et securitatis munere relevati. Per, etc.
13.7.1
Item alia.-- Deus, qui nos ad sancti pontificis et martyris tui Xysti natalitia tribuisti pervenire laetantes, praesta, quaesumus, ut sicut securis eadem mentibus, ita dignis celebremus officiis. Per, etc.
13.7.2
Accipe munera, Domine, quae in eorum 87 tibi solemnitate deferimus, quorum scimus patrociniis liberari. Per, etc.
13.7.3
Vere dignum. Cognoscimus enim, Domine, tuae pietatis effectus, quibus nos adeo gloriosi sacerdotis et martyris tui Xysti semper honoranda solemnia, nec inter praeteritas mundi tribulationes omittere voluisti, et nunc reddita praestas libertate venerari. Per, etc.
13.7.4
In Natali sanctorum Felicissimi et Agapiti.
13.7.5
Magnificantes, Domine, clementiam tuam, supplices exoramus ut qui nos sanctorum tuorum frequentibus facis natalitiis interesse, perpetuis tribuas gaudere consortiis. Per, etc.
13.7.6
Da nobis, omnipotens Deus, in sanctorum tuorum te semper commemoratione laudare, quia refovere curabis quos in honore tuo perseverare concesseris. Per, etc.
13.7.7
Accepta tibi sit, Domine, sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per, etc.
13.7.8
Vere dignum. Qui nos sanctorum Felicissimi et Agapiti festa semper optanda fecisti celebrare gaudentes, et qui dedisti fidem inter adversa constantem, reddes beneficia libertatis. Per, etc
13.7.9
Praesta, Domine, quaesumus, ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur. Per, etc.
13.7.10
Respice subditam tibi, Domine, familiam tuam, et cujus exaudire preces in moerore dignatus est, actionem gratiarum propensius intuere. Per, etc.